Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 960 --

197 sed ut ab eisdem Grammaticis intellecta re proprie significata, secundum vocabulorum vires atque originem, attendat eiusdem rei proprietates, conditiones, qualitates et actiones. Et ex illis secundum similitudinem aliquam inventam, quaerat propositae scripturae sensum, considerans in eodem Scripturae loco priora, extrema et media. Exempli causa: Dives a divo appellatur, eo quod dives quasi Deus nihilo indigere videtur. Hinc divites in Scripturis appellantur in malam partem, elati, inflati, superbi, abundantes flatu suo, qui sese beatos aestimant, cum fruuntur bonis huius mundi, aut qui sibi nihil iustitiae deesse putant: quemadmodum Pharisaeus, de quo in Evangelio. Et ideo neque esuriunt neque sitiunt iustitiam, aestimantes sese non indigere vero pane, qui est Christus, tentantes se fieri iustos suis viribus, suisque meritis et operibus. Econtrario pauperes spiritu appellantur.

4 Haec diligentia cum in omnibus aliis vocabulorum significatis, praesertim figuratis, probe expendendis utilis ac necessaria est, tum praesertim in Metaphoris, quae magis sunt arbitrariae caeteris vocabulorum abusionibus. Alias enim aliter vox ab alia re ad aliam plane pro arbitrio utentium traducitur, adeo ut hac ratione quotidie Latina, Graeca, aut aliarum linguarum vocabula novare summa libertate liceat.

5 Porro etsi hoc in omnibus linguis observandum est: tamen multo magis in Hebraea lingua quam alibi, ubi et longius et violentius ac quasi liberius Metaphorae petuntur ac usurpantur, quam in ullo alio sermone. Durarum Metaphorarum exempla sunt haec: Rex veritatis, id est, autor et promotor veritatis. Talem se Christus coram Pilato profitetur. Dux vitae. Act. tertio, id est, autor et dator. Princeps pacis, id est, causa et dator. Isa. 9. Rex gloriae, id est, instaurator gloriae, qua Deus glorificatur, et qua destituntur homines ob lapsum, Roman, tertio, nempe verae iustitiae ac vitae. Dux enim, princeps ac rex proprie respiciunt ad subditos, et non ad bona aut opera, quae parant aut peragunt: proinde mollius diceretur Christus rex aut dux piorum vel filiorum Dei, quam bonorum, quae eis acquirit.

6 Solentuero et ab una voce aut re plures Metaphorae formari, et ad diversas res significandas traduci: ut a Leone ad Christum, ad populum Israeliticum, ad tribum Iuda, ad Deum irascentem et minantem, ad Christum et ad satanam. Potest enim quaevis vox ad omnes eas res significandas transferri per Metaphoram, quas eius proprie significata res sua aliqua proprietate aut indole repraesentat, aut in ea cum illis convenit.

7 Solent etiam metaphorae a pluribus rebus sumi, et ad unicam transferri, idque vel ratione unius alicuius proprietatis, aut etiam plurium, illi insitae. Ut Christus ratione mollis ac benignissimae tractationis credentium iam vocatur pastor, iam gallina, iam mater, quae non possit oblivisci infantis sui: iam vitis fovens palmites, iam tugurium, iam umbra. Rationem vero diversarum proprietatum iam est agnus, iam leo, iam sponsus, iam mercator.

8 Tribuuntur autem Metaphorae tum subiecto aut substantivo, ut si dicas: Leo de tribu Iuda vicit, tum eius epitheto aut praedicato: ut, Christus est Leo: Cor est lapideum, ferreum, aut adamantinum vel carneum, aut denique spirituale, tum etiam verbo: ut, Deus rugiet de Sion.

9 Cum vero Metaphorae ab aliis ad alia ob similitudinem quandam earum rerum transferantur, multaeque proprietates rerum sint, quibus illae iudicari possent similes: diligenter observandum, propter cuius proprietatis similitudinem, et quatenus ac qua ratione, Metaphora facta sit, quo eius significationem cognoscere possimus. Ut Christus dicitur agnus, non propter stoliditatem ovillam (ut putant monachi) sed praecipue, quia olim agnus sacrificabatur pro peccatis, et ut figura agni paschalis intelligeretur, denique etiam propter innocentiam et patientiam. Item, Christus non ideo dicitur fundamentum, 1. Cor. 3, quia (ut hypocritae docent) tantum sit initium quoddam iustitiae ac salutis nostrae: sed quia est quiddam, in quo tota res sita sit. Sic etiam Leo alia ratione Christum significat, Apocal. 5, Vicit Leo de tribu Iuda, nempe ob fortitudinem: alia item ratione diabolum, 1. Pet. 1, nempe ob feritatem, qua ratione et malos homines significat: alia ratione fermentum consideratur, Matthaei 16, Cavete vobis a fermento Pharisaeorum: et 1. Cor. 5, quam Lucae 13, Simile est regnum caelorum fermento. tametsi in utroque loco respiciatur ad illam unam eius proprietatem, quod modica eius particula magnam massam inficiat. Id enim et vera et falsa doctrina et mali mores ac sermones efficiunt. Scriptura aliquoties Iudaeos et praesertim Pharisaeos vocat genimina viperarum, Matth. 3, 12, 23, et Luc. 3. quod non ob eam proprietatem fit, quod sicut vipera marem in coitu interficit, et foetus matris uterum perrodens prodit, sic etiam illi Ecclesiam lacerent ac perdant, ut quidam suaviter philosophantur: sed potius usitata phrasi aut periphrasi, qua eorum prorsus innata malitia seu peccatum originale exprimitur. Sicut foetus viperarum ex utero matris suam malitiam ac venenositatem assert: sic increduli dicuntur filii diaboli, sic dicuntur Israelitae esse de vinetis Sodomae et filii Emorreorum et Hitteorum ac Philisteorum: Deut. 32, Ezechiel. 16. Sic iidem vocantur progenies hominum peccatorum, Num. 32. Locutio omnino est similis proverbio, Mali corui malum ovum: ut indicetur prorsus ingenita et plane haereditaria malitia, seu naturae ipsius perversitas. De vera alioqui significatione huius phrasis, cum aliquis alicuius filius dicitur, ut filius hominis, bovis, ovis, asini, aut etiam peccati ac mortis, tenebrarum vel lucis, dictum est suo loco, quod indicet eius naturam, eam referens, aut illi plane addicta et attributa, quod cum hac explicatione convenit.

10 Utuntur autem Metaphoris Hebraei plurimum, iisque aptissimis ac significantissimis. Sed quia saepe pluribus eas vocibus continuant, (quae ratio, ut Quintiliano placet, in Allegoriam et Aenigma exit) oratio eorum saepe obscurior est imperitis.

11 Causa huius incommodi inde est, quia (sicuti diximus) cum Metaphorae, propter plures convenientias diversarum rerum, inter se transferri, atque ita diversas significationes habere possint, fit, ut si tantum una Metaphora ponatur, sensus facile ex praecedentibus sequentibusque proprie acceptis vocibus intelligi possit. Ubi vero simul sunt multae Metaphorae, ibi non possunt nobis ita auxilio esse praecedentes et sequentes dictiones.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.