Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 775 --

12 50 Mala colloquia corrumpunt bonos mores, atque adeo etiam ipsam sinceritatem fidei: sicut id Paulus applicat ad articulum fidei de Resurrectione. Omni ergo studio caveantur tum improborum commercia, tum et impia aut alioqui etiam profana ac impura scripta, quibus contristatur Spiritus S. in piorum pectoribus, et languescit fidei robur, ac refrigeratur verus et ardens Zelus.

51 Sit semper sermo noster verbi Dei sale conditus, ut tum nos ipsos, tum et alios aedificet. Nullus ergo sermo putris ex ore nostro exeat: sed qui est commodus ad aedificationem, ut et aliis gratiam afferat: Ephes. quarto ad Colossenses quarto. Simus denique semper parati ad reddendam rationem fidei nostrae: primae Petr. tertio. Hic sane profectus cumprimis ex hoc studio quaerendus, hauriendusque est.

52 Veritas ubique, praesertim autem in Theologia, est fons boni: ut et Plato docet. Contra, error ac mendacium est fons mali. Quare Christus dicitur rex veritatis: et ad hoc venisse, ut veritatem propaget. Contra Satan est pater mendacii. Non sine causa igitur Christus flagitat tam solicite ac severiter ab Apostolis et omnibus piis, ut eius sermonem sedulo servent: et Paulus a doctoribus inprimis, ut caeleste depositum purum illaesumque custodiant: Ioan. 14. 17. 1. Tim. 6. 2 Tim. 1. Sic et cap. 2 ac 3. valde solicite monet suum Timotheum, ut veram doctrinam incorrupte propaget. Caveamus igitur omni studio ac vigilantia, ne a simplicitate fidei in Christum ulla ratione aut occasione seducamur, sicut Evam serpens seduxit: 2. Cor. 11.

53 Omnibus modis necessaria ac salutaris admonitio est Pauli ad Colossen. 2, cum iubet ut caveamus, ne decipiamur in caelesti doctrina per philosophiam: ubi non solum de pseudophilosophia, sed et de verae philosophiae abusu imposturaque loquitur Apostolus. Non enim dici potest, quam facile nobis stultaeque rationi nostrae, eius sententiae ac dogmata arrideant, quamque se illae clam insinuent in cogitationes, mentem ac conscientiam nostram, ut saepe ipsas loco caelestium oraculorum audiamus ac sequamur, utque saepissime etiam prorsus inscii viventis Dei, sententias, praecepta, dogmata ac consolationes ad huius lascivae et procacis amasiae placita attemperemus, inflectamus, et plane adulteremus, veluti optimum vinum aqua diluentes. Exempla non pauca huius generis imposturarum philosophiae, in rebus scientiaque Sacra, in Libello de metis scientiarum recensui. Quare et vigilantia summa et perpetua, Dei ope ac Spiritus sancti lumine nobis opus est, ut sanctum a profano hic vel in primis accuratissime et longissime separemus. Semper igitur sit nobis nostra ratio, vetus Adam, aut humana sapientia in rebus divinis suspecta; et semper diligentissime ac attentissime ad caelestia oracula respiciamus, omni prorsus vigilantia caventes, ne vel in minimo ab eis recedamus.

54 Nec tamen interea fanaticos homines sequi debemus, quasi humanae scientiae sint prorsus inutiles, aut etiam noxiae ad cognitionem Sacrarum literarum et doctrinae caelestis. Oportet enim discere linguas, et eruditas Grammaticas. Utilis, ac plane etiam necessaria est Dialectica ac Rhetorica, et reliquae Philosophiae cognitio. Nec valet obiectio, quod ista Apostoli non didicerint. acceperunt enim illi cognitionem linguarum, et aliarum utilium rerum, ex dono Spiritus sancti. Videmus etiam hodie multos alioqui rudes ita caelesti quodam intelligentiae lumine donatos illustratosque esse. ut vel obscurissimas controversias summa dexteritate diiudicare possint. Harum igitur externarum aut humanarum rerum scientiam etiam Apostolus in Christianis, praesertim doctoribus requirit, inquiens Tit. 3. Discant autem etiam nostri bonis operibus aut functionibus praeesse in necessarios usus, ut non sint inutiles. Ubi omnino eis praecipit, artes liberales et mechanicas discere. Sic et 2. Tim. 2. iubet Theologiam hominibus tradi ad docendum et dicendum idoneis, quo illi eam porro aliis exponere possint, ut manifeste Logicas scientias aut organa requirat in studioso ad Theologiam adhibendo. Sic igitur in domo iuxta Theologiam, veluti iuxta matremfamilias Saram, etiam Agar Philosophia gentilis: sed serviat ac ancilletur, et non dominetur: non sit architectonica, sed famula: nec intret in cubiculum conscientiae, aut ad tribunal iudicii rerum causarumque ac deliberationum Sacrarum, nisi quatenus sua Theologia permiserit: quae super omnes scientias, artes, cogitationes, consilia, conatus et actiones hominum et angelorum suprema architectonica est.

55 Exploratio, ante institutionem utilis est. Sic discipulus videt quid sibi desit: et tanto avidius institutionem docentis arripit. Hanc Christus crebro adhibet: ut cum quaerit ex Philippo quomodo saturare illos homines possint, aut quot panes habeant, aut ex omnibus discipulis, quid homines de se sentiant loquanturve? aut ex Petro, num filii regni dent tributum? etc. Eodem facit, quod interdum eis obscuras parabolas proponit, quas cum vident se suo Marte intelligere non posse, ipsum consulere coguntur. Sic patitur eos vexari disputationibus Pharisaeorum, et fatigari irrito conatu eiiciendi mali Spiritus.

56 Examinatio, post institutionem necessaria est. Sic enim fit discipulus attentior, et videt quid sibi desit, quamque recte doctrinam perceperit: Diligentius eam etiam expendit, et veluti ruminatam concoquit. Hanc crebro Christus exercet. ut cum quaerit, Vos quem me esse dicitis? aut, Intelligitisne parabolam?

57 Sed longe efficacissima institutio est, si adhibeatur non tantum verbalis, verum etiam realis examinatio, ut cogantur discipuli praxin praeceptionum exercere, et discere iam quasi sine cortice natare. Quod in Evangelistis saepe Christus facit, ut cum eos post miraculum tot millium paucis panibus saturatorum, sine pane, in navigationem periculosam inducat.

58 Volunt quidam homines hodie Gigantea audacia sese supra authoritatem Scripturae, atque ita supra Deum ipsum, qui eam loquutus est, collocare: eamque plane praetoria, aut etiam regia, vel potius tyrannica potestate interpretari: ita ut omnes eorum interpretationi, quantumvis a textu dissonanti, assentiri cogantur. Sicut Cusanus impie blasphemat, posse Ecclesiam ac concilium idem dictum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.