Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 777 --

14 sive is unus est, cum totum scriptum in unum corpus conformatum est: sive plures cum sunt plures eius partes, prorsus inter sese non cohaerentes.

10 Secundo elabora, ut totum argumentum, summam, epitomen aut compendium eius comprehensum habeas. Voco autem argumentum, illam pleniorem conceptionem tum scopi, tum et totius corporis delineationem: in quo simul saepe etiam occasio Scriptionis necessario indicatur, licet ea plene in ipso scripto non contineatur.

11 Tertio, ut totius eius libri aut operis distributionem aut dispositionem ante oculos delineatam habeas: utque diligentissime observes, ubi sit (ut ita dicam) caput, pectus, manus, pedes, etc. Ibi igitur accurate expendas, quale illud corpus sit, quomodo omnia ea membra complectatur, quave ratione illa tot membra aut partes ad efficiendum hoc unum corpus conveniant: quae nam sit singulorum membrorum vel inter sese, vel etiam cum toto corpore, ac praesertim cum capite ipso, convenientia, harmonia ac proportio.

12 Denique utile fuerit, etiam in tabellam diducere totam illam unius corporis in tam varia membra anatomiam aut diductionem, quo tanto liquidius et animo percipere ac intelligere opus illud queas, et melius memoriae infigere, cum ita sub oculos in synopsin aut unum quas: aspectum omnia subiecta habueris.

13 Haec vero quatuor, scopus, argumentum, dispositio et tabellaris synopsis, proba, vera ac genuina esse debent. Sicut enim, si vera sint, plurimum adiumenti afferunt: ita contra, si prava sint, toto caelo lectorem errare faciunt. Maxima igitur in eis vigilantia, cautaque examinatio adhibenda est.

14 Afferunt vero ista quatuor haec sequentia commoda: primum scopus ipse et tota summa singulis partibus atque adeo dictis sententiis et vocibus magnum lumen affert, ut tum clarius perspicere queas quis sit genuinus eorum sensus, et quis non. Quod enim a toto illo scopo et argumento aut summa dissonare videtur, id hauddubie alienum ac falsum est.

15 Praestat etiam dispositio, ut tanto melius singulas partes cum illo scopo concinnare possis, duplicemque inde fructum percipias, dum et singularum sententiarum utilem institutionem habes, et perspicis quomodo ea pars principalem scopum confirmet, aut constabiliat.

16 Tertio praestabit, ut non veluti errans in sylva, aut navigans, vel iter faciens obscura nocte ignores, ubi aut in qua parte verseris, ac quorsum tendas: sed semper scias ubi sis, et quorsum tendas: ubi tibi sit Oriens, Occidens, Septentrio aut Meridies: quam procul aut prope sis alicui fluvio, monti, valli aut praecipitio.

17 Quarto, conferre poteris hac occasione semper utilissime praecedentia cum sequentibus, ac cum eo ipso loco aut sententia, in qua nunc versaris: unde tibi ingens adiumentum accedit ad perspiciendam ac percipiendam veram loci sententiam, omnemque fructum qui inde peti potest aut debet.

18 Denique, tum multo celerius ac certius totum scriptum cognosces, tum etiam fidelius memoria retinebis, semperque cum usus postulabit, vel totum vel partem aliquam eius in tuum commodum applicare poteris.

19 Verum quoniam huius examinationis scriptorum ingens simul et multiplex utilitas est, asscribemus adhuc aliquot plures praeceptiones huius generis, praesertim ad singulas easque difficiliores partes aut textus pertinentes, ut tanto exactius certiusque totum opus omnesque eius partes resolvere ac perscrutari, et denique Deo benedicente penitus perspicere possimus. Nam, ut ingenue, quod sentio, confitear, cum multi interpretes in explicatione sacrorum librorum, erudite hactenus de singulis eorum partibus, ac etiam sententiis disputaverint, nemo tamen, aut certe perpauci, accurate textum examinare solitus est, multoque etiam minus diligentissime argumentum ac dispositionem simul monstrare, et totum corpus, caput ac membra subinde inter exponendum diligentissime inter se conferre ac conferruminare: et in singularum partium inspectione, consideratione, illustrationeque semper eas diligentissime ad reliquas, et praesertim ad caput totumque adeo corpus conferre et applicare consuevit. Quod tamen vel maxime factum oportuit, si vere pleneque earum vis, natura ac usus perspici monstrarive debuit. Sed iam, ut promisi, illas reliquas huius generis praeceptiones adiiciamus.

20 Cum igitur omnino totus textus nobis obscurus, est, sive ob res, sive ob sermonem, valde profuerit eum (ut modo diximus) accurate examinare, ac tum scopum, tum genus quoddam totius corporis perpendere, an sit narratio aut historia, institutio aut doctrina quaedam, consolatio aut obiurgatio, vel alicuius rei descriptio, aliqua quasi oratio, aut quid simile. De quo vario genere scriptionum aut librorum sacrorum alibi in hisce Regulis dictum est.

21 Quo veluti genere scripti animadverso, tum porro eius partes aut membra, seu quasi quasdam subdivisiones inquiramus. Quibus inventis ac distributis, illarum tum inter sese mutuo convenientiam, tum et cum suo toto consideremus. Impossibile enim est esse aliquod sanum scriptum, quod non certum scopum, certum quoddam genus alicuius (ut ita dicamus) corporis exhibeat, et aliquas partes aut membra in se complectatur, quae certo ordine, ratione ac quasi proportione, tum inter se, tum etia cum toto corpore, ac praesertim cum scopo suo sint coagmentata: sic enim examinato scripto, necessario fiet nobis familiarius ac dilucidius: nec aberit spiritus ac benedictio Domini omnia suggerens, ac in omnem veritatem nos deducens, si modo serio in verbo eius sudaverimus.

22 Profuerit quoque plurimum in examinando aliquo obscuriore loco, aut etiam integro scripto, adhibere ad id Lydium lapidem Regularum Logicarum, sive Grammatices, sive Rhetorices, sive denique Dialectices. Quoniam enim istae artes Dei beneficio patefactae sunt, ex naturali lumine quod adhuc superest accensae, praeterea sese ad rerum naturam, eiusque ordinem, divinitus illis inditum conformarunt, et denique quoniam sese ad captum humani ingenii (ut et ipsae Sacrae literae) accommodant, necessario magnum nobis usum in Sacris etiam literis illustrandis, si pie cauteque adhibeantur praestare possunt.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.