Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 121 --

217/218 Septuaginta, virtutum, secundum Aquilam, exercituum. Quintum, עליון Elion, quod nos excelsum dicimus. Sextum, אשר אחיה Ezerecheiae: quod in Exodo legitur: Qui est, misit me. Septimum, אדני Adonai, nos Dominum generaliter appellamus. Octavum, יה Iah, quod in Deo tantum ponitur, et in Allelu Iah sonatur. Nonum, יהוה Iehova, quod nomen τετραγράμμασιν tetragrammaton, et ineffabile putarunt: Idem autem sibi vult, quod Existens. Decimum, שדי Saddai: Aquila interpretatur ἄλκιμον , id est, robustum, et ad omnia perpetranda sufficientem. Caeterum obvia sunt in Sacris literis et alia nomina: veluti cum appellatur clypeus, scutum, refugium, cornu salutis, propugnator, defensor, petra seu rupes, ignis consumens, gloria, spes, robur, fortitudo: item omnipotens, Deus deorum, Dominus dominorum, Deus ac Dominus caeli et terrae, etc. Sed haec potius pro epithetis, dignitatem, potentiam, et admiranda Dei effecta, illustri quadam ratione describentibus, quam pro nominibus propriis accipi convenit. Quo quidem pacto dicere possemus, Cneum et Cornelium, et Scipionem, propria esse nomina eiusdem personae: at Tribunus, Imperator, victor, triumphator, gloria Reipub. et quae huiusmodi sunt, agnoscentur sane eiusdem personae appellationes, sed minus propriae, atque propter externas causas ascititiae. Quoties proinde legis, Haec dicit Dominus, haec dicit qui est, haec dicit fortis, Dominus exercituum, omnipotens Deus caeli, propugnator noster, etc. haec omnia sic accipies, tanquam si simpliciter scriptum esset, Haec dicit Deus: neque ob diversitatem nominum diversos deos quis suspicabitur. Porro quia res agnoscuntur tum per attributionem suarum proprietatum, tum et per separationem alienarum: idem sunt non tantum positiva, sed et privativa nomina rerum. Quare etiam crebro quaedam nomina dicuntur de Deo negative: veluti quando appellatur Increatus, immortalis, invisibilis, incorporeus, etc. Atque haec describunt Deum ostendendo duntaxat quid non sit: nempe esse eiusmodi substantiam, quae non sit creata, quae initium non habuerit, quae item non moriatur seu corrumpatur, quae denique non conspiciatur corporeis oculis, neque etiam contrectari, aut sensibus percipi queat. Secundo: Quaedam nomina dicuntur affirmative, eaque relationem arguunt ad ea quae a Deo distinguuntur. Huius ordinis sunt, Dominus, Rex, creator, gubernator. Dominus nanque est, respectu ministrorum: Rex, propter subditos quos regit: Creator, propter creaturas quas admirabili potentia condidit: Gubernator, quod easdem sua sapientia conservat, gubernat, moderatur. Tertio, Quaedam nomina tantum signant aliquid consequens naturam aut operationem Dei, veluti haec: Iustus, sanctus, bonus sapiens, potens: quae natura quidem et operationem Dei consequuntur (ex effectis namque ipsius Dei sumpta sunt) minime tamen substantiam ostendunt. Quarto, Quaedam denique significant rationem quandam accidentariam, quae a natura, aut ab operationibus Dei derivatur, cuius generis sunt haec: Protector, defensor, clypeus, petra, refugium, etc. Quinto, Ex his vero omnibus promptum est animadvertere, nulla omnino extare nomina quae substantiam Dei apposite evidenterque exprimunt. Verum adscribamus sane prolixiorem horum Dei epithetorum enumerationem, ut eam Fagius ex Rabbi Salomone recenset. Sunt autem eius haec verba. Sed placet hic commemorare, quomodo Hebraei haec Dei epitheta, quae sibi ipsemet Deus attribuit, exponant atque enarrent. Quod bis dicitur Adonai Adonai eo significari dicunt duplicem in Deo misericordiam: alteram, qua praeservat hominem a peccato: alteram, qua remittit ei qui peccavit delictum. Secundo, vocat se אל El, id est, Deus fortis: quo innuitur potentia Dei, qua potest succurrere suis, utcunque oppressis. Tertio misericors est praeservans scilicet a lapsu. Quarto, clemens est, erigens scilicet lapsum. Quinto, longanimus est non statim punit homines atque peccant, sed differt poenam: quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Sexto, multae pietatis sive misericordiae est, erga eos scilicet qui indigent, et non habent merita. Septimo, multae quoque veritatis, in praestandis scilicet promissis. Octavo, custodit pietatem sive bonitatem in mille generationes. Punit enim peccata parentum in filiis, in tertiam et quartam usque generationem: misericordiam vero ac bonitatem suam protendit in mille generationes, ita ut misericordia eius maior et amplior sit ira eius, id quoddam Hebraeorum sapientes ita efferunt: Maior est pro prietas bonitatis Dei, quam proprietas ultionis. Nono, remittit omnis generis peccata: Iniquitatem, hoc est, ea peccata quae temere et cum quadam praesumptione admittuntur: transgressionem, hoc est, defectiovem et ἀποστασίαν , quod Hebraeis est פשע Paescha: Manifesta quoque et publica peccata, quae veniunt appellatione חטאה Chataah. tametsi quidam חטאית Chataot dici volunt peccata, quae in pueritia maxime, non pleno rationis usu fiunt. Decimo, non est respector personarum, non enim innocentem habet eum qui nocens est. Undecimo, visitat iniquitatem patrum super filios, si scilicet filii imitentur facta et scelera parentum. Alias non portabunt filii iniquitatem parentum. Hactenus Hebraei quae bona ex parte leguntur et apud Rabbi Salomonem. Et Hebraei haec Dei epitheta sive elogia sic dividunt, ut ex ipsis faciant 13 (quas sic vocant) proprietates Dei. Observandum autem est, quod plerunque Paulus in suis Epistolis nomen Dei, patri, Domini autem, Christo seu filio Dei tribuit: quod non eo facit, quod vel pater non sit etiam Dominus, vel filius non sit vere Deus: sed ideo, quod in mysterio redemptionis patri summa dignitas ut vero Deo tribuitur: et filio contra exinanitio, quod pater donaverit et miserit filium, eique mandata redimendi et docendi humani generis tradiderit. Quapropter filius tanquam iam servus, dicit se ab illo missum: se eius, non suam voluntatem facere: illum honorificare, seque tantum eius mandatum exequi, et doctrinam docere, non suam. Quare illum etiam ut servus ubique invocat, ab eo opem petit, et omnia in cum ut suum Dominum refert: cum et ipse tamen cum illo semper operetur, et plenam potestatem habeat animam suam ponendi et recipiendi. Domini porro nomen magis filio convenit, tum quia nos illi pater in haereditatem ac cultores dedit: tum etiam, quia ille nos suo precioso sanguine redemit, suaque membra effecit, non vel pater, vel Spiritus sanctus. Haec est causa, quare in Novo testamento plerunque tantum prima persona vocetur Deus, et tantum secunda Dominus: quod observasse utile esse, ne quis hinc errandi occasionem habeat. Postquam dixi de ipsa simplici voce Deus, deque eius significationibus: nunc etiam dicam de eius vi, quatenus cum aliis vocibus coniungitur. Deum alicuius aut alicui esse, supra exposui esse correlativum. Quare cum saepe in Psal. reperitur, Deus meus: omnino in eo sensu accipitur, ac si diceret, Tu summe creator, quem ego pro vero Deo agnosco, colo ac invoco, quique me creasti, redemisti, et nunc regis ac foves. Nonnunquam etiam ingeminatur, ut magis affectus orantis, et hic mutuus respectus aut correlatio exprimatur: ut Psalm. 22. Deus mi, Deus mi, quare me dereliquisti? Deus deorum, dicitur verus Deus, Psalm. 50. Dan. 11: quia ille non ita Deus est, ut angeli aut reges, aut etiam caco daemones, ut quandam inferiorem potestatem habeat, sed sit supra illos ipsos summus Dominus: sicut communi more summum regem, Regem regum vocamus. Rebus quas amplificare volunt,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.