Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 127 --

229/230 ita Diabolus Graecum venit a calumniando, sive quod nos perpetuo coram Deo et nostra propria conscientia accuset. ut Apocalyp. 12, et in Iobi historia habetur (ob quam causam etiam noster ἀντίδικος , adversarius in litigando, 1. Petri 5 nominatur) sive etiam quod calumniando et homines contra sese invicem concitat, et a vero Deo eiusque religione ac veritate abducit. Complectitur igitur Hebraeum nomen totum artificium aut malitiam diaboli: quia id in genere agit, ut omni bono resistat. Consonat cum Hebraeo et Graeca vox ἀντικείμενος : qua videtur Paulus diabolum nominare, 1. Timoth. 5: sed Graecum Diabolus proprie tantum unam partem, nempe mendacium, quod calumniando adhibet, denotat. Chrysostomus serm. 2 super 2. Corinthior. 1. adversarium appellat diabolum, quia et Deum apud homines, et vicissim nos apud Deum, et denique homines erga se mutuo calumniatur. Est vero hic campus calumniarum longe amplissimus, in quo Satan plurimum serere ac metere, amplissimosque fructus percipere queat. Nam primum (ut taceam eius accusatorias calumnias contra nos apud Deum) res omnes huius vitae, de quibus est sermo, sunt admodum imbecilles, fragiles, inconstantes et incertae: ad haec multum mali admixtum habentes, ut nihil ferme satis certo ac solide de eis dici ac asseverari queat. Secundo, est mira ac ferme inexplicabilis vicinitas ac similitudo boni et mali, veri ac falsi, tum in rebus tum in verbis, ut facillime alterum pro altero accipi aut obtrudi etiam oculato queat. Denique tanta est in homine non tantum caecutientia in iudicando vero ac falso, ut non immerito ab Aristotele noctuis comparemur: sed etiam negligentia in scrutanda veritate, praesertim religionis, ut nihil levius curet. Quin potius insuper etiam contraria mala sunt in homine, ut in meis scriptis de Originali malitia et libero arbitrio prolixe ostendi: nempe, hallucinatio seu approbatio falsi ac mali, atque adeo et perversissimum quoddam studium falsi et mali. sicut non male dictum est a veteribus, mendacia et obtrectationes alienae famae esse suavissima obsonia conviviorum. iis enim homines in conviviis plurimum delectantur. Cum igitur habeat tam paratam, promptam et pronam materiam diabolus, tum in communibus rebus ac sermone, tum et in religione, et denique tam docilem ac sedulum auditorem corruptum hominem: non est mirum, quod tantum calumniando proficiat, eoque tam sit studiosus huius artificii aut negociationis, ut inde nomen ipsum obtinuerit. Hinc sunt tam variae fraudes ac errores in communis vitae rebus ac sermonibus, tam varii errores ac corruptelae in religione, et denique etiam mira varietas et inconstantia cogitationum, animi motuum ac tentationum. Praeterea per metaphoram aut similitudinem quandam diabolicae calumniandi malitiae, etiam ad malos homines aliquando haec vox transfertur: sicut Christus Ioan. 6 Iudam vocat diabolum, qui huius sui artificii praeclarum specimen dat, cum unctionem Domini sub specie iuvandi pauperes calumniatur, tanquam intolerabilem luxum ac profusionem eleemosynae ac beneficentiae hominum: sua interim furta ac peculatum quaerens. Porro Paulus Actor. 13 vocat magum Elymam, filium diaboli: quia impuro ore calumniabatur doctrinam Evangelii, et conabatur ab ea deducere proconsulem Cypri Sergium Paulum. Habetur autem ibi apta descriptio filii diaboli, aut calumniatoris. inquit enim Apostolus, repletus Spiritu sancto: O plene omni dolo, et omni versutia, fili diaboli, inimice omnis iustitiae, non desinis invertere vias Domini rectas. Eodem modo sive per metaphoram, sive propter ipsam etymologiam, solent mali homines et veritati adversantes, etiam Satanae dici. Sic David 2. Samuelis 21, vocat Satanam Ioabum: quia volebat quasi invito rege interficere Semei, deprecantem culpam. Sic et Christus Patrum, dissuadentem passionem, nominat Satanam: Matthaei 18. Sic et 1. Regum 5 dicitur, non adesse regno Satanam, aut malum occursum. 1. Paralip. 21. dicitur Satan impulisse Davidem, ad numerandum populum: ubi potius ipsum pravum spiritum, quam aliquem malum hominem, intelligendum puto. Loquutiones, Ex diabolo esse: et, Filius diaboli: item, semen diaboli: infrâ in voce FILII tractabuntur. ¶ Haec de nomine Diaboli et Satanae. Nunc ad damus etiam alias varias eiusdem appellationes. Diaboli appellationes sunt: Deus huius seculi. Satan, id est, adversarius, 2. Corinth. 4. Princeps potestatis aeris, Ephes. 2. Potestas tenebrarum, Coloss. 1: Princeps huius mundi, Ioan. 14. Nequissimus, Ephes. 6. Malignus, malus, malum, pravus, πονηρὸς , Leo rugiens, Catulus leonis, Tentator, Matth. 4. Leviathan, id est, additamentum roboris, aut robustum: propter augmentum potestatis suae, accedens ex lapsu hominis: Serpens magnus et antiquus, qui erat in Paradiso, Genes. 3. Serpens tortuosus, propter varietatem fraudum. Accusator, Apocalyp. 12. Certe, quia regnat in mari huius mundi, agens impiorum corda quo ei libet: de quo Iob 40. Calumniator: Psalmo 71, Et humiliabit calumniatorem. id est, mendacem accusatorem qui nos accusat, et conscientiam in his confundit quae recte gessimus, et Deo placent: tum quae male gessimus, supra modum exaggerat, utrobique onerosissimus et importunissimus. Draco, propter crudelitatem: quia perinde devorat animas, sicut dracones animalia, Esa. 27. Aspis et basiliscus, Psalm. 90, etc.

DIADEMA, aut corona, per metonymiam regnum ipsum significat. Psal. 89. Prophanasti in terram diadema eius: id est, regnum, potentiam, dignitatem. Nam diadema, sicut et corona, regii capitis ornamentum fuit.

DIACONUS, vox Graeca, simpliciter quemcunque ministrum significat. Postea, ut Actor. 4 habetur, delecti sunt certi homines in Ecclesia, qui non proprie doctrinae et institutionis, sed pauperum et redituum, ac rerum ad victum pauperum et ministrorum spectantium curam haberent, qui proprie hoc nomine sunt appellati: quales illi septem in Actis fuerunt. Sed nec illi sese intra illas metas ministerii victus continuerunt. Quare postea, et nunc quoque in nostris Ecclesiis, Diaconi sunt dicti inferioris ordinis doctores. Habuerunt autem olim et Diaconissas, ad eandem externarum rerum curam delectas: qualis Phebe fuit, Cenchraeorum ministra: et de qualium delectu Paulus 1. Timoth. 5. clare praecipit.

DICERE, verbum amar אמר , λέγειν , quantumvis notum, tamen non paucos Hebraismos in Sacris literis efficit. Quomodo differat â verbo Loquor, infra in LOQUOR dicemus. Nunc quaedam eius obscuriora significata recensebimus, quae quidem multa ac varia sunt. Alias igitur significat solam cogitationem, seu idem quod intra sese deliberare et statuere. Et quidem aliâs addit Scriptura hanc circumscriptionem interni dicere, alias non. Deuteron. 7. Si dixeris in corde tuo, etc. Sic et Matthaei 9. Dicebant enim intra sese, Hic blasphemat: pro, cogitabant taciti. Et haemorrhousa ibidem dicebat intra se, Si modo tetigero fimbriam vestimenti eius. Sic Matth. 24. Si dixerit servus in corde suo. Et Psalmo 14. Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. ubi certam et indubitatam conclusionem indicat. Sic et Gen. 8. Dixit Deus in corde suo. id est, certo decrevit. Aliquando sine tali circumscriptione ponitur. Genes. 26. Dixi enim ne forte moriar. pro, cogitavi ac timui. Celebrare. Psalm. 29. Et in templo eius populus dicit gloriam. pro, celebrat, praedicat gloriam Dei, Dicite in luce, Matth. 10. Sic Psalm. 40.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.