Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous page

Next page

-- 132 --

239/240 Atque in hoc communissimo sensu plerunque ab omnibus vox haec passim accipitur. Inde factum est, ut sophistae ac papistae multa Scripturae dicta perperam intelligerent. ut Matth. 3. Actor. 26. Facite fructus dignos poenitentia: Papistae putarunt. et adhuc hodie contendunt, praecipi ibi de satisfactoriis operibus, quibus pro peccatis nostris condigne satisfaciamus. Sic cum Christus dicit Matth 10. Qui diligit patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus: item, Convivae non erant digni. Verum nos contra sciamus, saepe hoc vocabulum idem significare quod conveniens, aptum, decens: ut in praecedenti exemplo, fructus digni poenitentia sunt, qui decent aut conveniunt vere poenitenti, quive ei congruant. Sic et qui non vult quicquam propter Christum pati, aut ei suos parentes praefert, non convenit, non est aptus, non idoneus minister Christi. Idem etiam Matth. 10. Interrogate quis in ea sit dignus: id est, idoneus qui vos hospitio excipiat. Sic Paulus inquit 1. Cor. 16. Si erit dignum etiam me proficisci, proficiscar et ego una. id est, si erit conveniens, aut idoneum. Nec tantum homines dicuntur digni, sed et res. ut Lucae 23. Digna iis quae egimus, recipimus. Observanda est hic etiam duplex aut multiplex dignitas, seu gradus eius. Summus enim gradus est, cum aliquis meretur aliquid. sic operarius est dignus sua mercede. Alius est inferior, cum adhibita quadam benignitate aut ἐπιεικίᾳ alicuius dignitas consideratur. Secundum legem nemo est vere dignus apud Deum ullo beneficio, sed potius omnes aeterno exitio: quia si ille iniquitates observârit, et iudicium intraverit, nemo subsistet. Sed secundum gratiam ac Evangelium, Deus omnes contritos et credentes dignos censet beneficiis filii sui, solosque incredulos et incontritos excludit. Dignatur aut Non dignatur aliquis aliquid facere, dupliciter accipitur. Alias enim, prae superbia aliquis non dignatur aliquid facere, statuens illam actionem esfe infra sua dignitatem: Alias contra, prae nimia humilitate, sentiens illam rem aut actionem esse supra suam dignitatem: quae significatio rarior est. ut, Non dignatus sum me venire ad te: id est, Non putavi me dignum esfe qui te alloquerer. Sic dicit Centurio, per legatos Christi opem implorans, et deprecas ne intret sub tectum suum. Sic quoque dicunt Latini, Non tali me dignor honore. In veteri testamento saepe versum est, Dignari aliquem aliqua re, cum in Hebraeo significet gratis donare. ut Psalm. 119. Lege tua dignare me: in Hebraeo est, הונני Honneni, id est, gratis eam mihi donato aut concedito, seu gratificator. Germanicum gunnen, ferme et sono et significatione cum Hebraeo convenit. Est vero hic abusus vocis diligenter observandus, ne talia Scripturae dicta a gratuita gratia, quo proprie pertinent, ad legem nostraque opera, merita et dignitatem, ut innumera alia loca ac vocabula, transferantur: de qua re alibi dixi prolixius. Multus etiam apud scriptores Ecclesiasticos, atque adeo etiam in collectis et precationibus Ecclesiasticis vel abusus, vel saltem pravus intellectus huius vocis est, cum toties inculcatur, ut digni simus, fiamus, aut habeamur vita aeterna, favore Dei: ubi operarii plerunque meritum includunt, cum agatur de gratuita dignificatione, aut dignitatis imputatione, quod gratis ob Christum digni a Deo habemur aut reputamur, non ob nostra merita Vicina huic vox Mereri est, de qua vide in voce MERITI: ubi de hisce loquutionibus et erroris occasione prolixius dicetur. Porro illa Latinis usitata huius nocis significatio, cum virorum potentum, praestantium aut nobilium, seu qui amplissimos magistratus gesserunt, dignitatem, praestantiam, amplitudinem, et veluti maiestatem significat, minus est in Sacris literis recepta.

DIIUDICARE, proprie quidem significatrem aliquam ita diligenter expendere ac considerare, ut eam ab omnibus vicinis, aut etiam falsis distinguas. Sic Christus dicit Matth. 16, Iudaeos posse faciem caeli diiudicaret id est, signa aut indicia futurarum tempestatum in caelo. Sic Paulus 1. Corinth. 14, iubet unum aut alterum in coetu Dei dicere alios vero diiudicare ea quae ab illis dicuntur. Sic Paulus 1. Cor. 11, vult nos in communicatione diiudicare nosmetipsos, et corpus Domini: id est, excutere ac discernere nosmet, an vere doleamus de peccatis admissis: an etiam vere credamus nobis Deum propter Christum fore propitium, cuius beneficii ac promissionis foedus ibi sanciamus, et cum Deo ineamus. Vult etiam nos diiudicare ipsum corpus Domini, discernendo illam coenam aut illum cibum, ubi tam preciosae res dentur, et de quo ac in quem finem, ab aliis coenis aut cibis prophanis. Aliquando hoc verbum et porro longius progreditur, et significat suum effectum per metalepsin. ut Actor. 15, Nihil diiudicavit Deus inter nos et Ethnicos: id est, nullum discrimen fecit: non de interno iudicio, sed de externo opere, et quasi effectu internae diiudicationis loquitur. Nam facta diiudicatione rerum, fit porro illarum quaedam separatio, et quasi diversa conditio, ut aliae in alio gradu habeantur. Aliquando vero contra retro ad causas regreditur. Quia enim omnis diiudicatio fit ob dubitationem de aliqua re, fit non raro ut hoc verbum etiam retro ad suas causas, id est, ad dubitationem redeat. Sic Paulus Roman. 14 dicit: Qui autem comedit, si diiudicat, id est, si dubitat, damnatur: pro peccat graviter. Actor. 10 mandat Deus Petro, ut proficiscatur ad Cornelium, nihil diiudicans: id est dubitans aut haesitans, quin recte ac secundum suam voluntatem et mandatum agat. Sic et Matt. 21, Marci 11: Si habueritis fidem, et nihil diiudicaveritis in corde vestro: id est, haesitaveritis. Sic Abrahamus Rom. 4 dicitur non diiudicasse: pro, dubitasse de promissione Dei. Iacob. 1, pulchre depingit animum diiudicantem, aut dubitantem, quod sit instar fluctus maris huc atque illuc agitati, cum ei modo hoc modo illud probatur, modo animus huc, modo illuc fluctuat.

DILATARE, varios Hebraismos gignit, quorum aliquos ordine recensebo. Dilatare aliquem, aut alicuius tabernacula, est eius res, opes, familiam ac posteros ita augere, ut amplas regiones occupet. Genes. 9. Dilatet Dominus Iaphet. tametsi ibi rectius vertas, Blande pelliciat, aut lactet: ut exposui in voce FIDES. Sic Isaiae 54 dicit Dominus ad Ecclesiam, Dilata locum tentorii tui: pro, crescat numerus Christianorum. Dilatare alicui, aliquando significat de ampliori loco habitandi, deque pace et securitate prospicere. Exemplum huius significati habemus Genes. 26, cum Isaia effosso tertio puteo, quem tranquille possedit, vocavit eum Rehoboth, Latitudines: addens, quoniam nunc dilatavit nobis Dominus, et crevimus in terra. Dilatare aliquem, aut alicui, significat etiam consolari, aut alioque liberare ex magnis calamitatib. Crebrum enim est, ut per metaphoram ab angustiis locorum, ubi vel ab hoste, vel alioqui clausi et veluti constricti sumus, variae difficultates nos undique prementes notentur: et contra, a locorum et commoditatum amplitudine et latitudine, res secundae. Psalm. 4 In angustia dilatasti mihi: pro, liberasti ab adversitatibus prementibus. Non male etiam inde istae duae metaphorae angustiarum et latitudinis deducuntur, quod in rebus adversis dolore ac moerore cor et frons atque adeo totus homo coarctatur, corrugatur et constringitur: contra vero in laeticia ac gaudio ampliari et quasi expandi sentitur. Inde ergo fit, ut dilatatio pro consolatione ac exhilaratione accipiatur. Saepe autem etiam expresse Dilatatio cordis dicitur. ut Isaiae 60. legitur, quod dilatabitur cor Ecclesiae: hoc est, vehementer exhilarabitur, cum videbit tam multos converti et confluere ad sese. Sic et illud Psal. 119. accipiendum est:

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.