Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 774 --

11 prorsus extinguit: quin potius istas male affectas oviculas quaerit, et in humeris suis ad gregem causamque suam reportat.

Finis autem studii huius est, cognitio Dei, iustificatio peccatoris, ac celebratio Dei: sicut Paulus dicit, nos ad salutem positos esse, non ad interitum: 1 Thess. 5. Sic 1 Pet. 3. dicimur esse genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, translatus ex tenebris in admirabilem lucem Dei, ut praedicemus virtutes excelsi.

43 Est quoque duplex noticia in Sacris literis: alia, cum simpliciter aliquid Deus affirmat aut negat, quae est longe certissima: alia, cum ex Dei affirmatis aut negatis sententiis, aliquid deducimus, ubi nos facile decipi possumus, et plerique haeretici decepti sunt. Christus deducit immortalitatem animae, et etiam corporis resurrectionem ex dicto: Deus est Deus Abraham, Isaac, etc. Alteri non fuisset ita obvia, aut etiam certa ratio consequentiae. Sic cum Epistola ad Hebraeos, ex dicto Dei, Vide ut facias tabernaculum ad imitationem eius, quod tibi in monte exhibitum est: nobis non perinde facilis et evidens ratiocinatio fuisset.

Tertium quoddam genus Theologiae semper inepti homines extruere conati sunt, nempe ratiocinando ex Philosophia, aut alio qui ex verisimilibus quibusdam sententiis: qualis est pene tota Sophistarum matheologio. Sic olim quoque Sadducaei volebant resurrectionem redarguere, quia non possent tot possessores iisdem rebus frui, quas antea tenuissent, sive essent uxores, sive domus, agri aut alia: quia non sit verisimile, vel suos illos sanctissimos patres, qui eas traditiones sibi tradiderunt, errasse, aut damnatos esse, aut Christum magis sapere illis, vel Deum tamdiu suum populum errare possum esse: quia item doctrina Christi nimium laxet disciplinam, et det occasionem peccandi. Talia illi tunc, et postea Papistae, habuerunt innumera sophismata, quibus sibi suum quoddam somnium Theologiae fabricati sunt. Sic qui hoc tempore synergiam liberi arbitrii tuentur, argutantur, sequuturum ex damnatione liberi arbitrii, ut Deus sit causa exitii hominum, sequuturam negligentiam in bonis conatibus, et alia innumera absurda. Bone Deus, quantos clamores tantum de prosopolepsia dederunt? At expensare, deprehensum est, eos nec ipsam quidem definitionem prosopolepsiae tenere. Dixerunt enim esse, dare aequalia inaequalibus, aut inaequalia aequalibus: obliti addere, tunc demum in talibus esse prosopolepsiam, cum fit distributio ex merito aut debito. Aut cum quis sua sponte largitur, illi esse liberum dare cui et quantum vult: sicut ille magnus paterfamilias ad suos operarios dicit. Hoc igitur genus Theologiae, ut prorsus vanum ac nugax prorsus explodendum est.

44 Philosophi noticiam et res scibiles distingunt, quod alia per se nota fint, ut sunt generalia principia et ideae: alia nobis, ut communia experimenta acres in sensus incurrentes. Sic et Paulus celebrat noticiam Dei tanquam per se facilem, nobisque obviam, ut cuius abscondita ex operibus perspici queant, evius innumeris beneficiis omnibus horis perfruamur, quemque ferme manibus palpare possimus: atque adeo in quo existamus, vivamus ac moveamur. Sed tamen vitio caecutientis cordis nostri, ille tam obvius dominus nihilominus nobis maneat ignotus Deus, nosque ratiocinando ab eo aberremus et evanescamus. Rom. 1 Act. 14 et 17.

45 In hoc studio, sicut et in aliis omnibus, pius praeceptor aut manuductor valde utilis esse solet, atque adeo etiam prorsus necessarius: sicut eunuchus Candaces Actorum 8, negat se sine praeceptore posse Esaiam intelligere. Sic et Paulus in quit, Quomodo credent sine praedicante? Quare (ut dictum est) filius Dei ad hoc ipsum sedet ad dexteram patris, ut pios doctores nobis largiatur. In hoc genere praecipitur etiam ipsis praeceptoribus 1 ad Corinthios 14, ut si sedenti revelatum fuerit, illi cedant, taceant ac audiant.

46 Porro ex mandato Pauli vitandum est, ne sapiamus supra quod oportet, et praesertim supra id quod scriptum est: sed in Scriptura ac quiescamus, et sapiamus ad sobrietatem. Rom. 12. 1 Cor. 4. Multi enim sunt, qui simplicitate Scripturae et facta patefactione non contenti, plura scire volunt, quam Deus in Scriptura patefecit: qualis est tota descriptio caeli ac inferorum apud adversarios, ab ethnicis poetis, Homero et Virgilio desumpta, quam tamen illi sua industria non parum auxerunt, excolueruntque.

47 Aliqui etiam in ipsa Scriptura movent varias, subtiles, inutiles ac inexplicabiles quaestiones: quibus tantum intricant et perturbant se et alios, dum eas explicare ne queunt. Quare eas Paulus prohibet severiter, in prima Epistola ad Timotheum, capite primo et sexto, et in 2 ad Tim. 2, ac Tit. 3. Tales sunt (ut de Sorbinistis iam taceamus) qui hoc tempore innumeros scrupos ac quaestiunculas verae sententiae in Sacra coena et praesentia corporis Christi obiiciunt.

48 Videndum igitur contra est, ut sobrie ac religiose in caelesti doctrina philosophemur, ac quandam sanorum verborum formam concipiamuus, tum quoad singulas voces ac phrases, tum et quoad totum sermonem methodum ac materiam, omnibus modis fugiendo prodigiosas vocum vanitates ac novitates: sicut videmus non tantum Sophistas ac Sorbonistas suo monstroso rixandi potius quam dotendi genere fecisse, sed etiam patres suo quodam rhetoricandi studio multa valde improprie explicuisse: alia perperam exaggerasse, ut virginitatem: alia etiam elevasse, ut coniugium. De quo sano theologicandi genere disserit Paulus 2 Tim. 1, et Tit. 2. 1 Tim. 6.

49 Est in doctrina Christiana genus quoddam studendi ac proficiendi insincerum, quo aliqui (sicut scriptura inquit) videntes non vident, et audientes non audiunt. Aliqui enim habent noticiam in Theorea, non in praxi: vident ac sanare possunt alienos morbos, non suos: vident genus, non speciem aut individuum: multo minus possunt maximi momenti circumstantias, quae interdum prorsus variant casus, discernere. Petendum igitur est a Deo, ut ille nos per suum Spiritum vera noticia sinceroque ac suo lumine illuminet, ita ut non tantum alienam festucam, sed etiam nostram aliquam trabem in omni genere defectuum cernere ac tollere pie salutariterque possimus.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.