Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 17 --

9/10 integrum: id est, occulte, ac veluti ex insidiis. Sic Psal. 10, In occultis ut interficiat innocentem: id est, astute et fraudulenter circumveniant miseros. Metaphora est a feris, aut latronibus, insidiantibus praedae. Paulus Coloss. 3, dicit, nos mortuos esse, et vitam nostram esse absconditam cum Christo in Deo. Ubi recte exponas, tum reservatam et defensam esse vitam nostram a Deo: tum nostram iustitiam aut pietatem, ac vitam aut felicitatem hominibus, praesertim carnalibus, non apparere, quibus omnia nostra sint scandalum, impietas et stulticia: sed fore, ut (si cut ipsemet ibi paulo post exponit) suo tempore, cum gloria Christi mundo palam revelabitur, ista quoque revelentur, et omnes agnoscant nos esse filios Dei: sicut initio 1. Ioan. 3 dicitur. Sic forte etiam dicuntur Absconditi Dei, Psal. 84. Abscondere manum in sinum, ignaviae indicium est, Proverb. 19. Sic enim ignavi solent manus in sinu gestare, et non depromptas ad opus laboremque habere. ¶ OCCULTUS, vox vicina huic est, de qua pauca addemus, ob hanc significationis convenientiam, ne sit necesse eam infra prolixius exponere, et res natura coniunctas distrahere. Occulta aut abscondita aliquando vocantur peccata, ut Psalm. 19. Errores quis intelligit? ab occultis meis munda me. id est, etiam ab illis peccatis, quae ego ipse ignoro, aut peccata esse non puto. Dicuntur peccata etiam ideo occulta, quia homines ea sedulo occultant et excusant, ut Adam: vel etiam, quia secreto plerunque ab hominibus patrantur. 2. Corinth. 4. Sed abdicavimus occulta dedecoris: id est, occulta dedecora vitamus. Intelligit autem, ut mox exponit, varias fraudes et prava consilia. Interna peccata. Rom. 2 dicitur, Iudicabit Deus occulta hominum: id est, non tantum crassa et externa peccata, sed etiam malitiam, malas cogitationes, ac consilia intus in ipso corde latentia. Sic aliqui exponunt illud dictum Iob 20, de impiorum poenis: Omnes tenebrae sunt reconditae, aut absconditae oculis eius. id est, Omnes poenae ac calamitates reservantur, parataeque sunt in castigationem eius peccatorum. Est ibi Hebraeum טמן thaman, quod, ut ante dixi, significat nonnunquam, aliquid alicui recondi aut asservari: inde mathomonim, reconditae opes. Ibidem habetur, Ossa eius repleta sunt occultis eius, et cum eo dormient in pulvere: id est, peccatis sese oneravit, quorum poenas dabit post mortem. Habetur quoque 2 Reg. 17, Et occultaverunt filii Israel verba, quae non erant recta aut vera coram Deo: id est, clam obloquuti sunt Domino, aut falsam doctrinam sparserunt: vel, etiam clam patrarunt varia peccata idololatriae, sicut Iudaeorum clandestinae idololatriae Ezechieli per angelum patefiunt. Ephes. 5. Quae occulte fiunt ab illis, turpe est dicere. Occultare oculos ab aliquo, dixi supra, esse simulare se non videre eius benefacta aut malefacta, aut etiam operis indigentiam, nec ea facere circa eum quae fieri conveniret. Sed Occultare oculos alicui, pro insidiari usurpatur Psal. 10: Sedebit in insidiis atriorum, vel vicorum, vel potius maceriarum, in absconditis interficiet innocentem: Oculi eius pauperi coetui abscondentur: id est, latitabunt in abscondito, pauperibus insidiantes, seu intenti in eorum exitium. Christus dicit Ioannis 18: Se in occulto nihil esse loquutum. Alibi contra iubet Apostolos, ea propalam atque adeo in tectis dicere, quae ille clam aut in occulto eis dixerat. Sensus ergo est prioris dicti, Christum nullum dogma privatim docuisse, quod non etiam publice docuerit: vel etiam si quid privatim et in occulto docuit, tamen id non studio occultandi et clam habendi fecit: sed quod ita forte accidit, et occasione sese obtulit, ut de illis rebus clam aut privatim in alicuius aedibus, solitudine aut itinere sermo inciderit. 1. Corinth. 14 dicit Paulus, occulta cordis manifesta fieri per prophetiam: ubi non intelligenda erga alios homines, sed tantum erga ipsummet peccatorem seu incredulum, ac erga eius conscientiam. Cum enim antea peccatores aliqui, dormiente conscientia, suam malitiam ac iram Dei ignorarent, nunc illo lumine verbi aut prophetiae illuminantur, ut melius sua mala cernant, et exactius ea ponderent: simul etiam somnolenta conscientia illo penetrantissimo gladio icta evigilat, et discit illud celebre dogma, Nosce teipsum. unde tandem agnoscit talis peccator aut infidelis, doctrinam per vestrum os prolatam, vere ipsiusmet Dei vocem doctrinamque esse, qui etiam intima cordis humani scrutetur et perspiciat: atque ita convictus et conversus glorificat Deum. Hic sane primarius usus sacrarum concionum est, etiam hodierna die. Obscurus locus est Psal. 51, Ecce veritatem diligis in interioribus, et in occulto sapientiam scire me facis. Sententia tamen omnium aptissima, et etiam ipsimet Hebraeae linguae convenientissima esse videtur, quod Deus diligat et doceat internam et occultam sapientiam, nempe τὸ γνῶθι σεαυτὸν , sui ipsius noticiam, cordisque atque adeo totius hominis innatam perversitatem, quae dupliciter interna occultaque est: quia et paucissimis hominibus est nota, et versatur circa intima et occultissima hominis, nempe circa illam radicalem et innatam homini malitiam, aut virus Sathanae intus in corde regnans. Lucet igitur haec sapientia in intimis cordis hominis, eique suum horrendum morbum patefacit: et simul etiam accedente spiritu Domini, ibidem hominem consolatur. Est autem usitatum huic linguae, ut per substantivum cum praepositione IN, alteri copulatum adiectivum exprimat. ut, Doces viam Dei in veritate: id est, veram. Sic, sapientia in interioribus aut occultis: pro, interna, et occulta: de quo Hebraismo in Regulis generalibus, in constructione Nominis agitur. Agit vero hic psalmista de peccato originali, ut ex praecedentibus apparet. ¶ Secretum quoque hic adiiciatur. In Hebraeo est plerunque סוד Sod. Gen. 49, In secretum eorum non veniat anima mea: id est, prohibeat Deus, ne sim particeps consiliorum ac conatuum ipsorum. Psal. 25, Secretum Domini timentibus eum, et foedus suum notum illis faciet. Sic Ierem. 25. Psal. 43. Ipse cognovit secreta cordis mei: id est, intima occulta. Aliquando significat ipsas machinationes ex secretis consiliis proficiscentes. Psal. 64. Absconde me a secreto malignorum: id est, a pravis eorum conatibus. Lingua secreti, est lingua clam detrahens. Proverb. 25. Ut aquilo fugat pluviam, sic facies iracunda linguam secreti: id est, austeritas ac severitas alicuius, aliquando detractores compescit metu periculi.

ABUNDARE verbum habet etiam suam energiam in Sacris literis: quae nequaquam negligenda est. Nam cum Christus dicit Matth. 5, Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, περισσεύση : videtur esse allusio ad mensurationem, quae fit vasis. Non enim simpliciter ac per se damnat illam operariam Pharisaeorum iustitiam Christus, tanquam eam quoque a suis praestari nolit, sed nimium mancam ac mutilam esse dicit: veluti si quis vix perfuso fundo modii, frumento, aut etiam rebus liquidis, velit id venditare pro integra mensura, modio, aut urna frumenti, aut vini. Sic enim Pharisaei contendebant sua illa externa opera, quod videlicet non furabantur, occidebant, scortabantur, et similia patrabant, esse integram iustitiam, et perfectam legis impletionem. At Christus contra requirit plenam et abundantem ac superfluentem iustitiam, nempe ut ad illa externa opera addant plenam absolutamque cordis obedientiam, et quae alia deerant. Sic mox propositis exemplis ac declaratione ostendit, capacitatem Decalogi nequaquam illa eorum disciplina aut umbra iustitiae impleri, et severissime exigere quiddam longe perfectius, abundantius, et exuberantius.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.