Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 941 --

178 autem Petri παῤῥησίαν , etc. Sic Petrus vocat parrhisiam, quod dicit Davidem computruisse. Παῤῥησια igitur possent omnia liberiora dicta prophetarum, Christi et Apostolorum dici: ut cum Christus durissime increpat Iudaeos, et praesertim Pharisaeos, cum dicit, Genimina viperarum. et: Vos ex patre diabolo estis. et similia innumera. De hac voce suo loco in Prima parte dictum est.

APOSTROPHE, Latine aversio, cum inter loquendum subito sermonem avertimus ab eo ad quem loquimur, ad alium quempiam: vel etiam, cum aliquem in secunda persona alloqui incipimus, tanquam praesentem, de quo antea in tertia locuti sumus, tanquam de absente. ut Isa. 1, initio incipit accusare Propheta Iudaeos in tertia persona: paulo post eos veluti coram existentes in secunda obiurgat: Per quid percutiemini ultra, cum adiicietis praevaricationem? In qua Apostrophe manet ali quandiu. Aliquanto post redit ad tertiam personam, et mox ad primam regreditur: Sicut Sodoma fuissemus. Sed haec personarum subitanea variatio mire frequens in Sacris literis est.

Facit vero hoc schema plurimum ad evidentiam, aut repraesentationem, et simul efficaciam sermonis. nam et res coram quasi ob oculos exhibet, et affectum dicentis ostendit. Sic Christus Lucae 10 instruens praesentes Apostolos, mox incipit averso sermone accusare Corazim: Vae tibi Corazim, Vae tibi Bethschaida, Vae tibi Capernaum, etc. Sic Roman. 13, primum in tertia persona docet, omnes debere esse subiectos magistratui. mox per Apostrophen ait in secunda: Vis non timere potestatem? Sic et 14, de ceremoniis statim initio: Tu quis es, qui condemnas alienum servum? Ubi observetur illa quoque Regula, quod licet talia ad unum aliquem dici videantur: tamen perinde ad totum genus pertineant, ac si dictum esset: Quicunque non vult timere potestatem, is faciat bonum, etc. et: Nemo debet alienum servum iudicare seu condemnare. Alio qui particulares et individuae sententiae in sacris plerunque ad omnes pertinent, iuxta illud: Quod vobis dico, omnibus dico.

PERMISSIO, vel concessio, est valde multiplex. Prima, cum iudici aut auditori aliquid expendendum relinquimus: ut cum dicunt sacerdotes ad Iudam, Tu videris: et Petrus ad Iudaeos Act. 4, Iudicate vos, an iustum sit coram Deo, vos potius audire quam ipsum? Isa. 5, Iudicate inter me et vineam meam, etc. Secunda est, cum adversario aliquid importune contendenti, aliquo modo concedimus, esse ita ut ipse vult: sed mox per Anthypophoram aliquid adiungimus, quod ei illam concessionem facit inutilem. Iacobi 2, Tu credis, et daemones credunt ac contremiscunt. Quae igitur per concessionem dicuntur, probantur aut improbantur: non simpliciter improbantur aut probantur. Rom. 2, Circumcisio prodest quidem, si legem servaveris. Quod si legis transgressor fueris, etc. Non igitur simpliciter laudat circumcisionem Paulus, quam iam abrogabat: sed hoc nunc disserendi causa concedit Iudaeis, ut progredi possit, ne sit eum necesse etiam de minutioribus litigare. Dixi etiam alibi de hac natura concessionum. Sic solent disputantes Sophistae dicere, Posito et non concesso, quod verum sit id quod dicis, etc. Tamen, etc. Tertia concessionis species est, cum ea concedimus, quae vera esse videmus, nec oppugnare audemus. Sic Ieremias cap. 12, et Abacuc 1, primum concedit Deum esse iustum, postea tamen expostulat cum eo, cur permittat bonos a malis opprimi: Iustus es tu Domine, si contendero tecum: attamen loquar tecum iudicia. Quare via impiorum prosperatur, et felices sunt praevaricantes praevaricationem? Quartum genus permissionis est, cum aliquid iniusti concedimus alicui, non quidem ex nostro iudicio aut voluntate, sed eius obstinatae malitiae et quasi furori id dantes: ut, Qui iniuste agit, iniuste agat adhuc: qui sordet, sordescat adhuc, etc. Apoc. 22, non est quidem vera permissio, sed est quasi quidam modus loquendi. Sicut solent irati patres perditis filiis dicere: Video te tuis sceleribus perire, aut omnia tua perdere velle: age, perge, et propera sane ad exitium. Sic Christus dicit Iudae: Quod facis, fac cito. Destruite templum hoc. Matth. 23. Vos quoque implete mensuram patrum vestrorum. Sic Christus dicit Apostolis imminente sua passione in horto, Dormite et requiescite.

INTERROGATIO figurata una cum subiectione, in capite de Interrogatione ac responsione, exposita est.

COMMUNICATIO est, cum negotium praesens cum iudice aut auditore communicamus, eorumque quasi sententiam aut consilium sciscitamur. 1. Cor. 11, Apud vosmetipsos iudicate, an decorum est, mulierem non velatam Deum orare. Sic Paulus ipsosmet Corinthios facit iudices suae ataxiae. Sic etiam praecedente capite: Iudicate vos, quod dico, quae tamen sunt concessioni valde vicina.

Aliqui volunt esse communicationem, cum consilia actionesque nostras cum adversario aut iudice communicamus, ac ipsius sententiam factumque, si nostro loco esset, cognoscere cupimus.

Est et aliud communicationis genus, cum se doctor increpans auditores illis admiscet: quod fit plerunque leniendae invidiae gratia, dum quasi partem quandam culpae in se recipere, ac semet quoque obiurgare videtur. Hoc multum utitur Scriptura, et omnes concionatores. Sic et Paulus Hebr. 2, se quoque auditoribus, et illis qui castigabantur, admiscet: ut non necessario ex ea locutionis forma probetur, eum qui illam epistolam scripserit, non Apostolum, sed discipulum fuisse. Nam, ut dixi, totus ille locus, et alia plura eius epist. ita per istam figuram sonat, ac si ille doctor non ex cathedra auditores in subselliis sedentes allo queretur: sed ipse quoque unus ex discipulis, et quidem male se gerentibus, esset. Verba eius loci sunt haec: Propterea oportet nos vehementius attendere iis, quae dicta sunt nobis, ne quando perfluamus. Etenim si is, qui per angelos dictus fuerat sermo, fuit firmus, et omnis transgressio et inobedientia iustam praemii repensationem accepit: quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae cum primum enarrari coeperit per ipsum Dominum, ab iis qui audierant, in nos confirmata fuit, attestante Deo, et signis et prodigiis simul, variisque virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus, iuxta ipsius voluntatem.

Nec solum ratione huius figurae hic locus sic exponi, et praedicta ratiocinatio reiici posset: sed etiam, quod hic scriptor proprie in ipsos Hebraeos respiciat, eorumve personam repraesentet, qui non tam ab ipso, quam a Petro circumcisionis Apostolo, et aliis conversi erant: qui revera in hac communi vita

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.