Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 950 --

187 Dominus esse spes nostra, id est, dans ea quae ab eo speramus, seu dans simul et spem et rem speratam. 1 Corinth. 14, Loqui aedificationem, id est, sermonem aedificantem. Tale est etiam illud, Voluptatem narras, pro, rem voluptatem afferentem.

Prudefieri, erubescere, confundi, pro incidere in calamitates et magna damna: quoddamna plerunque ignominia consequatur, iuxta Germanicum proverbium: wer den schaden hat / der darff fuer den spott nichts tergen. Psalmo trigesimoprimo, Ne pudefiam ego Domine, quoniam invocavi te, pudefiant impii. Et contra laetari, gaudere, iubilare, pro liberari. Sic lumen vultus, pro hilaritate animi aut favore. Illuminare vultum suum super aliquem, est amare, fovere, ac iuvare. Amicos enim hilari vultu, inimicos autem tristi et austero aspicimus. Hilaritas igitur vultus tum praecedentia, nempe amorem, tum sequentia, nempe beneficentiam ex amore provenientem denotat: quomodo et contra, Cadere facies, pro ira aut dolore ponitur.

Ponitur et in his exemplis effectus pro causa. Ioan. 17, Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, id est, haec est vitae causa. Ioan. 3, Hoc est iudicium, quod lux venit in mundum: id est, haec est causa iudicii seu condemnationis. Esaiae 28, Haec est requies, reficite lassum: id est, haec est causa requiei. 1 Cor. 9, Quae igitur est mihi merces, id est, quae est causa mercedis, quod potest hic esse meum meritum? 1 Pet. 2, Haec est gratia apud Deum: id est, causa gratiae, aut certe res grata Deo. Matth. 5, Quam mercedem habetis: id est, quodnam eximium meritum habetis, si ea tantum facitis, quae etiam mali faciunt. Ioan. 5, Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra: id est, causa aut instrumentum victoriae. Rom. 13, Magistratus non sunt timor bonorum operum, sed malorum, id est, causa timoris.

Contra causa pro effectu. 1 Corinth. 14, Quandoquidem sectatores estis spirituum, id est, donorum spiritus. Amos 3, Quis thesaurisabit iniuriam et violentiam in palatiis suis, id est, opes per iniuriam et volentiam partas. Roman. 11, Opus non esset opus, id est, meritum seu debitum: ponitur opus pro merito operis seu debito. Sensus enim est loci, si servantur homines ex gratuito Dei favore, ergo non ex merito eorum. Meritum enim seu debitum, et gratuitum inter se pugnant. Aut si omnino contendit aliquis servari homines proprio merito, ergo non gratuito Dei favore: nam alio qui meritum non vere esset meritum.

Posset et hoc ad Metonymiam referri, quod saepe verba significant non ipsam tantum actionem nudam, ut proprie solent ac debent, sed quasi suis quibusdam causis et accidentibus convestitam: ut 1 Ioan. 3 et 5. Ioannes apostolus repetens inculcat, quod qui ex Deo natus est, non peccet, et contra qui peccat, non ex Deo sit, sed ex diabolo. Ubi non tantum qualecunque peccare hoc verbo significatur, sed quaedam quasi promptitudo, alacritas et assiduitas in peccando, aut etiam quaedam quasi naturalis inclinatio ac luxus male agendi indicatur. Sic et in adiuncto dicto, Qui iustitiam facit, id est, qui sponte et libenter, ac serio conatur facere. Sic qui ex Deo est, verbum Dei audit, sponte, libenter, cupide, et quasi quodam naturali instinctu: sicut ipse Ioannes dicit. Semem Dei manet in eo. Tale quid est, quod alibi monuimus, verbis Hebraeis nonnunquam addenda aut subintelligenda esse adverbia intendendi, aut similia.

Hisce exemplis conveniret et illa Regula, quod verba Hebraeis saepe magis habitum quam actionem certo tempori alligatam denotent. Nihil ergo hoc dictum. Ioannis patrocinatur Pelagianis, Catharis, Anabaptistis, Libertinis, et Papistis. Sancti enim peccant, et non peccant. Non peccant sponte, ultro, data opera, sine intermissione, seu non ruunt in peccata, hocque quatenus renati sunt, et cum auxilio Spiritus sancti. Peccant autem subinde ex imbecillitate et malitia veteris Adami, sed dolentes, inviti, non permanentes in luto peccati, sed mox inde exilientes, et ad Deum confugientes, petentes condonationem, ablutionem et auxilium contra peccatum, et ad novam obedientiam praestandam. Sequentur porro sub finem aliquot supra indicati libelli, magni momenti materiarum aliquo modo ad hunc tropum pertinentium.

Idem et de nominibus dici posset, ut laudatus pro laude dignissimus: ponitur effectus pro causa, praemium pro merito suo. Psal. 18, Laudatum Dominum invocavi: quomodo et Latini loquuntur. Sic Reprehensus, pro reprehensibilis. Gal. 2, Quia reprehensus, id est, dignus reprehensione erat, κατεγνωσμένος . Sic invictus Latinis, pro, invicibilis. Sic τετελεσμένος Homero perfectus, pro perficibilis: ἐν δυναμαι τελέιωγε, καὶ ἐν τετελεσμένον ἐστίν . Talia sunt latina, invictus, indomitus, immotus.

SYNECDOCHE.

Synecdochen dicit Erasmus esse, cum quocunque modo aliud ex alio intelligitur. Huius igitur tropi aliquot species subiiciam, quandoquidem satis declaravimus Metonymiam: tametsi Grammatici tum Metalepsin, tum Metonymiam quasi species quasdam Synecdoches faciant.

Subiectum pro accidente, et contra, per Synecdochen. Aliquando subiectum ponitur pro accidentibus, aut quo quo modo coniunctis: et vicissim haec pro illo. Gal. 3, et Col. 3. In Christo non est Graecus, Iudaeus, circumcisio, praeputium, Barbarus, Scytha, servus, liber: pro, nulla sunt discrimina ipsarum circumstantiarum, nihil illae vel addunt, vel adimunt Christianismo: de essentia dicitur, quod pertinet ad illam opinionem externae conditionis. Genes. 34, Ego sum viri numero, pro, meus caetus est parvus. Genes. 5, Hic consolabitur nos, aut quietem nobis parabit a terra, cui maledixit Deus: pro, a maledictione terrae, qua ea est onerata. Proverb. 11, Monile aureum in naribus porci, est mulier formosa carens intelligentia: pro, formositas aut pulchritudo in muliere carente intellectu, est monile in naribus porci. Mulier pro sua formositate ponitur. Matth. 24, Dividet eum, et partem eius ponet cum hypocritis: id est, sortem aut conditionem eius ita ab aliis dividet, ut eam ponat cum hypocritarum conditione: seu aequabit eis, aut similiter eum tractabit. 2 Corinth. 11, Si is qui venit, alium Christum praedicat, sustinere ut merito, id est, aliam meliorem doctrinam de Christo: nam alium Christum praedicare non vult ullo modo. Quotquot baptizati estis, Christum induistis: id est, eius beneficia vobis fide applicuistis. Virgo et nupta divisa est, id est, earum conditio aut sors. Sic Io. 7, Nondum erat spiritus, sed propalam datus, videtur negari substantia, cum tantum accidens negetur. Sic, Pater maior me est: non substantia, sed accidente, officio

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.