Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 108 --

191/192 sane utriusque vocis ac soni affinitas esse videtur. Crucifigere, aut Crucifigi, aliquando simpliciter interficere aut interfici significat Inde per metaphoram dicuntur pii esse crucifixi, quia peccato et mundo sunt quasi interfecti ac mortui, eique penitus renunciarunt. Sic Paulus dicitur mundo crucifixus, et vicissim mundus illi, Galat. 6. id est, penitus alienus a studiis et cupiditatibus mundi, et vicissim illi mundus nulla in parte amicus aut propitius, eiusve actiones vitam ac mores probans. Vicina huic significatio est, cum caro et vetus Adam, item concupiscentiae dicuntur in piis crucifixae, Rom 6. Gal 5. Qui Christi sunt, carnem cum suis concupiscentiis crucifixerunt: id est, tum voto aut animo penitus damnarunt, tum etiam opere ipso, regente eos Spiritu sancto, mortificare et veluti frangere et abolere sedulo coeperunt. Crux etiam passionem ac meritum Christi per metonymiam significat. ut 1. Corint. 1. Sermo crucis: id est, de passione Christi. Et, Ne evacuetur scandalum crucis. Item, gloriari in cruce Christi, Galat. 6. Et, Inimici crucis Christi, Phil. 3: pro, passionis ac doctrinae Christi. Denique Crux Christi etiam persecutionem significat. ut Galat. 6. Tantum ne cruce Christi prematur. Non nimium recedit ab hac significatione praedicta vox, cum Christus iubet suos sectatores mox tollere crucem. Intelligit enim, eos debere paratissimos esse ad ferendas omnigenas calamitates, propter veritatem, religionemque suam. Videtur autem illa loquutio Christi esse desumpta ex eo more, quod crucifigendi cogebantur propriam crucem ad locum supplicii baiulare: ut in Evangelica historia habemus. Perinde ergo acci piendum est Christi dictum, ac si quis nunc ad alium diceret, Circumpone laqueum collo (quia solet statim coram tribunali alicubi suspendendis laqueus imponi) volens indicare, eum omni hora ac momento debere esse pa ratum ad extremum tristissimumque supplicium, multo vero magis ad alias minores calamitates, etc.

CUBILE, pro loco occulto, aut actione occulta ponitur. ut, Iniquitatem cogitat in cubili suae, Psal. 36. Vae operantib. malum in cubilibus suis, Mich. 2: pro, clam fraudes molientibus, ac scelera patrantibus. Assiduitatem quandam obstinatae malitiae indicat, quod non subito affectu commotus quis patret mala, quod minoris malitae est: sed etiam in ipso lecto, ubi quiescendum esset, meditatur scelus. Locus alioqui Psal. 41, Omne cubile eius versasti in infirmitate eius: a plerisque de recreatione quadam accipitur. sicut lectus in hoc ipsum excutitur et agitatur, ut mollius cubetiacens. Cubile κοίτη pro re venerea nonnunquam ponitur, idque tum de honesto coitu coniugii: ut cum Rebecca ex uno κοίτην lectum aut conceptum habuisse dicitur, Roman. 9. De turpi autem, Roman. 13. habetur: non in cubilibus aut proteruitatibus: id est, non in scortationibus. Cubile synecdochicos ponitur pro eo quod fit in cubili, quod solet esse honestum ab honestis, et turpe, a turpibus factum.

CUBICULUM, pro loco secreto. Sic Psalmista dicit: In cubilibus vestris compungimini.: vel etiam in ipsis lectis, ac inter quiescendum.

CUBITUS, mensurae genus est, quo plerunque Scriptura metitur quantitates continuas in rebus Sacris et domesticis.

CULEX, notum genus minimarum muscarum est. Solet autem quasi proverbio maximis animalibus opponi. Sic vetus proverbium habet de immodicis amplificationibus, Ex culice elephantum facere: aut etiam contra, rem maximam axtenuando. Sic et Christus proverbialiter hac voce utitur: Culicem excolare, et Camelum devorare: pro, in reb. minimis, et praesertim peccatis, ut sunt violationes humanarum traditiuncularum, summam religiosita tem ac diligentiam adhibere, cuiusmodi nunc est, putare esse grande piaculum, vel gustare solum carnes die veneris, aut in quadragesima: contra autem, in gravissimis peccatis, ut est studium falsae doctrinae, et persecutio piorum doctorum, securo ociosoque animo esse. Sumpta vero est locutio aut proverbium hoc inde, quod solemus lac aut alios liquores, si quid immundi in est, per pannum aliquem transfundere, ut transmisso puriore liquore sordes superius remaneant. Iam quid stultius esset, quam minimas sordes, ut est culex, sic percolando separare: et contra maximas, ut est camelus, in ipso liquore relinquere, easque simul deglutire? Simile quid est, Fectuca in oculo videre, trabem autem negligere.

CUM praepositio in Sacris literis varia omnino huic linguae propria significata habet, quae ut potero percurram. Saepe instrumentum significat: ut, Percutere cum gladio. Verbum cum aliquo, pro alicui factum: Psalm. 105. Recordatus est verbi sanctitatis suae cum Abraham: pro, sacrosanctae promissionis Abrahamo factae. Cum aliquo esse Deum, aut Dominum: pro, ei assistere, opitulari, patrocinari, etc. David crescebat, quia Iehova erat cum eo. 1. Paralip. 11. Portio cum Deo: pro, a Deo. Ista est portio hominis impii cum Deo: pro, â Deo. Cum Deo aliquid facere, 1. Sam. 14: pro, adiutum potentera Deo, gloriose aliquid facere. Cum aliquo pugnare, aut aliud quid facere, non raro pro contra ponitur. Instruxit cum eo aciem: 2. Paralip. 13. pro, contra eum. Pugnavit Iehova cum inimicis Israelis: pro, contra. 2. Par. 20. Haec phrasis etiam Latinae et aliis Linguis ignota non est. Cum aliquo aliquid esse: pro, esse eius consilium, opus, aut qualitatem seu naturam. Quod est cum omnipotente, non abscondam: Iob 27. pro, quae Deus facere solet. Cum Iehova est misericordia. Psal. 8. pro, Iehova est misericors. Fuit cum corde Davidis aedificare domum Domino: pro, eius consilium, mens, sententia. 1. Reg. 2. Secretum Iehovae cum rectis: Proverb. 3: pro, notum est illis. Erga. Cum sancto sanctus fueris, cum perverso perveteris: pro erga sanctos et perversos talis eris. Dormire cum pignore, Deuter. 24. Non dormies cum pignore eius: id est, retento eius pignore per noctem tecum, vel apud te, aut quin prius reddas pauperi suum pignus. Non erit memoria sapientis cum stulto in seculum. Eccles. 2: pro, uterque oblivioni tradetur. Apud, aut iudicium. 1. Sam. 2. Puer Samuel crescebat, et fiebat bonus cum Deo et hominibus: pro, apud, aut iudicio Dei et hominum probabatur. Sic et de Christo dicitur Lucae secundo. Quandiu, aut durante aliqua re. Psalmo septuagesimo secundo: Timebunt te cum sole: id est, quandiu sol stabit, aut durabit. Vide suo loco Mecum et Tecum. Si. nam Cum et Quando adverbia temporis, non raro pro coniunctione Si ponuntur: quod etiam in aliis linguis fit, ob quandam rerum ipsarum vicinitatem. In Latino ac Germanico sermone exempla porferri nihil attinet, ob nimiam huius Enallages frequentiam. In Sacris literis unum aut alterum recitabimus. Exodi 22 saepe leges aut praecepta inchoantur hac vocula, Cum, vel, si quis furatus fuerit, etc. Sic saepe dicitur, Invenies Deum, Cum, quando, vel si quaesieris eum toto corde. Sic Christus dicit Apostolis: Cum Omnia feceritis, dicite, servi inutiles sumus: pro, si. Nemo enim in hac vita omnia praecepta Dei vere faciet. Conditionaliter ergo id a Christo dicitur, quod etiamsi omnia faceremus, tamen deberemus nos agnoscere pro servis inutilibus. Rom. 2. Cum gentes natura ea quae sunt Legis fecerint: pro, si fecerint. Quam eius voculae vim esse, satis ipsemet Apostolus eum locum concludens monstrat. dicit enim: Si igitur praeputium legis iustificationes servaverit. Sic et Germanicum Vuenn, promiscue iam temporis adverbium est, iam coniunctio conditionalis. Verum de hac particula, et loco Rom. 2. habes prolixam tractationem in Resolutione argumentorum disputationis

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.