Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 131 --

237/238 invenies illum pro, post multos dies: id est, post longum tempus revertente nave habebis lucrum. Alii de seminatione in solo humido, quia in illis aestibus tales agri sunt fertiles. parvus diebus. Iob 32. parvus sum diebus, vos autem decrepiti. pro, minore aetate sum quam vos. Plenus dierum, aut satur dierum. Hierem. 6. Senex cum pleno dierum. Satur dierum, Genes. 35. 1. Paralip. 23. 29. Mortuus est satur dierum. Res diei, pro demenso. Exodi 5. Perficite opera vestra rem diei in die suo: pro, demensum vestrum in singulos dies. Ibidem: Non minuetis de lateribus vestris, de re diei in die suo. Sic et Exodi 16. Colligetque rem diei in die suo. pro, demesum singulorum dierum. Sic et Levit. 23. 1. Reg. 8. 1. Paral. 16. 2. Paralip. 8 Esdr. 3. Revolutiones dierum: pro, cum solennes dies denuo redierint. 1. Samuelis 1. Sacrificium dierum, pro stato ac solenni: 1. Samuelis 20. Tempus dierum: id est, constitutorum. 1. Samuelis 13. Quia non veniret ad tempus dierum: id est, statutorum. Bonus dies: pro, festus, solennis, quo hilaritati ac genio indulgetur. 1. Samuelis 25. In die bono venimus: id est, in die tonsionis ovium, quo ob fructum ac lucrum lanae homines sunt hilares, sicut in messe et vindemia. Esther. 9. Dies boi, sunt res secundae: Quis cupit videre dies bonos? pro, rebus secundis perfrui? Psalm. 34. Contra Dies mali sunt, cum vel calamitates, vel etiam impietates grassantur. Malitia diei sunt (ut modo dixi) adversitates ac calamitates, quae aliqua die accidunt. Christus inquit, Sufficit diei malitia sua: id est, unum quodque tempus suas difficultates et dolores habet: ne cumulaveris igitur eas metu malorum futuri temporis, sed cum praesenti difficultate colluctator. Magnus dies. Gen. 29. Adhuc est dies magnus: pro, multum diei superest. Alias dies magna significat tempus, quo aliquid ingens agitur. Sic Zophonias capite primo, poenas Dei vocat magnam diem, ipsumve instans poenarum tempus: Prope est dies Domini magnus. Omnis dies, pro omni tempore. Gen. 8. Adhuc omnes dies terrae sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hyems, dies et nox non cessabunt. ubi vertes commodius: Omnibus annis quibus terra stabit, fiet sementis et messis, etc. Et fuit manus Domini contra Philistim omnibus diebus Samuelis. pro, quamdiu Samuel vixit, aut certe rexit. 1. Regum 11. Affligam, veruntamen non omnibus diebus, 2. Paralipomenon 21. Quod daret eis lucernam omnibus diebus: pro, perpetuo. A die usque ad noctem consummabis me, Isaiae 38. pro, a luce per unam diem artificialem. Palmares, aut Pulmarum dies, Psal. 39. pro, dies paucos aut breves, quos scilicet non perticis aut orgyis vel ulnis metiare, sed vel uno palmo dimetiri queas. Veloces dies. pro, cito praetervolas aetas. Dies velociores radio textoris Iob. 7. Dies mei velociores cursore praeterierunt cum navibus, cum aquila volante ad escam: Iob nono. id est, vita mea celerrime praetervolat. Uni dies, pro paucis. Genesis 27. Habitavit cum eo dies unos. id est, aliquot, aut paucos. Abbreviare dies, Psalmo 102. Matthaei vigesimoquarto: et contra Adiicere, apponere, multiplicare, prolongare dies: Psalm. 61. pro, decurtare aut prolongare tempus: notae phrases sunt. Sic dicitur Proverbiorum decimo, Timor Domini apponit dies, et anni impiorum abbreviabuntur. Proverbiorum octavo: Per me multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae. Adimpleti dies: pro decurso vitae spacio. 1. Paralip. 17. Cum adimpleti fuerint dies tui, ut eas cum patribus tuis. Appropinquare dies: pro, instare aliquod tempus, aut metam temporis. Genesis 27. Appropinquant dies luctus patris mei, ut interficiam Iacob fratrem meum. Intelligo Dies luctus hic, pro die mortis: quasi dicat, Mox ubi pater meus mortuus fuerit, interficiam fratrem meum Iacobum. Sic Genesis 47. Et appropin quaverunt dies ut moreretur Israel. Sic dies venire, pro singulare aliquod tempus instare. Sic et Genesis 29. Completi sunt dies mei, ut ingrediar ad illam. Consumere dies in bono: pro, vitam commode ac feliciter transigere. Iob 36. Si servierint Domino, consument dies suos in bono, et annos suos in delectationibus. pro; prospere victitabunt. Debilitata dies, Iudicum decimonono. Dies declinans, Psal. 90. Deficere dies, Psalm. 101. pro, ad exitum tendere. Dimidiare dies: pro, ad medium temporis vitae pervenire. Psalmo 55, Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Fuit dies: pro, quadam die. Iob 1. 2. Regum 4. Et fuit dies, et venit illuc. Loquuntur dies: pro, homines qui multos dies vixerunt. Iob 32 Dies loquentur, et multitudo annorum reddet notam sapientiam. Numerare dies. Psal. 90. Sic nos erudias numerare dies nostros, et adferemus cor sapiens. pro, si nos docueris expendere iram tuam, et in timore tuo nostram mortalitatem considerare, sic demum fiemus sapientes. Illucescere dies dicitur, no quae iam lucet, sed quae alio qui imminet. Lucae 23. Porro dies erat parasceves, et sabbathi dies illucescebat: id est, mox succedebat, aut imminebat. Obtenebrescere diem: pro, adversa ac tristia venire. Mich. tertio: Occumbetque sol super prophetas ipsos, et obtenebrescet dies super eos. Quot sunt dies servi tui quando facies contra persequentes me iudicium? Psalmo 119 pro, quantillum adhuc mihi temporis vitae superest? an demum post meam mortem vis me liberare, punitis persequutoribus?

DIGITUS, notae significationis vox, aliquando metaphorice significat omnem potentiam facultatemque agendi, simili plane ratione ut Brachium: quia hisce instrumentis homines opera sua peragunt. Sic Psalmo octavo, caeli dicuntur narrare opera digitorum Dei. Sic Magi confitentur Exodi 8, esse digitum, id est, potentiam Dei, in illis mirabilibus ac poenis Aegyptiorum. Et Christus Lucae 11. dicit, se in digito Dei eiicere daemonia. Tametsi aliqui ibi malint interpretari Spiritum sanctum: sicut sane et ipse Matthaeus hoc dictum recenset: eôdem tamen res redit. Eadem figura David dicit, Deum docere digitos suos ad bellum: nisi quis velit dicere esse synecdochen, quod pars pro toto homine ponatur. Sic etiam idola dicuntur opera digitorum hominum, quia hominum manibus ipsae statuae, et idololatriae humana sapientia excogitantur. Consimili tropo etiam manus et brachium, pro tota vi aut potentia agendi, sive Dei, sive hominum, accipitur. Porro Isaiae 58. dicitur: Si desieris emittere digitum, quo omnino aliquod malum opus in proximum notatur. Aliqui intelligunt de minis digitorum nutu significatis: aliqui de gestu irrisionis, quod Latini dixerunt pinsere ciconiam, aut vulgo aures asini indicare. Digito aliquid tangere: pro, vel pauxillum laboris in ea re suscipere. Christus accusat pharisaeos Matth. 23, quod importabilia onera legalium observationum imponat hominibus, cum ea ipsi nec digito quidem attingere vellent: pro, nihil prorsus eorum ferre, aut observare. Minimum enim quod externo opere aut labore fieri potest est, tantum digito aliquam rem attingere. In Isa. 40 cap. dicitur, quod Deus tribus digitis appendat terram, ut sane vulgata versio habet Quod alludit ad communem hominum morem, qui cum pauxillum quid levare ac tollere volunt, tribus id digitis congregatis tollunt: nempe, pollice, indice et medio, quod in comedendo saepe fit.

DIGNUS, ἄξιος , proprie dicitur is qui aliquid meretur. ut cum dicitur Operarius esse dignus mercede sua. Est sane vocabulum correlativum. Semper enim aliquis re aliqua dignus dicitur, et vicissim res digna ipso, non simpliciter et absolute. Est igitur aliquis, qui se bene gessit, bono dignus: alius contra malo.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.