Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 942 --

179 toncionantem Christum audierant, et acceptam ab eo doctrinam, et veluti vivam eius vocem in alios, praesertim Hebraeos, propagaverant: eamque apud illos tum testimoniis, tum et miraculis confirmaverant, quod Paulus non praestiterat apud eos: ut sic recte sese ex numero talium Apostolorum exemerit.

GNOME, sententia, est dictum aliquod generale, breve, de moribus aut aliis rebus huius vitae: quales sunt Salomonis sententiae. In prophanis scriptoribus ideo facilius iudicari possunt, quam in sacris, quia rariores sunt, et ferme tantum ornatus gratia adhibentur. At sacrae Literae sunt adeo praegnantes optimis rebus, ut sint quasi perpetuae quaedam sententiae, vel propalam tali forma propositae, vel quae licet sint circumstantiis convestitae, et quasi ad individua applicatae, facile tamen ad generale dogma perduci queant. Dividuntur autem in prophanis potissimum a forma sermonis in octo species, aut etiam plures: at in sacris secundum materias commodissime eas distinguere possemus, si diceremus alias esse legales, alias Evangelicas, denique alias de communi vita, moribus aut rebus: quae possent subdividi in politicas et oeconomicas. Verum non est nostri instituti nunc de hac re disserere.

HYPOTYPOSIS est, quando quaepiam res, persona, locus, tempus, aut actio ita apte exprimitur ac veluti depingitur, ut videatur quasi ob oculos versari potius, quam audiri aut cogitari, a nobisve remota esse. Hanc figuram variis nominibus appellant, ut Evidentia, Illustratio, Suffiguratio, Demonstratio, Descriptio, Effictio, Subiectio. Posset autem dici esse genus quoddam plurium figurarum, cuius hae sunt species: Prosopographia, Prosopopoeia, Pragmatographia, Topographia, Topothesia et Chronographia, et aliae complures. De quibus aliquid in Capite de eo quod est ante oculos exhibere, dicetur.

Adhibentur vero hae figurae, rem ante oculos ponentes, in sermone apud poetas quidem magis oblectationis causa, quam alterius effectus: quandoquidem suave est spectare ac contemplari picturas. At in seriis scriptionibus adhibentur, quo tanto magis tardum ad seria animum auditoris permoveant. Recte enim Horatius in quit, Segnius irritant animos demissa per aures, quam quae oculis sunt subiecta fidelibus, et quae ipse sibi tradit spectator. At sacrae Literae adhibent istas picturas, non tantum ut moveant tanto magis lapideum cor hominis ad metum minarum et desiderium promissionum: sed etiam, ut tanto certius confirment id omnino fore ita, ut praedicitur.

Huc pertinent etiam Sacramenta et variae picturae vel visae, vel alioqui expressae Prophetarum: ut sunt etiam in Apocalypsi.

PROSOPOGRAPHIA, est personae descriptio, vel a moribus ac animo, vel ab externa specie. A moribus: ut cum Moyses dicitur fuisse omnium mansuetissimus, sicut et Iacob ac Abel: contra autem Ismael ac Esau ferus et austerus. A corpore: ut cum Esau pingitur pilosus, aut Goliath prodigiosae et terribilis staturae: David contra parvulus, et formosulus, et subrufus: Saul elegantis ac procerae staturae. In hoc genere in primis poetae sibi plurimum indulgent: aliquando etiam historici et oratores. Sic Isaiae 63, Christi passi persona pingitur: Quis est iste, qui venit de Edom, rubricatus in vestibus de Bosra? Sic Ezech. 16, depingitur immunda et egena nativitas virginis Iuda, eiusque maturitas, et tandem formositas: tametsi hoc ad Prosopopoeiam potius referendum sit.

PROSOPOPOEIA, cum rei mutae personam aliquam eius naturae correspondentem induimus: ut cum Ecclesia fit mulier, fit virgo, fit sponsa. Sic et Ierusalem, Sion et Babylon, alias virgines, alias viduae, alias etiam scorta finguntur. Aliquando talibus rebus etiam sermo attributae personae conveniens ascribitur: ut cum Ecclesia miratur, unde sibi sint tot filii: aut cum filia Sion dicitur deridere et subsannare regem Assyriae, Isa. 37. Sic Psal. 58, ex quatuor virtutibus, quatuor virgines fiunt, ac veluti in theatrum producuntur: quae etiam Somatopoeia est. dat enim corpus rebus incorporeis. Inquit igitur praedictus Psalmus: Misericordia et veritas sibi obviaverunt, iustitia et pax sese mutuo osculatae sunt: Veritas de terra germinavit, et iustitia de caelo prospexit. Sic saepissime vitia, virtutes et regiones sub specie muliercularum inducuntur. Huc referre possis, quod etiam in novo Testamento totus coetus piorum unum corpus esse pingitur, et singulis membris non tantum affectus, sed etiam sermo tribuitur: ut Roman. 12, et prior. Corinth. 12, Non potest autem oculus dicere manui, non est mihi opus te: aut rursus caput pedibus. non est mihi opus vobis. Item: Si dicat auris, non sum oculus, igitur non sum de corpore. Sic 1. Cor. 3. prolixe depingitur charitas, quam bona muliercula sit, ac omnigenis vitiis careat. Chrysostomus et illud esse Prosopopoeiam dicit, cum Paulus ait, Totam rerum naturam gemere cum piis, et magno desiderio expectare liberationem a vanitate, cui subiecta est. Prosopopoeiam aliqui vocant etiam, cum vel mortui vel absentes, vel denique alii quicunque loqui finguntur. Tale esset, quod regi Assyrio principes in inferno occurrunt, eumque insultando excipiunt, Isaiae 14. aut cum Epulo Abrahamum alloquitur. Camerarius et illud prosopopoeiam vocat Rom. 3, Si veritas Dei per meum mendacium exuberat. Ad Prosopopoeiam et Somatopoeiam non male referas etiam Anthropopathiam, cum Deus sub hominis specie producitur exhibeturve. de qua in Metaphora.

PRAGMATOGRAPHIA est, cum res aut actiones summo studio ac dexteritate verbis pinguntur, non tantum gestae esse dicuntur, sed ut gestae sunt exponuntur, idque non in genere aut toto, sed per singulas species vel partes, ut quasi coram monstrari, et plane oculis subiici videantur: ut cum herbae, arbores, aliave simplicia, ut etiam incorporea diligentissime describuntur, praesertim addito aliquo gesta in oculos incurrente: aut cum etiam actiones depinguntur, ut urbium oppugnationes, expugnationes, incendia, diluvia, tempestates, naufragia, conflictus, et similia. Canitur vulgo cantilena de Papiensi conflictu, quae et verbis et sono, ac musica ita exprimit procinctum et conflictum, ut coram eum videare spectare.

Huc, et etiam ad praecedentem figuram referre possis illam terribilem et horribilem descriptionem adventus exercitus Babylonii, Ioel. 2. cum inquit: Clangite tuba in Zion, et vociferamini in monte sancto meo, contremiscant omnes habitatores terrae: quoniam venit dies Domini, quia prope est. Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis. Sicut lux matutina expansa super montes, populus

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.