Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 933 --

170 Hoc vero idem est quod retinere Hebraismum, ut saepissime vaf Hebraeum per καὶ Graecum, et porro per Latinum Et vertant. Sicut in caelo et in terra, Pro, Sic in terra. Tales ac similes Hebraismi istius ipsius particulae et aliarum, innumeri sunt in Bibliorum versionibus.

Saepe etiam novi Testamenti Scriptores aliquas Hebraeas πολυσήμους , seu plurium significationum voces reddituri aut expressuri, vel necessitate coacti, vel aliqua commoditate allecti, vel etiam consuetudine Hebraeae linguae occupati, earum maxime obvia significatione pro aliis utuntur. Matth. 5, Beati pauperes Spiritu, id est afflicti, moesti. nam עני ani, utrunque significat. Coloss, 3, Charitas est vinculum perfectionis, id est integritatis: nempe vinculum continens Ecclesiae corpus integrum et indiscissum: verbum שלם schalam et תמים thamim, sicut et Graecum τελεῖον , utrumque significat, scilicet perfectum et integrum esse. Sic Verbum pro sermone, doctrina: quia Hebraei Dabar maxime obvia significatio est verbum, cum tamen quandoque alia significet. Sic Aeich, Quomodo, pro Cur: sic εἰς τί , ad quid, pro, Cur. Sic ו ve coniunctionis Hebraeae (ut prius dixi) maxime obvia significatio est, καὶ Et: quare καὶ Et, ponuntur pro omnibus eius significationibus: ut in oratione Dominica, Et in terra, pro, Sic in terra. Sed in Paulo ea cumprimis varia significata copulativa exprimit: de quibus alibi. Sic Act. 13, Dabo sancta David fidelia: vocem Chasde verterunt Septuaginta Isaiae 55, ὅσια , quia Hasid pium significat, inde Latinus adhuc obscurius Sancta: cum eo loci vertendum esset, Miserias, benignitates aut beneficentias, id est beneficia Davidi promissa, seu promissiones ex mera misericordia factas: quas Deus suscitato Meschia sit certo praestiturus, nec passurus irritas fieri. Hoc enim ibi Apostolus asserit.

Videndum ergo, ne vel versum textum male intelligamus, respicientes in ipsum vocabulum, quod illum Hebraeum, ut ita dicam, abusum sua natura non habet: vel autoritate versoris moti, Hebraeum textum vocemque tantum ad illam communissimam significationem restringamus.

DE VOCIBUS METAS LOCORUM AUT TEMPORUM SIGNIFICANTIBUS.

In descriptione temporis aut alius spacii diligenter observanda est illa vocum catachresis, quod non tantum Praepositiones, quae metas rerum, locorum aut temporum indicant: ut sunt Ante, usque, post, ab, et similes: sed etiam omnes temporis aut aliorum spaciorum circumscriptiones, idque ferme in omnibus linguis, alias includere, alias excludere indicatas metas solent. Ut Praepositio Ante diem paschae, alias includit, alias excludit diem illam. Hanc regulam prolixe in Prima parte in Praepositione Post exposui, et valde multis exemplis etiam aliarum linguarum illustravi. Dictum est etiam aliquid de eadem in Usque et Donec. Qua Regula conciliatur Marci dictum, capite octavo, quod Christus post tres dies resurget, cum aliis, qui dicunt quod tertia die resurrexerit: et dictum Matth. 17, quod Christus post sex dies ascenderit in montem, cum Lucas dicat post dies octo. Matthaeo enim et Marco excludit terminales dies ea Praepositio: Lucae vero includit. vide in Post.

Exclusivae particulae, aut etiam sententiae, aliquando inclusive intelligendae sunt, sive sit adfirmativa, sive negativa sententia: ita, ut quod affirmatur aut negatur de tempore ante metam, sit verum, dicaturque etiam de spacio Post vel ultra metam. Id de vocula Donec plures monent. Gen. 8, Corvus non rediit, donec, etc. Matth. 1, Non cognovit Mariam, donec, etc. Matth. 5, Non exibis inde, donec solvas ultimum quadrantem. Non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute. Non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat: pro, Nec interea temporis, nec postea. Sic Psal. 110, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum: id est, eousque, et etiam ultra, in perpetuum. Id locutionis autem forte inde venit, quod scriptor tantum de suo illo aut sibi proposito tempore vult aliquid determinare, nihil plane de ulteriore solicitus.

Eandem naturam aliquando induunt etiam excludentes sententiae. 1. Sam. 15, Samuel non vidit Saulem usque ad diem mortis. id est, neque ante, neque post. Isa. 46, Usque ad senectam ego ipse, et usque canos portabo, id est eousque, et etiam postea semper. Matth. 26, Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, etc. id est, nunquam amplius vinum bibam. Matth 28, Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi: non excludit sequens tempus, quin itidem sit praesens futurus. Rom. 5, Peccatum usque ad legem erat in mundo. Peccatum regnavit inde ab Adam usque ad Mosen.

Voces igitur metas initiales aut finales significantes, ambiguae sunt: ut saepe recte dubitari queat, an includant, aut excludant illas metas a reliquo in medio interiacente corpore. Tale est illud, Post tres dies resurgam: ubi tertia dies non excluditur, sed ea ipsa tertia die illud futurum esse praedicitur. Vide Post in Prima parte. Sic, Factus est obediens usque ad mortem crucis: non excludit illam mortem, quam etiam obedienter praestitit.

Quare Barbari non sine causa soliti sunt addere Exclusive, aut inclusive, ut omnem ambiguitatem tollerent: indicantes illas metas temporum, locorum, vel includendas, vel excludendas esse.

In diebus aut tempore illo, significat aliquando non certum aliquod tempus, cuius paulo ante mentio facta sit: sed etiam incertum, quod longe postea secutum est. Sic Chrysostomus Homilia 10. super Matthaeum, partem prophetiae Christi de extrema die, ab ea quae est de ruina Ierosolymae separare conatur: quasi ibi Tunc non respiciat ad praecedens tempus. Sic sane 1. Samuel. 3, Factum est in die illa: accipitur simpliciter pro quadam die. Sic ibidem primo capite, Et fuit dies: significat quandam forte solennem diem, sed non circumscriptam, aut alligatam ad praecedentia.

EADEM VOX PROPRIE ET TROPICE.

Eadem vox semel posita, ratione diversorum membrorum ad quae respicit, potest et figurate et proprie accipi: ut Nehem. 9, Dedisti eis populos, quos dimisisti in angulum. Populus, ratione primi membri, significat figurate terram, civitates ac possessiones populorum: sed ratione sequentis, Dimisisti in angulum, significat proprie ipsosmet populos.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.