Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 940 --

177 indigentium, subinde alia et alia sententia attexitur, habens et ipsa (ut ita dicam) caudam, nova explicatione indigentem: sicut alicubi reginae, aut aliarum principissarum caudam vestis sublevant aliquae nobiles aut magnatum filiae, et illarum vicissim aliae. Tali sane quadam specie interdum subserviunt, et (ut ita loquar) pedissequantur aliae sententiae aliis in Sacris literis, de qua sententiarum connexione alibi dixi.

AETIOLOGIAM dicunt esse causae redditionem, cum ratio ac causa indicantur dicti aut facti alicuius. Rom. 1, Volui venire docere vos Romanos, quia omnibus id officii debeo, Graecis et Barbaris. Paratus sum vobis evangelizare: non enim pudet me Evangelii. Nam est potentia Dei ad salutem omni credenti. Rom. 3, Ex operibus legis nemo iustificabitur. Per legem enim cognitio peccati. Rom. 4, Si ex lege est haereditas, inanis facta est promissio. Nam lex iram operatur.

ANTHYPOPHORAM vocant tum obiectionem adversarii, nostrae sententiae aut argumentationi oppositam, quam obiectionem occupare solemus, eoque etiam occupatio obiectionis dicitur: tum etiam resolutionem, aut quasi quandam redargutionem et retusionem illius obiectionis. Ad verbum sonat, contra inferre, quod contra oppositam rationem subinfertur a disserente. Rom. 3, Si veritas Dei per meum mendacium in gloriam eius redundat, cur ego, ut peccator, condemnor? Quorum damnatio iusta est. Rom. 9, Dices ergo mihi, Quid adhuc succenset? Nam voluntati eius quis resistet? O homo, quis tu es, qui Deo ex adverso responsas.

Aliquando ita occupatur obiectio, ut etiam concedatur: sed tamen contra aliud infertur, ut adversario novum obstaculum nihilo minus adimat victoriam. Sic Paulus Rom. 14, disserens non esse abutendum libertate, et comedendum quemvis cibum cum scandalo, occupat obiectionem abutentium libertate, ac dicentium: Atqui scimus, omnes cibos esse liberos: respondet, Novi ego quoque, et persuasum habeo, nihil esse impurum, etc. Verum si propter escam frater tuus tristicia afficitur, non iam secundum charitatem ambulas. Talis obiectio est etiam 1. Cor. 10, Quod si ego cum gratiarum actione edo, cur blasphemor? Omnia in gloriam Dei dirigite, estote sine offendiculo. Aliquando Anthypophoram vocant simplicem responsionem a disserente suae interrogationi redditam. 1. Ioh 3, Cuius autem rei gratia occidit eum? Quia opera eius erant mala, fratris vero iusta.

Variae omnino huiusmodi obiectionum occupationes sunt apud Paulum: ut in re ac materia vitio adversariorum malitiaeque humanae plurimas dubitationes et contradictiones habente, et apud scriptorem vigilantem, in perpetua praxi existentem, et in omnium aedificationem aut dubia dissolvenda intentum, eoque suum stylum et rationes dirigentem, de quibus longum esset disserere, et alibi aliquid dicetur.

SERMOCINATIO, διαλογισμὸς , cum personis congruis sermo tribuitur. Sicut Isa. 14 tribuitur sermo regibus, et satrapis, et inferno, occurrentibus regi Assyrio: Videntes te intente aspicient te, ac ex animo spectabunt, dicentes, Nunquid est iste ille vir, qui contremefecit terram, et concussit regna? Posuit orbem quasi desertum, et civitates eius diruit, nec unquam incarceratis suis aperiunt locum? Omnes reges gentium iacent, quisque in domo sua cum gloria: tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi surculus abominabilis. Et sic tribuitur sermo Ecclesiae apud Esaiam, miranti, unde tot sibi filii veniant, et piis petentibus ab aliis, ut sibi aliquid spacii concedant, et impiis expostulantibus cum Deo, Isa. 58: quod ieiunaverint et invocaverint, nec sint exauditi. Sic Dialogismus instituitur inter Christum et prophetam: Quis est iste, qui venit de Edom, rubricatus in vestibus de Bosra? Ego qui loquor iustitiam, et potens sum salvare. Quare rubrum est vestimentum tuum, etc. Torcular calcavi. Sic Psal. 2. tribuitur suus sermo impiis, Deo, et Meschiae. Sic Christus tribuit tum diviti et Abrahamo suum sermonem, tum et piis ac impiis in extrema die iudicandis.

EPIPHONEMA, acclamatio, cum post expositam rem aut materiam quampiam additur congrua quaepiam sententia cum quadam acclamatione et admiratione. Psal. 2, Beati omnes qui confidunt in eo. et Psal. 3, Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. Psal. 4, Tu Domine solus es, qui facis me conquiescere in fiducia aut securitate. Tale est illud elegans Epiphonema in fine Matth. 6, Sufficit diei sua afflictio. Sic et in fine 5, Estote igitur perfecti, ut pater vester caelestis.

EXCLAMATIO differt nonnihil ab epiphonemate, quod non ita est sententiosa, nec sic ad praecedentia affixa aut adglutinata, ut illud. Tale est illud Rom. 7, Infelix ego, et quis me liberabit a corpore mortis huius? Item Rom. 11, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et impervestigabiles viae eius? Iob 18: O discerpens animam tuam, quid concipit tecum cor tuum?

DUBITATIO, ἀπορία , figura est, cum ob rerum difficultatem, aut etiam indignitatem ostendimus nos dubitare quid agere aut dicere debeamus. Sic Gal. 4, Filioli, quos iterum parturio, etc. Vellem esse apud vos nunc, et mutare vocem meam, quoniam dubito in vobis, etc.

PARADOXUM, absurdum, vocatur proprie sententia aut dogma, a communi hominum opinione alienum: ut sunt dogmata Stoicorum, quae Cicero propriis declamatiunculis tuetur. Vocant tamen Paradoxon etiam figuram, cum aliquis fingit sibi aliquid prorsus praeter opinionem accidere. Aliquando et id dicunt Paradoxon, cum loquens aut scribens aliquid prorsus inexpectatum auditori proponit. Prioris exemplum sit, quod Isa. 5 dicit Deus, sibi plane praeter opinionem accidisse impietatem Iudaeorum. Se enim ab eis expectasse uvas bonas, et eos produxisse acerbas: se expectasse ab eis iustitiam, eos vero exercere violentiam. Posterioris exemplum est. quod Paulus iubet contemptissimis et indignissimis quibusque temporaria iudicia credere, aut etiam potius pati iniuriam quam litigare. Ostendit etiam rationem istius Paradoxi, nempe ut eos pudefaciat, dum rem absurdam suadens, indicat eorum facta multo absurdiora esse. Sic illud Ibidem 8 ferme pro semiabsurdo proponitur: Si esca scandalizat fratrem meum, non comedam carnes in aeternum.

ΠΑΡΡΗΣΙΑ , licentia, est, cum in oratione non solum libere loquimur, sed etiam libertate quasi abutimur: bono tamen ac utili consilio. Scriptura omnes liberas conciones vocat παῤῥησίαν : ut act. 4, Videntes

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.