Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 966 --

203 pios sibi invicem praestare debere, magis autem principale, id est perpetuam remissionem aut locutionem quotidianae vitae reticet.

17 Similitudo rem, et contra notat signum filii hominis. Similis factus est vanitati, Psal. 144. Sic tanquam similitudo filiorum hominis tetigit me, Dan. 10.

18 Similitudo aliquando pro re, aut tanquam pars propriis verbis dictae sententiae ponitur: ut Luc. 9. Nemo qui mittit manum suam ad aratrum, et retro respicit, idoneus est ad regnum caelorum: id est, nemo qui amplectitur quidem Christum, sed tamen simul ad terrena aut etiam peccata respicit, quibus omnibus prorsus valedixisse et abrenunciasse statim initio debebat, satis est idoneus ad regnum caelorum: quia nemo potest duobus dominis servire, et cura illarum terrenarum rerum aut impedietur, ut non recte tractet regnum caelorum, aut etiam prorsus ab eo abstrahatur. Collatio tota haec forte esse posset: Sicut siquis vult recte arare, eum oportet non tantum manum stivae admovere, sed etiam intentum ac totum in eo esse, ut boves et aratrum recte progrediantur, ne sulcus aberret: ita etiam siquis vult esse idoneus ad regnum caelorum, debet se sic gerere, etc.

19 In Similitudinibus saepe res non cum vero Simili, sed cum eius vicino confertur. Psal. 141. Ossa nostra dispersa sunt iuxta sepulchrum, sicut qui frangit et dissecat ligna: id est, si cut ligna discissa ac fissa a se invicem separata temere disiiciuntur, non amplius cohaerentia ut prius. Conferuntur nostra ossa eorumve dissipatio cum scissore lignorum, quae cum ipsis concisis lignis eorumque dissipatione conferenda erant. Fui sicut collectiones fructus aestatis, Mich. 1. pro, tanquam qui aestivos fructus colligit, et perpaucos reperit. Sic namque ego paucos pios reperio, et paucos Meschiae lucrifacio. Mulier formosa sine intellectu, est annulus aureus in naribus porci: id est, est sicut sus ornata annulo aureo circa rostrum. Sic Matth. 11, comparantur Iudaei nolentes audire Baptistam et Iesum cum pueris in foro clamantibus ad oppositum coetum sodalium: Tibia vobis cecinimus, et non saltastis, etc. cum fuissent comparandi cum illo coetu qui noluit saltare aut lamentari: nam coetui frustra canenti rectius Christus et Baptista comparantur.

20 Simile aliquando obscurius applicatur ita, ut non proprie indicetur urgeaturque id, in quo illud cum re proposita confertur. Psal. 78, Et evigilavit, ac si dormivisset Dominus, tanquam fortis, qui vociferatur post vinum. Et percussit hostes suos tergum: in opprobrium perpetuum tradidit eos. Hic praecipua vis Similis in eo sita est, quod sicut fortis aut gigas subito excitatus a crapula nondum digesta instar furiosi subito prorumpit, et obvium quemque sine modo ac ratione indignissime tractat, aut etiam interficit: sic Deus quoque, cum antea dormire et quasi mortuus esse videretur, insultantibus ei et Ecclesiae eius impiis, nunc subito horribiliter eos perdit ac punit. Sic Christus Matth. 13 dicit, simile esse regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo, etc. id est, ipse rex huius regni similis est homini seminanti bonum semen in agro. Matth. 24, Sicut dies Nohe erit adventus filii hominis: id est, qualis status fuit imminente diluvio, aut qualis ratio, talis erit etiam in adventu Christi. Cum igitur non semper sint clarae applicationes, et praecipuorum momentorum, in quibus collationis vis sita est, indicationes: necesse est Lectorem cogitatione supplere quod deest, et quasi aptius conferruminare simile cum re illustranda.

21 Particulae Similitudinis crebro desunt, alias prior aut conferens, id est Sicut, alias posterior aut applicans, alias utraque, ut in capite de Syncategorematibus dixi. Exemplum prioris, Exod. 19, Portavi vos super alas aquilarum, pro, sicut aquilae suos super alas, etc. Ioel. 1, Dentes eius, dentes leonis. Gal. 4. Dico autem quanto tempore haeres, pro, sicut haeres quanto tempore est sub curatoribus, etc. Gen. 49. Iuda habita bit Leo, pro, sicut leo. Exemplum posterioris, Iosuae 3, Ut sciant, quod quemadmodum fui cum Moyse, ero tecum: pro, sic ero et tecum.

22 Aliquando utraque deest. Psal. 125, Circa Ierusalem sunt montes, et Dominus in circuitu populi sui: pro, Sicut circa Ierusalem sunt montes, sic Dominus castrametatur circa populum suum. Rivi aquarum cor regis, Proverb. 21.

23 Vaf Hebraeum coniunctio copulativa saepe applicat Similitudinem: ut, Sicut in caelo et in terra, pro, sic et in terra. Eundem usum habet et in praecedenti exemplo: Et Dominus in circuitu populi sui: pro, Sic Dominus est in circuitu populi sui, sicut montes circa Ierusalem.

24 Similitudinis particulae aliquando accipiendae sunt de genere, non de specie: de facto, non de summa convenientia modi: de exemplo, non de causa effect. aut etiam ratione. Matth. 6. Remitte nobis debita, sicut et nos remittimus: exemplum proponit, non summam similitudinis convenientiam, multo minus veram causam remissionis peccatorum, ut hypocritae et Pharisaei nominant. Nam Deus et gratis remittit, et perfectius. Sic, Fiat tibi sicut credidisti: non vult per omnia accommodari magnitudinem beneficii cum quantitate fidei, quae multo est imbecillior aut languidior beneficio Christi. Sic intelligatur et illud: Convertimini ad me, sicut et ego ad vos. In genere sic, non in specie aut individuo. Levit. 9. Ora pro eis, sicut praecepit Dominus: non loquitur de modo aut forma precationis, sed de mandato facti.

25 Sicut, aliquando qualitatis convenientiam aliquam, aliquando quantitatis notat, aliquando etiam identitatem, nonnunquam simpliciter ipsam rem aut substantiam. Quando enim derebus dicitur diversis ac natura differentibus, tunc aliqua tantum qualemcunque convenientiam notat, non aequalitatem. Sed quando de iis dicitur, quae eiusdem naturae sunt, tunc extremam similitudinem, aequalitatem, aut potius identitatem describunt. Sic Cyrillus exponit illud Ioan. 5, Pater omne iudicium dedit filio, ut omnes honorent filium, sicut honorant patrem. Ubi honoris aut cultus filio debiti aequalitas cum patris gloria indicatur.

26 Cum, praepositio, aliquando similitudinem denotat. Dies mei praeterierunt cum navibus: id est, instar navium. Sic Psal. 72, Cum luna et sole timebunt: id est, sicut sol perpetuo in caelo gloriose stat, sic tu perpetuo tuis imperitabis, et ab eis coleris, et mox sequente: Tecum neminem volui in terra: id est, nihil petinde dilexi ut te. Sic Christus inquit: Ponet partem eius cum hypocritis: id est, perinde eum tractabit ut hypocritas.

27 Aliquando continenter plures similitudines obiter, paucisque vocibus attinguntur, aut etiam veluti

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.