Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 954 --

191 ponitur: ut sit sensus, Iudicastis vos indignos, pro, effecistis. Sed nihilominus voluit Apostolus eorum pravum iudicium de Meschia simul complecti: quasi diceret, Vos iudicando IESU esse patibulo quam Meschiae honore dignum, vosmet condemnastis.

Addatur sane et haec Regula, licet in praecedentibus ferme iam comprehensa videri queat, quod videlicet verba denotantia motus voluntatis, aut certe quae cum externo opere simul voluntatem includunt, interdum pro solo externo opere ponantur. Prioris exemplum est, Amare, pro benefacere, Dilectio, pro beneficio, et contra Odisse: de quibus alibi dictum est. Sic et alii affectus pro externis operibus ponuntur: ut Herodes doluit de iuramento. Christus dilexit illum iactatorem obedientiae, Marc. 10. Sic et Christus Matth. 6, illud suum, Nemo potest duobus dominis servire: per diligere et odisse exponit: cum tamen quis plures diligere, sed pluribus servire prorsus non possit. affectus enim est pluribus communicabilis, sed tota opera non item. Sic praecedens exemplum, Iudicastis vos indignos vita, ponitur pro effecistis, animi actio pro externo opere. Sic et verbum φιλεῖν , pro osculari, et alioqui amice tractare apud Graecos. Sic Iohan. 6, Voluerunt eum excipere in navem, id est, cupide receperunt. Non probaverunt habere Deum in cognitione: id est ipso opere, non vere eum coluerunt. Proverb. 17, Qui exaltat ostium suum, quaerit ruinam: id est, occasionem proprii interitus operatur inscius. Tale est illud Iulii Caesaris modo indicatum. Sic voluerunt, id est, causam praebuerunt huic eventui.

Porro haec sequentia licet opus aliquod proprie notent: tamen naturaliter simul voluntatem proprie includunt: et nihilominus ali quando solum eventum aut opus designant. Diabolus iubetur custodire animam Iobi, id est, non laedere opere externo: nam mala voluntas non aberat, nec bona aderat, aut adesse iubetur in eo. Sic Act. 4, Pilatus, Herodes et Iudaei convenerunt, ut facerent voluntatem Dei de Christo: id est, ipsum tantum externum opus crucifixionis, non autem bono animo obsecundandi voluntati divinae.

CONIUNCTA UNO VOCABULO AUT ETIAM PHRASI DENOTATA.

Concurrunt saepe in una re aut actione plura: ut sunt causa et occasio aliquid agendi, ius, debitum, voluntas, votum, coactio, mos, permissio, facultas, potentia, eaque vel vicina vel remota, actus, habitus, conatus, actio, operatio, aut factum, scopus, et denique effectus seu ultimus exitus, quem etiam agnitio hominum sequitur. Quare verba ac nomina illas actiones significantia alias aliud horum denotant, ac veluti sursum ac deorsum vagantur alias ad fontes regrediendo; alias ad exitus, et non semper vel haec omnia simul, vel ipsam proprie actionem aut factum, ut alioqui usitate accipiuntur. Potest autem et hic tropus ad Synecdochen referri, quoniam ea quasi mater quaedam Troporum habetur. Simile quid et Latini interdum habent, in permissivo et potentiali modo. Reperitur omnino et in aliis linguis haec sermonis consuetudo.

Vicina huic, tametsi aliquanto angustior, regula est, quod verba, praesertim futuri temporis, crebro exponenda sint per volo, possum, permitto, soleo, debeo, et proprium infinitivum, quam aliquanto post subiiciemus. Posses sane utramque aliquatenus ad Synecdochen aut Metonymiam referre: videtur enim etiam hic causa pro effectu, aut contra usurpari. nunc igitur prioris exempla subiiciemus.

Exempla causae et occasionis. 2. Cor. 10, Hoc autem oro, ne cum praesens adero, sim audax fiducia, qua cogito vel videor in quosdam audax esse, etc. id est, oro ne causam praebeatis, necessitatemque mihi afferatis severius cum quibusdam agendi, sicut vereor ne volens nolens contra quosdam facere cogar. Act. 5, Quare satan implevit cor vestrum ut mentiretis? id est, cur tu praebuisti occasionem satanae, ut permoveret cor tuum ad hoc mendacium? Expostulat enim cum ipso Anania, non cum satana.

Talia sunt innumera exempla in interrogationibus. Cum interrogatio non proprie de actione aut passione quaerit, ut sonat, sed de eius causa et occasione. De quo Hebraismo in Interrogationibus dictum est. Tale et illud est, 2. Corinth. 13, Propterea haec absens scribo, ne praesens aspere utar potestate; quam mihi Dominus dedit: id est, ne vos peccando mihi necessariam causam praebeatis severius agendi vobiscum.

Exempla iuris. Genes. 3, De omni arbore comedendo come demus: id est, liberum plerunque ius edendi habemus. Lucae 3, dicunt milites poenitentes ad Baptistam: Et nos quid faciemus? id est, quid facere iure debemus aut tenemur? 1. Corinth. 3, Fundamentum nemo potest ponere aliud, praeter id quod positum est, quod est IESUS Christus: loquitur de vero et salutari fundamento structurae aut aedificii: alioqui de facto Pharisaei et sacrifici ponunt sua opera et sacrificia pro fundamento salutis. Sic Terent, in Phorm. Quid ago? id est, quid iure agere possum aut debeo? Matth. 11, Tune es ille veniens, aut alium expectamus? id est, qui debet venire, quem expectare debemus. 1. Corinth. 10, Non potestis simul de mensa Domini, et mensa daemoniorum participare. Ubi non defacto, quod illi ipsa re nimium praestabant, sed solummodo de iure loquitur Apostolus. Matth. 2, Percontatus est, ubi IESUS nascatur, id est, ubi debeat nasci secundum promissa prophetarum. Sic Terent. dicit, Uterque accusandi, id est, accusatione digni estis, iure accusari potestis. Sic et Cicero in quadam epistola inquit: Et si ipse consolandus sim, qui te consolor: id est, iure ac merito consolatione indigeo, merito mihi consolatio adhibenda esset. De iure, non de facto loquitur, non praedicit futurum, ut quis se consoletur.

1. Cor. 11, Oportet haereses esse: de facto loquitur. Alioqui verbum hoc plerunque ius ipsum notat: sicut Dominus ipse de facto exponit illam vicinam huic sententiam, Impossibile est non venire scandala. Ibidem, Convenientibus vobis in idem, non est Dominicam coenam manducare: de iure, non de facto loquitur: pro non iniuste, rite aut salutariter comeditis. Rom. 13, Magistratus non sunt terrori bono operi, sed malo. De iure, non de facto intelligendum est: non quod magistratus nullum bonum opus impediant, aut non affligant, sed quod non ad talem finem sint a Deo ordinati:



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.