Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 913 --

150 28 Sic et adverbium loci abundat. Ezech. 34, Ad locum in quo habitabo ibi. et 46, Sicut domus so, quentium, in quibus coquent ibi. In utroque loco vocula Ibi abundat. Consignificativae particulae, sicut et aliae voces, vehementiae causa geminantur. Ezech. 13, Propterea, propterea, quod fecerunt errare populum meum. Sic et adverbium, Amen, amen, mane, mane.

29 Coniunctiones igitur, adverbia, et alia connectentia multum omittunt Hebraei, eoque oratio ipsorum saepe obscura est: quod propositiones quae vel conditionaliter, vel disiunctive, vel comparative ponendae essent, simpliciter ponuntur, tanquam simpliciter asserantur. Matth. 18, Domine, quoties peccabit frater meus, et remittam ei? id est, si saepius peccaverit, quoties remittere ei debeo? Non enim quaerit, quoties frater sit peccaturus: sed si peccaverit, quoties ei remitten dum sit. Ubi simul interrogandi adverbium non suo loco est positum. Sic Matth. 17. Qui autem scandalizaverit unum ex his minimis in me credentibus, prodest ei, ut suspendatur mola asinaria ex collo eius, etc. id est, satius esset cuique homini alligata mola asinaria in mare praecipitari, quam scandalizare unum ex his minimis. Matth. 24, Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt: id est, Potius caelum et terra interibunt, quam mea dicta. Psal. 125, Circum Ierusalem sunt montes, et Dominus est in circuitu populi sui: i. non aliter quam urbs munita est undique asperitate montium, ita tuetur circumquaque populum suum Deus.

30 Desunt nonnunquam adverbia comparandi magis, citius, potius, et similia: ut ex sequenti regula apparet. Crebro enim Hebraei exprimunt comparativum, praesertim existentem in tota sententia, non in unica voce adversative oppositis sententiis, ita ut altera affirmetur, altera negetur. Plerunque autem prior est affirmativa, posterior negativa. Psal. 34, Leones egebunt, et esurient: quaerentes autem Dominum, non destituentur omni bono: pro, Potius aut citius leones et viri fortissimi, summaque industriae, carebunt, quam pii. Misericordiam volo, non sacrificium, Oseae 6. pro, Potius volo vel malo misericordiam quam sacrificium. Sic forte illud Ier. 7, Non praecepi de sacrificiis, sed audite vocem meam, et ero vobis in Deum. Sic et Isa. 1. negat se ab illis sacrificia et alios caeremoniales cultus postulare, sed cor: pro magis.

31 Caelum et terra transibunt, verba mea non transibunt, Matth. 24. pro, potius aut citius transibunt. Sic forte exponi posset illud: Cum facis prandium, noli vocare amicos et divites, sed voca pauperes, mutilos, claudos: pro, Potius ac libentius egentes quam divites invita. non enim simpliciter prohibet convivia amicorum.

32 Nonnunquam non tam desunt syncategoremata, quam vel nimis procul, vel alioqui obscure ex praecedentibus petenda, aut repetenda, seu subintelligenda sunt: ut ex se quenti regula et exemplis patet.

33 Nam negationes, nec, non, et aliae indeclinabiles, tametsi et declinabiles voces semel positae, saepe in pluribus membris repetendae sunt: ut Genes. 19, Et nescivit cum iaceret et surgeret: id est, neque cum iaceret, neque cum surgeret. Proverb. 25, Comedere multum mellis, non est bonum. Sic et scrutari gloriam gloria, scilicet non est gloriosum. Hic simul deest particula inchoans similitudinem, Sicut. Psal. 1. Ideo non resurgent impii in iudicio, et peccatores in congregatione iustorum: pro, Neque peccatores. Et 9, Non in seculum in oblivionem erit pauper, patientia pauperum peribit in aeternum. i. non peribit.

34 Idem non raro et in declinabilibus fit. Proverb. 9, Corripiens derisorem accipit sibi ignominiam, et arguens impium propter maculam eius: subaudi, accipit sibi ignominiam. Et 13, Filius sciens eruditionem patris, et delusor non audivit increpationem: id est, Filius sapiens audivit eruditionem patris, et filius illusor non audivit increpationem. Et 14, Eruit animas testis veritatis, et loquitur mendacia doli, id est, testis doli. Haec sunt diligenter animadvertenda, ne (ut plerisque interpretibus usuvenit) affirmativam pro negativa capiamus.

35 Sic et voculae conditionales, rationales, interrogativae ac exclamativae semel positae, vim suam in sequentia commata aut cola extendunt: ut Psal. 16, Caro mea requiescet in spe, quia non derelinques animam in inferno, non dabis sanctum tuum videre corruptionem: subintellige denuo, Quia non dabis aut permittes, etc. Psal. 2, Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania: Convenerunt reges terrae, etc. Illud Quare, etiam ad sequentia membra pertinet, memoriaque repetendum est. Sic Psal. 3, Domine, quam multiplicati sunt hostes mei, multi insurgunt, etc. Psal. 4, Usquequo gloria mea in ignominiam? amatis vanum, quaeritis mendacia? Sic 10. Psal. Quousque Domine stabis procul, etc.

36 Aliquando contra abundant ociose, non tamen sine incommodo: ut cum similitudinis particulae non similitudinem, sed ipsam rei veritatem notant. quod Iudaei dicunt caf vel sicut veritatis. Quare aut abundant, aut vim adserendi habent, aut (ut ita loquar) identitatem notant: ut Deut. 9, In illis autem recol, sicuti omnia verba quae locutus est Dominus, id est, illa ipsa omnia intrant. Iud. 13, Non fecisset nos audire cazoth, sicut haec, id est, haec. Rom. 9, Quia non ex fide, sed tanquam ex operibus legis. Non similitudinem, sed rem ipsam indicat. Omnino enim ex operibus legis iustificari volebant. 1 Corint. 4. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et oeconomos. Luc. 22, Erat sudor ipsius tanquam guttae sanguinis: id est, erant guttae sanguinis. Eodem modo etiam καθὼς sicut, usurpatur. 2 Corinth. 1. Quemadmodum et cognovistis. Graeca scholia habent δι ὦν . sed multo magis is sensus est 1 Corinth. 1, Quemadmodum testimonium Christi confirmatum est in vobis. Iohann. 1, Sicut unigenitus a patre: id est, utpote vere unigenitus a patre. 2 Cor. 3, Transformamur in eandem imaginem, tanquam a spiritu Domini.

37 Saepe uno aut altero solum verbo alluditur ad similitudinem, ut sit medium quid inter Metaphoram et similitudinem. Alas aquilarum.

38 Et contra non raro ea, quae in speciem essentialiter dicta videntur, ita accipienda sunt, tanquam particulam similitudinis habeant praepositam: ut Psal. 39, Ecce palmae spatium. Item Exod. 19, Super alas aquilarum gestavi te: i. veluti super alas? Ioel. 1, Dentes eorum dentes leonum: i. sicut dentes leonum.

39 Praepositiones aliquando iterantur sine aliqua necessitate, ut in constructione Nominis dixi. Psal. 110, Ex utero, ex aurora: pro, ex utero aurorae. Iohan. 1, Ex Bethschaida, ex civitate Andreae. et mox sequenti: In paschate in festo.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.