Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 947 --

184 dicit pharisaeo parum esse remissum, cum nihil fuerit ei remissum. Sic pharisaeus minus iustificatus discedit ex templo, cum prorsus non iustificatus abierit. Porro Matth. 11, in quiens Christus: Qui minor est in regno caelorum, maior est Baptista: loquitur de se iam ex forma Dei in formam servi redacto. Sed de hisce significationibus in voce Minor et Minimus prolixius dictum est.

Quod nomina generalia et specialia singularis numeri ponantur pro plurali, et pluraliter quoque construantur: et vicissim quod in plurali pro singulari ponantur, et cum singulari verbo construantur: quin etiam quod in plurali pro uno certo individuo interdum reperiantur: quod nomina collectiva notent unum singulare: quodque paterfamilias accipiatur pro tota familia: et omnino, quod latiora pro angustioribus, et vicissim substituantur: supra in tractatu de Nomine abunde disserui. Huc recte referri posset illa prophetica figura, quod sub uno Antichristi aut Babyloniae meretricis nomine aut persona, de tota illa Babylone aut abominationum confusionis desolatione disserit. Quod nunc quidem clarum est: utpote Dei beneficio revelatum, at olim ignotum.

Verba quoque generalia aliquoties pro specialioribus ponuntur: ut Levit. 24, Locutus est Dominus, id est, praecepit. Sic in novo Testamento saepe dicere, pro praecipere accipitur: ut Matth. 4, Dic ut lapides isti panes fiant: Domine dic sorori meae, ut me adiuvet. Rom. 12, Dico enim per gratiam, quae data est mihi, id est praecipio. Genes. 18, Et festinavit ad faciendum vitulum. Ibidem, Vitulum quem fecerat, id est, praeparaverat vel coxerat. Sic praedicare Evangelium omni creaturae, pro, omni homini: vocabulum nempe generalius pro specialiore ponitur. Econtra quoque saepe specialiora pro generalioribus ponuntur: quem tropum dicunt Grammatici esse tum duriorem, tum obscuriorem priore: ut Dies, pro mense, anno, et simpliciter pro tempore. Luc. 23, Porro dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat: id est, accedebat, imminebat, mox subsequi debebat. Matth. 24, Ab arbore fici discite parabolam, id est accipite. Lucae 10, Nihil vos iniuria afficiet, id est, laedet iniuria, species laesionis est. Pax ponitur pro bonis omnibus. Genes. 6, Delebo omnem hominem, quem creavi: per hominem intelligit et alia viventia, ut mox sequitur, Ab Homine usque ad animantia. Sic vir saepe utrunque sexum significat: ut, Beatus vit qui timet. Sic peregrinari pro habitare. Esa. 28. Prae sicera stupent, id est luxu. Sic voces temporis Heri, nudius tertius, pro praeterito tempore: hodie, pro praesenti. Deut. 8, Hodie transis Iordanem. Psalm. 118, Haec est dies quam fecit Dominus. Cras, pro futuro tempore, Deut. 8, Cum interrogaverit te cras filius tuus. Gen. 30, Respondebit mihi cras iustitia mea. Ios. 22, Ne cras negetis ad nos pertinere cultum Dei. Sic Abacuc dicit: Transfixisti caput de domo impii. id est interfecisti Pharaonem. Sic Cicero dicit in quadam oratione se confodisse quinque cives, pro, curasse interfici seditiosos ac coniuratos Catilinae.

Pervsitatum est Hebraeis, causam pro effectu, et effectum pro causa ponere, qui sermonis tropus ad Metonymiam referri solet. Huius species aliquot recensebimus.

Nomina ac verba cognitionis aut notitiae persaepe Hebraeis non solum otiosam noticiam significant, sed etiam effectus cognitionem sequentes, alias plures, alias pauciores, ut sunt etiam affectus ac motus animi, complectuntur. Psal. 1, Novit Dominus viam iustorum, id est, amat, tuetur. 2 Tim. 2, Novit Dominus suos. Proverbiorum 12, Novit iustus animas iumentorum suorum. Proverb. 29, Novit iustus causas tenuium. Rom. 11, Non repulit Deus populum, quem antea cognoverat, id est, complexus erat. 1 Cor. 8, Si quis diligit Deum, is cognitus est ab eo. Ier. 1, In utero novi te. Amos 3, Audite Israelitae, tantum vos novi ex omnibus gentibus terrae. Psal. 31, Exultabo et laetabor in benignitate tua, quoniam vidisti afflictionem meam, cognovisti in tribulatione animam meam. Isa. 58, Humiliavimus animas nostras, et nescisti. Iudic. 2, Surrexerunt alii, qui non noverunt Dominum, Isa. 1, Israel me non cognovit. Ioan. 7, Verus est qui misit me, quem vos nescitis. Ego scio eum, etc. Sic, Nesciam orbitatem, pro, non experiar, non patiar. 1 Thess. 5, Rogamus vos fratres, ut agnoscatis eos, qui laborant in vobis. Sic Christus dicitur non novisse peccatum, 2 Cor, 5, id est non probasse, non admisisse. Amos 3, Non sciverunt facere rectitudinem. Psal. 35, Surrexerunt contra me testes mendaces, quae non cognovi interrogaverunt me: id est, quae non perpetraram, de iis me accusabant et examinabant. Sic Psal. 7, Ignorantia, pro innocentia aut negatione ponitur. Sic Germani quoque dicunt, Er will nichts darvon wissen: i. fingit se esse innocentem. Tale est et illud Esa. 53, Noticia sui iustificabit multos, id est, noticia fidente, et simul suo merito. Ier. 2, Tenentes legem non noverunt me. Ioan. 16, Haec facient vobis, quia non noverunt patrem neque me: ubi non de noticia, qualem diaboli et impii habent, loquitur: sed de viva ac salutari, nempe quae simulamat Deum, eumque timet, nec multum diversa est locutio Pauli 2 Cor. 5, Neminem novi, id est, ex nullo pendeo, nulli confido.

Verbum Heemin, credere, hac eadem figura saepe non tantum noticiam historiae significat, qualis etiam in impiis esse potest: sed etiam affectus consequentes, quos pii doctores hoc tempore uno fiduciae nomine complectuntur, quos nos libro de voce et re Fidei prolixius et ex instituto explicavimus, totiusque huius vocis naturam plenissime edisseruimus, ut iam necesse non sit eadem illa hic repetere.

Sic et verba sensuum non tantum noticiam, sed etiam sequentes motus significant. Sic Videre significat non solum oculis obiecta intueri, sed etiam voluptatem aut dolorem, quae plerunque sensum comitantur, percipere: mox enim viso laeto obiecto gaudemus, et contrario tristamur. Psal. 106, Ut possim videre bona electorum tuorum, et laetari in laeticia gentis tuae. Psal. 22, Potuissem numerare omnia ossa mea. ipsi inspexerunt et intuiti sunt me: Haben ihre lust an mir gesehen. Psal 59, Deus faciet me videre in hostibus meis: id est, optatum eventum faciet me spectare cum maximo gaudio. Psal. 112, Confirmatum est cor eius, non timebit, donec videat in hostibus suis.

Significat quoque Videre, experiri, accipere bona et mala, frui bonis, perpeti mala: quanquam haec significatio non ita diversa est a superiori, nisi quod longius in effectus verbum noticiae producit. Psal. 4. Quis facit nos videre bonum? Psal. 27, Nisi credidissem me visurum bona Domini in terra viventium. Psal. 128, Et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae. Psal. 60, Fecisti populum tuum videre dura. Psal. 16, Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Psal. 89: Quis est homo, qui non videbit morte.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.