Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 959 --

196 Multa saepe etiam typo tribuuntur, quae vel magis proprie, vel solum antitypo aut significato veritatique ipsi conveniunt, ut 2 Sam. 7 et Psal. 70. ut de statutis perpetuis, de terra perpetuo possidenda, de perpetuo regno Davidis: quae tribuuntur signis, cum sint rerum ipsarum per Metonym. Nam res, quae his significantur, perpetuae et aeternae intelligi debent. Ideo autem sic scriptura loquitur, ut mentes hominum erigantur ad contemplationem caelestium rerum et aeternarum, quae signantur rebus terrenis et caducis.

3 Aenigma, est obscura Allegoria: ut, Ubicunque fuerit cadaver, illic congregabuntur aquilae. Aliquando tamen Scriptura vocat Aenigmata quasvis sententias aut documenta theologica.

4 Paroemia aut proverbium, est celebre simul et sententiosum dictum, habens plerunque metaphoram aut similitudinem: ut, Qua mensura mensi fueritis, metientur vobis: Incidit in foveam, quam fecit: Sic caecus caecum ducat, uterque in foveam cadet.

5 Parabola a παραβάλλω teste Hieronymo dicta, quia παραβάλλεσαι iuxta alterum iacitur aut ponitur: est simile alicunde petitum, vel a rerum natura, vel a vera historia aut etiam ficta, solum ac sine similitudinis adverbiis positum. Cui postea addi potest explicatio, et ad propositam sententiam accommodatio: ut Christi Parabolae de seminibus, vinea, rege aut hero commendante regnum, familiam, donum aut vineam suis ministris. Hisce plurimum usus est Christus. Videtur autem in eo differre Parabola ab Allegoria, quod est plerunque prolixior, simplicior, et magis intelligibilis. Denique plerunque rationis speciem obtinet: aliquando tamen Parabola qualemcunque figuratam monitionem denotat: ur, Discite parabolam a ficu. Latini Grammatici Parabolam plerunque breviorem metaphoricum sermonem dicunt esse: ut, Vertere velum, Laterem lavare, etc.

6 Fabula, est narratio ficta, sumpta vel ab inanimatis, vel a plantis, vel a brutis, et per quandam prosopopoeiam sensu ac ratione donatis, qua humanae res pinguntur. Ut cum Iud. 9 arbores volunt regem super se constituere: aut cum carduus ambit filiam Cedri, 2 Regum 14. Talis est fabula Menenii Agrippae de ventre et membris litigantibus. Quam et Paulus aliquatenus expressit Rom. 12, et 1 Cor. 12.

7 Typus, sunt vel actiones, vel res aut etiam personae, quae olim ad hoc ipsum a Deo propositae sunt, ut futura quaedam depingant. ut, Agnus Paschalis, Summus sacerdos, Tabernaculum, Serpens suspensus, et similia innumera exprimunt Christum: eductio populi ex Aegypto, redemptionem generis humani: vagatio per desertum, vitam Christianam in hoc mundo.

8 Exemplum est plerunque, cum alienum aliquod factum aut dictum casusve nostro simile aut dissimile proponitur, aut alioqui aliquid alicui nostrae Regulae descriptioni aut ideae correspondens, quo id illustratur. Sic Christus producit pro exemplo inconstantiae in vera pietare uxorem Loth, Lucae 17. et Iacobus Heliam, ut declaret efficaciam precum.

9 Similitudo est, ubi cum proposita re aut sententia aliquod simile aut etiam plane dissimile, peradverbia similitudinis confertur: ut sicut Ionas fuit tres dies ac tres noctes in ventre ceti: sic oportet etiam filium hominis tres dies esse sepultum. Huc proverbia Salomonis referre possis, nisi quod illa simul sunt sententiosa. Quintilianus hoc modo de discrimine Similitudinis et Metaphorae consentiente cum Aristotele pronunciat. In totum autem Metaphora brevior est Similitudo, eoque distat, quod haec comparetur rei quam volumus exprimere, illa pro ipsa re dicitur. Comparatio est, cum dico hominem fecisse quid, ut Leonem: Translatio est, cum dico de homine, Leo est.

10 Imago prophetica, suntillae rerum futurarum picturae a prophetis visae, per quas futura quaedam divinitus pinguntur, quibus plena est Apocalypsis. Vicinissima eius sunt Somnia: ut Iosephi et Pharaonis.

11 Facta prophetica ac prodigiosa, quibus futuras res adumbrarunt, nota sunt: ut Ieremiae catena et fractio lagenae, Ezechielis obsidio Ierosolymae, et fuga vespertina perfosso pariete.

12 Signa sacramentalia, sunt illae externae similitudines aut convenientiae rerum externarum, quibus spirituales adiunctae adumbrantur.

Haec breviter de duodecim speciebus Similis: nunc de singulis aliquas monitiones subiiciamus.

DE METAPHORIS.

1 Sicut in omnibus linguis, ita et in hac multae sunt Metaphorae: ut, Adeps passim pro opulentia ac potentia: Vallis tenebrarum, umbra mortis tenebrae, profunda, pro rebus tristibus et adversis: sicut contra lumen et lux, prolaetis. Vermis et ignis impiorum, pro mala conscientia. Fermentum ponit Christus et Paulus pro falsa doctrina, et etiam pravis moribus. Contra Azymum panem Scriptura pro syncera doctrina, fide ac moribus ponit. Sic Roman. 8, Corpus ac caro, pro veteri homine, Spiritus pro novo. Dentes ac maxillae, item brachia, pro petentia. Sic Torrens Isa. 10, pro afflictionibus huius vitae, et Bibere, pro participare. Calix, pro suo dimenso aut parte crucis ac miseriarum, aliquando etiam bonorum. Calix autem salutis dicitur, quia afflictiones saepe sunt salutares, praesertim piis. Sic Dominus dicitur nostrum praesidium, petra, arx.

2 In Metaphoricis significationibus omnino id videndum est, ut non solum ex aliis scriptoribus aut etiam locis metaphoricas vocum notiones addiscamus, sed etiam ipsarum rerum naturam, tum a quibus fit translatio, tum et ad quas fit, diligentissime pernoscamus, et quam similitudinem ac convenientiam earum rerum, et quatenus vox sit ab alia re ad aliam translata, expendamus ac animadvertamus. Ut si intelligere vis, cur vel Christus vel satan Leo dicatur: oportet te animadvertere, in quanam proprietate Leo cum Christo aut cum satana conveniat. Commune autem est ei cum Christo fortitudo, magnanimitas et victoria: cum satana vero ferocitas, crudelitas, et caedes hominum.

3 Verum ut tanto melius intelligatur haec utilis admonitio, etiam paulo aliter hanc eandem Regulam proponam. In huiuscemodi Metaphoris debet quisque sacrae Theologiae studiosus occupari, aut solicitus esse, non ut discat a Grammaticis tales multas vocabulorum aequivocationes aut significationes:

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.