Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 945 --

182 proponam: postea etiam speciatim in aliquibus valde usitatis vocibus magnum eius usum ostendam: postremo et quasdam materias ac descriptiones per hunc tropum, propriis libellis in fine huius secundae partis adiiciendis, Christo dante, illustrabo. ut sunt descriptiones poenitentiae et impoenitentiae, peccati originalis, concionis Decalogi, ac totius legis, descriptiones ieiunii, et similia quaedam.

Dicta completiva sunt saepe inchoative intelligenda, seu factum ipsum, res aut opus iam plenum et absolutum pro solo eius initio aut conatu accipitur, posito pro solo principio: quando quidem bonum principium dimidium facti, aut etiam plus eo est, ut vetus proverbium habet. Sic Gen. 7, Et fuit diluvium diebus 40: id est, inchoatum, conflatum, aut confluxit primum in illo temporis initio: alioqui duravit integro anno. Sic 8 capite: Et defecerunt a quae post dies 150. pro, deficere coeperunt. Tales sunt locutiones, cum saepissime Psal. 118 iactat David, se custodire vias et legem Domini: intelligens et de solo studio et conatu, et de inchoatione, non de pleno perfectissimoque opere aut effectu.

Sic posita rei perfectione aut plenitudine pro solo initio, Christus dicit: Si quis custodierit sermonem meum: dicit etiam, Apostolos eum custodivisse: et denique ait, eos demum beatos fore, qui custodierint sermonem Dei, Lucae 11. Sic mortui dicimur peccato, et consepulti cum Christo, et azymi ac etiam perfecti. Sic prophetiae de instauratione regni Christi, et renovatione hominis, deque piorum obedientia ac sanctitate in hac vita, de completa ac perfectissima quadam regeneratione ac novitate loqui videntur. ut Ierem. 31. Hebr. 8. Quale est illud: Nec docebit quisquam proximum suum, dicens, Cognosce Dominum: nam omnes agnoscent me a pusillis usque ad maximos. Oportet itaque tales prophetias ac dicta Scripturae, in hac quidem vita, de sola inchoatione tantorum bonorum intelligere, non uti sonat de summa quadam perfectissimaque sanatione aut plenissima renovatione. Primitias enim spiritus, non decimas, multoque minus plenitudinem in hac vita accipimus. Quod diligenter notandum est, propter adversarios, qui ignorantes malitiam veteris Adami, talibus dictis persuadere conantur, non restare peccatum in sanctis, posse eos legi Dei plene obedire, etc. unde neglectio Christi et perpetuae condonationis peccatorum sequitur. Sed istas magnificas locutiones ac promissiones de instauratione generis humani, et de effectibus ac beneficiis Christi, recte ad illam Regulam referre possis, qua docetur, quod promissiones beneficiorum Christi, quae proprie de ea instauratione ac beatitudine piorum loqui videntur, quae eis hic in terris mox post conversionem contingit, simul etiam complectantur perfectissimam illam regenerationem ac beationem, quae piis in futura vita continget.

Sed redeamus ad Regulam supra positam, pluraque eius exempla adscribamus. Sic enim etiam verbum, Placere, Gal. 1. Rom. 12. 1 Cor. 9. et 1 Thess. 2. de studio et conatu placendi exponendum est. Sic Act. 10, Quae Deus mundavit, tune prophanes? pro, ne dixeris esse prophana, sicut ipsemet Petrus exponit. Verum hoc exemplum pertinet ad Regulam, Factum pro dicto, de qua postea.

Sic non nulli illud Christi Matth. 24 exponunt: Amen dico vobis, non transibit generatio haec, donec omnia ista fiant. id est, donec fieri incipiant. Mihi autem potius in Generationis voce nodus ac dubium inesse videtur, magisque probatur: ut, sicut in vocabulo Generatio prolixius exposui, intelligatur ibi vox Generationis, non pro una aliqua aetate aut seculo, sed pro gente Iudaica: quodque dicat Dominus, gentem aut nationem Iudaicam non prorsus delendam esse, usque ad extremum diem, quin potius eandem omnium illorum malorum, quae ante extremum diem concurrent, spectatricem et participem fore: sicque Dominus praemoneat eos de maturando poenitentiam. Nam vocem Transire, interitum significare, ex illo ipso adiuncto dicto, Caelum transibit, manifestum est. Illud sane, Omnia fiant, videtur prorsus completum quid absolutumque significare.

Completae significationis pro inchoata et illud exemplum est, quod Christus Marc. 10 dicit, Confestim ablegabunt asellum: pro, consentient solum ut abducatur. Act. 7, Moses redigit litigantes in concordiam: id est, conatus est eos redigere.

Contra etiam crebro inchoativa vocabula et dicta pro completivis, seu conatus pro facto, causa pro suo effectu ponitur. Quomodo saepe dicitur eos curare, θεραπεύειν , morbos, pro sanare penitus aut perfecte. Sic ira pro poena saepissime legitur: sicut et iudicium pro castigatione: odi pro negligo, et contra amo pro benefacio. quae exempla cum similibus mox prolixius exponam. Sic et verba noticiae plerunque pro sequentibus animi motibus, aliquando etiam pro externis actionibus ponuntur: ut copiosius in prima parte libelli De fide, ostendi, et mox prolixius ostendam. Mar. 5 dicitur, neminem potuisse illum obsessum vincire catenis: quod non est intelligendum de prima colligatione, sed de finali detentione. Colligabant enim quidem eum, sed frustra, tandem tum pente eo catenas. Ponitur ergo initium actionis, pro pleno ac optato eius eventu. Sic verba conatus pro eventu, Pilatus et Iudaei convenerunt, ut facerent, quae Deus praefinivisset, Act. 4.

Sunt et alia innumera verba, quae per Metonymiam, Metalepsin, aut alium quempiam similem tropum, partim non tantum suam nativam significationem aut rem, sed et consequentes actiones aut passiones notant: partim vero tantum sequentem aliquam actionem aut passionem. Sic Psalmo primo, abire, stare, sedere, etiam sequentes actiones notat, nempe abire, conversari, stare, colloqui, consultare, sedere, concludere, decernere, conspirare, aut similia. Sic Psalmo tertio: Percutere maxillam impiorum, est ita percutere, ut perdas, prorsus evertas. Sic Psalmo decimoquinto: Moveri etiam ruere et pessum ire significat. Sic et Ioan. 3, Vos testimonium de me perhibebitis: non simplicem testificationem significat, sed etiam laudationem, confessionem, assiduam promulgationem, et sedulam promotionem complectitur. initium ergo pro pleniore celebratione usurpatur. Sic sacram coenam facere in memoriam Christi, etiam ardentem fidem et sedulam praedicationem ac celebrationem Christi, ac passionis eius, denotat. Sic 2 Par. 25, et 2 Reg. 14, Videre se mutuo, pro confligere accipitur. Maximus omnino est huius figurae usus, praesertim in Hebraea lingua, ut sic vel causa pro effectu, vel prius pro posteriore, vel antecedens pro consequente ponatur.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.