Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 975 --

212 interrogatione redditae videntur, tametsi reb. commode. Ut Tu dixisti. 2, Sam. 9, Tune es Ziba? qui ait, servus tuus, etc. 2. Sam. 14. Ne caeles quaeso me verbum, de quo te percontabor. Loquatur quaeso Dominus meus rex. Marc. 7, Quare tui Apostoli illotis manibus comedunt? quia recte dixit Isaias de vobis hypocritis, etc. id est, quia non est peccatum illotis manibus comedere, sicut vos superstitiosuli putatis, qui totam pietatem in rebus externis collocatis, quod dudum Isaias prophetico spiritu in vobis reprehendit.

Saepe verba, et praesertim futuri temporis, per interrogationem elata, non de actione vel passione, per ipsum verbum significata, quaerunt, sed de causa eius. Ezech. 33, Quare moriemini domus Israel? id est, quare vultis dare causam huic tanto malo, etc. 1 Sam. 19, Dimitte me, quare te interficiam? id est, quare vis mihi praebere causam, ut te interficiam? 2 Sam. 2. Quare te percutiam humi? Iere. 40, Quare percutiet te in animam, et dispergetur totus Iuda, qui ad te iam congregatus esset, et peribunt reliquiae Iuda. Gen. 27, Cur utroque filio orbabor die una. i. quare causam huic tanto malo praebebimus? Ps. 79, Quare dicent gentes, Ubi est Deus eorum? id est, quare tu Domine negligendo nos, eis huius tantae rei causam praebebis? Ier. 27, Quare moriemini tu et populus tuus in gladio, fame, et peste? Ibidem, Quare erit urbs devastata? Aliquando etiam in praesenti idem Hebraismus est. Psal. 10, Quare execratur impius Deum, dicit in corde suo, Non quaeres? Psal. 43. Quare tristis incedo adfligente me inimico? Actor. 5, Cur implevit satanas cor tuum, ut mentireris Spiritui sancto? pro, quare vos hoc permisistis, aut satanae occasiones praebuistis?

Interrogatio posita secundo loco. Mich. 6. Adhuc an est in domo impii? etc. pro, an adhuc est in domo impii?

Interrogantis oratio, pro, hortantis et excitantis. Ios. 1. et Ruth. 2, Annon praecepi tibi, conforta te et roborate? etc.

Interrogative pronunciant Hebraei, quod maxime affirmare volunt, non petentes aut expectantes ullum responsum. Deut. 11, Annon sunt trans Iardem, post viam occasus solis in terra Cananaei, etc. quasi dicat, qui certe sunt trans, etc. Ruth. 3, Annon quaeram tibi requiem filia mea? etc. pro, certe quaeram. 1. Sam. 19, Ut quid interficiam te? Proverb. 22 et 26, Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, non stabit coram obscuris: pro, certe vir festinans, hoc est, diligens et sedulus, qui summa diligentia suo munere fungitur, evocabitur ad regium ministerium. Prover. 29, Vides virum velocen in verbis suis? spes est de stulto magis quam de illo. Eccles. 6, Quod si vixerit, etc. et bonum non viderit: nonne ad locum unum omnes pergunt? Et 7 cap. Nonne sapientia roborat sapientem, magis quam decem potentes principes, qui sunt in urbe? Iob 7, Nonne tempus determinatum est hominis super terram, et sicut dies mercenarii, dies eius? quasi dicat certe tempus, etc. Psal. 56, Pone lachrymas meas in utre tuo: nonne in libro tuo sunt? Et, Eripuisti animam meam a morte, nonne et pedes meos a lapsu?

Aliquando etiam deest particula interrogativa, sicut et alia syncategoremata.

Ex responsione potest de interrogativa eiusve sensu intelligi. Omnis enim respondens solet se accommodare ad quaestionem propositam: atque sane natura est quaestionis et responsionis, ut sese invicem respiciant. Quare inepte respondentes veteri proverbio notantur, De alio interrogatum, de caepis respondere. Talis est et Germanica fabella, saepe a Luthero inculcata, de viatore interrogante de via, et caesore lignorum respondente de reperto nido. Monet de hac Regula Catharinus (ne sancto illi Patri suam laudem invidisse videamur) cum docet Christum ad quaestionem Pharisaeorum respondentem, Matth. 19, plenum divortium cum iure novi coniugii pronunciasse: quia de pleno divortio, quale tunc ei genti fuit usitatum, sit ab illis consultus.

Aliquando tamen videtur responsio, quo ad externam speciem, non plane respondere interrogationi. Tale est illud praecedens, Quare tui Apostoli illotis manibus comedunt? Quia recte Isaias de vobis hypocritis pronunciavit, Populus hic labiis me honorat. Verborum species parum concinnam responsionem prae se fert, cum reipsa sit aptissima: nam illis urgentibus suas ceremonias lotionum, indicat Deum in Isaia iam olim eam superstitionem damnasse. Sic Christus Matth. 15 interrogatus, Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones maiorum? respondet. Quare vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Sic cum Matth. 21, quaerunt Pharisaei, qua autoritate eiiciat mercatores ex templo, quaerit ipse ab eis, unde fuerit baptismus Ioannis? Videtur nova quaestio nihil apte ad priorem quaestionem facere: et tamen si respondissent, quod manifestum erat, baptismum Ioannis esse de caelo, habuissent simul responsum ad suam quaestionem, et insuper seipsos condemnassent. Nempe enim sponte cogitassent, Baptistam satis indicasse quis nam sit Iesus, et unde suam potestatem habeat. Sic interrogatus de censu, interrogat ipse de imagine numismatis, indicans eos iam sub externo rege esse, eoque Meschiam venisse, et totam illam politiam et sacerdotium desiisse: quare non esse amplius litigandum de externa libertate. Usitatum enim est, ut potissimum sui gubernatoris moneta in unaquaque regione sit in usu. Videtur nonnunquam interrogatio in se responsionem includere. Rom. 6. quem igitur fructum tum habebatis, in quibus nunc erubescitis? Videtur quaerere, et tamen indicat eos nihil inde nisi ignominiam reportare.

Adiiciamus sane hic quaedam de schemate Interrogationis. Distinguere igitur solent Rhetores inter simplicem interrogationem, cum tantum studio quaerendi interrogamus: ut, Cuium pecus, an Meliboei? et cum alioqui sub forma interrogationis aliquid aliud agimus, nostrosque affectus declaramus. Multas vero figuratae interrogationis species Quintilianus lib. 9, capite 2 recenset: ut est interrogatio asseverationis, miserationis, instantiae, indignationis, admirationis, dubitationis, et aliae. Assenerationis est longe creberrima in sacris Literis, cuius in praecedentibus multa exempla proposui: ut est, Annon sunt 12 horae diei? Annon frater tuus Aron facundus est? Miserationis, ut sunt Threni Ieremiae, ubi per multas interrogationes deplorat sortem Ierosolymae et Iudaeae. Quomodo sedet sola civitas domina gentium, etc. Instantiae, cum adversarium urgemus, Isa. 5, Quid erat faciendum vineae meae quod non feci? Quare expectavi uvas, et fecit labruscas? Sic Isaiae 58, Quare ieiunavimus, et non vidisti,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.