Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 943 --

180 multus et fortis, cui similis non est factus a saeculo, nec adiiciet (fieri) post eum usque in annos generationis et generationis. Ante illum devorat ignis, et post eum exardescet flamma: quasi hortus Eden fuit terra ante eum, et post eum similis erit deserto squalido, ut nulla reliquiarum salvatio sit ei. Aspectus eius sicut aspectus equorum, et ut equites sic current. Sicut vox quadrigarum in cacuminibus montium saltabunt, et sicut vox flammae ignis devorantis stipulam, et sicut populus horridus, qui paratus est ad bellum. A facie eius dolebunt populi, ut omnes facies concilient nigredinem. Sicut fortes current, et sicut viri bellicosi conscendent murum, et singuli per vias suas gradientur, nec tardi erunt in semitis suis. Nullus coarctabit fratrem suum, sed vir incedet per semitam suam, et cum in gladium ceciderint, non vulnerabuntur. Per civitatem ambulabunt, et super murum current: atque in domos ascendent, et instar furis ingredientur per fenestras. Ante illum contremuit terra, et commoti sunt caeli. Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum. Dominus quoque dedit vocem suam ante exercitum suum: quoniam magna nimis sunt castra eius atque valida, quae exequuntur verbum eius. Siquidem magnus est dies Domini, et terribilis nimis: et quis sustinebit illum? Vix ulla talis pictura exercitus apud poetas reperietur.

Sic Isaiae primo, et saepe alias, adhibita etiam interdum prosopopoeia, describitur horrenda vastatio gentis ac religionis Israeliticae. Contra quoque illustribus coloribus ac picturis, aliquando itidem adhibita prosopopoeia describuntur laeta tempora, seu res regnumque Meschiae. Nec contentus est Spiritus sanctus adhibere verbales pragmatographias, sed adhibet etiam reales, dum prophetae externa quaedam opera praestare coguntur, quibus futura mala poenasque populo depingant: ut cum Ezechiel sublata migratoria sarcinula et instrumentis, vesperi perfodit parietem spectante populo, et aufugit: docens scilicet, regem Iuda similiter fugiturum esse. Aut cum Ierosolymam sculptam obsidet: aut cum Ieremias iugum catenasque gestat, ut indicet talibus cladibus Deum illos puniturum. Quae rerum picturae in sacris Literis adhibentur tum certitudinis maioris gratia, tum etiam ut magis auditores moveant. Sic extrema tristissimaque tempora Matth. 24. et extremum iudicium Matth. 25 depingitur.

TOPOGRAPHIA, est loci accuratior descriptio: quae eum oculis quasi coram videndum exhibet. Talis est aliquatenus Paradisi, et postea Sodomiticae regionis descriptio in Genesi: licet hoc posterius sparsim describatur. Sic Iordanis, et eius interruptio aquarum in Iosua paulo accuratius depingitur. Sic Tabernaculum in Exodo, et templum Salomonis in 1. Reg. Tales sunt etiam inferni descriptiones, Isa. 14, et alibi. Christus aliquoties breviter, sed tamen valde significanter dicit, Proiicieris in tenebras exteriores, ibi erit horror et stridor dentium: et cum divitem tantopere cruciari flamma dicit, ut petat Lazarum se vel minima gutta aquae in os instillata refrigerare. Verum de hisce figuris dicetur aliquid in Capite de evidentia styli, aut de eo quod est ante oculos rem facere.

IMAGO est, cum illustri quadam ac gloriosa pictura aut specie, persona quaepiam aut res producitur: ut cum Christus dicitur ita a patre omnibus donis largissime ornatus aut ditatus venisse, sicut solent patres unigenitos pro dignitate condecorare. Ioan. 1, Vidimus gloriam eius, ut gloriam unigeniti, plenum gratia et veritate. Sic cum Christus sub typo Solis in Ecclesiam producitur, Psal. 19. Sic cum Deus puniens atrociter impios per imaginem ebrii gigantis, subitoque ex nondum edormita crapula excitati, et in quemvis obvium crudeliter saevientis, proponitur, Psal. 78. Tales sunt innumerae imagines rerum ac personarum in Sacris literis propositae. Sic cum Psalmo 45 Christus per sponsum, et etiam regem bellatorem exprimitur. Sic Psal. 37, pulcherrima imagine aut hypotyposi dicit, Vidi impium vigentem et virentem instar lauri, et transivi, et ecce non erat.

MIMESIS, cum aliena verba loquendo nonnihil exprimimus, non ex professo omnia narrando: ut Isa. 14, Ascendam super excelsa nubium, et similis ero altissimo. ubi Propheta exprimit superbissimas iactationes regis Assyriorum. Sic Psal. 2 et 24, verba impiorum, Meschiam oppugnantium recitantur: tametsi potius ipsi loqui inducantur. Disrumpamus. et, Quis est iste rex gloriae? Sic Psalmo 12, Labia nostra a nobis sunt: quis erit noster Dominus? Sic Psal. 3, Multi dicunt animae meae, non est ipsi salus in Deo eius. Col. 2, Ne attigeris, ne gustaveris, ne contrectaveris: ubi Paulus pseudoapostolorum praeceptiunculas aut traditiunculas compendiaria Mimesi exprimit, ac deridet. Hos. 13, Qui sacrificant hominem, vitulum osculabuntur. Sic Ps. 75, Ne loquamini in collo superbo, Quod neque ab ortu, neque ab occasu, neque e deserto: id est, nihil est nobis ex ullo loco periculi.

Sunt vero aliquando obscurae quaedam Mimeses, aut etiam tantum allusiones ad aliena dicta, quas animadvertere plurimum facit ad intelligendum verum Scripturae sensum: ut cum Iudaei Ioan. 7 dicunt, Novimus unde hic sit. Christus respondens ait, Et me nostis, et unde sim nostis. quod quidem ille magis tantum per Mimesin quandam aut allusionem ad eorum verba dicit, quam quod ipse sua sponte, suisve verbis asserat, eos vere nosse unde sit. Quod si quis ea accipiat pro simplici assertione, sudabit multum in exponendo eo loco.

Dixi Hypotyposin posse videri esse genus quoddam multarum figurarum, et simul eius species recensui et exposui: sed tamen nihil obfuerit, ei etiam separatim, ut quasi speciali schemati aliquod exempla adiicere, ut tanto magis innotescat, cum sit in plurimo usu in Sacris literis. Cum Ioannes cap. 1 inquit, Verbum illud caro factum est, et habitavit in nobis, seu vixit nobiscum: et, Vidimus gloriam eius, gloriam ut unigeniti venientis a patre, plenum gratia et veritate. contra species eius formatur admodum tristi hypotyposi, Isa. 53, quod non sit decor, nec species ei, ut desiderari aut magnifieri potuerit: sed fuerit percussus et doloribus obsitus, vel virgultum in arenti solo flaccescens: cuius adeo tristis species fuerit, ut nemo eum sine nausea et abominatione aspicere potuerit, eoque omnes ab ipso suam faciem averterunt. Sic Paulus facit sui duplicem Hypotyposin, cum inquit 1. Cor. 4, Quid vultis, ut cum virgis veniam ad vos, aut vero cum dilectione et spiritu lenitatis? Tali duplici specie grata et terribili solet pater liberos accedere. Sic duplici primum gravi plenaque maiestatis specie, postea contra tristi ac veluti supplici se proponit Philemoni,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.