Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 978 --

215 saepe nimios quosdam effectus aut laudes, atque adeo etiam ipsam salutem adscribi putamus, cum id tantum specie quadam aut phrasi sermonis adumbretur.

Sed age, adhuc plura huius idiotismi exempla adscribamus. Christus narrat se in extrema die alios damnaturum, alios iustificaturum, ac quasi causas quasdam sui iudicii ex bonis aut malis eorum operibus commemoraturum. Ubi synecdochice fructibus iustificationis ac verae pietatis tribuuntur ea, quae proprie sunt ipsius filii Dei suo nos sanguine dealbantis, et in filios ac haeredes Dei cooptantis. Sic et Isa. 27, Idcirco per hoc expiabitur iniquitas Iacob, et haec est omnis utilitas auferendi peccata eius, cum ponet lapides altaris sicut calcis, etc. omissionem aut abolitionem idololatriae facit causam expiationis peccatorum, quae soli morti Christi proprie convenit. Eodem modo et cap. 43 dicit Deus, se daturum Aegyptios in expiationem pro populo suo: item, se traditurum populos pro anima Israelitarum, quasi illorum gentilium exitium sit satisfacturum pro peccatis et poena Israelitarum, cum tantum id velit dicere, se suis Israelitis benigne propter eorum Meschiam parsurum, iram autem et poenas in gentiles incredulos effusurum. Quod est diligenter observandum, et diligentissime, ne specie sermonis deceptitum articulum iustificationis, tum et alios corrumpamus.

Sic et Abrahamus diviti respondendo causam damnationis ipsius et salutis Lazari videtur affirmare, esse alterius temporariam felicitatem, et alterius aerumnas: cum per illas lauticias ac delicias tantum impoenitentia divitis, et contra per crucem (ut ita loquar) filiatio Lazari indicetur. Hac ratione quoque pauperes dicuntur accipere suos benefactores in aeterna tabernacula, cum hoc opus sit solius patris propter meritum filii, qui tamen simul tanta felicitate omnia piorum benefacta remunerat. Sic Psal. dicit: Ira viri confitebitur tibi, seu celebrabit te: pro, erit qualiscunque occasio tuae laudis. Ita igitur de qualicunque occasione hic et saepe alias pronunciatur, ac si esset vera et primaria causa alicuius operis. Hoc quoque modo Christus dicitur positus in ruinam multorum, cum proprie ad vitam sit donatus.

Et eius Evangelium ac ministri dicuntur esse odor mortis: item, proiicere ignem ac gladium in terras, seu causam esse omnium dissidiorum, sicut ipsemet Dominus inquit. Sic fides, verbum ac sacramemta dicuntur salvare nos, et credentes etiam montes transferre, cum talia solus Deus faciat, fide tamen apprehensus. Psal. 119, Iudicia tua adiuvabunt me: id est, tu ipse per et secundum verbum tuum. Matth. 10. Luc. 12, Non veni mittere pacem, sed gladium. Veni enim separare. Ubi videtur affirmare se ex professo ad hunc finem venisse, et tamen loquitur de accidentario fine, qui alioqui culpa diaboli consequitur. Aliquando tribuitur aliquis effectus remotiori causae, aut etiam solum occasioni alicui. Sic dixerat Caesar strata acie optimatum: Hoc voluerunt: id est, me infestando huic suo malo occasionem praebuerunt: iuxta Demosth. sententiam: Qui semen praebuit, mali germinis causa est. Sic in Actis: Iudicastis vos indignos vita. De hoc tropo dictum est in Metonymia. Talia vero sunt et sequentium exempla: 1 Cor. 7, Quid scis mulier, si servabis virum? pro, praebebis aliquam occasionem tanto bono, dum eum tum honesta vita, tum et doctrina ad veram religionem pertrahis. Sic 1 Pet. 3 aliqui dicuntur lucrifieri per honestam conversationem uxorum sine verbo. Ubi de prima tantum occasione conversionis agitur. Inde enim sumpta occasione audiunt. Sic lex operatur iram non proprie ac per se, sed tantum per accidens. Huc ergo potest referri causa per accidens: ut, Iudaeorum ruina salvatae sunt gentes, et misericordia in gentiles increduli facti Iudaei, Rom. 11. quae locutio ibi multum iteratur. Significat autem quasi quandam occasionem praebuisse Deo Iudaeos sua incredulitate, ut gentiles sibi in populum adscisceret. Simili abusu reperiuntur causae instrumentales: ut cum fidei, verbo, sacramentis, ministerio ac ministris ea tribuuntur, quae Dei sunt. Nam illi dicuntur ligare et solvere, aperire et claudere, mundare et immundare aut purificare, cum haec Deus ipse per ipsorum ministerium proprie operetur. Item, causa sine qua non: et cum alioqui Deus saepe nimium large nobis suas laudes et opera communicat. Vicinum forte aliquid habet, quod Iob 2 satan iubetur custodire animam seu vitam Iob: id est, non laedere, non interficere. Exod. 4. 7 et 10, Deus dicitur indurare et aggravare cor Pharaonis. At cap. 13 dicitur ipse semet indurasse. Ille nimirum praebuit culpam, seque obstinatum praestitit, Deus autem adiecit poenam permittendo, ut peccata peccatis punirentur, nempe contemptus sui induratione et traditione in reprobum sensum. Thomas non inepte dicit, Deus indurat non immittendo malitiam, sed non apponendo gratiam.

Cum plures ac variae causae in omni re concurrant, alias de alia agitur aut pronunciatur, quod non derogat aliis silentio praeteritis, ut alias fide iustificari, alias sacramentis ac verbo mundari, nempe ut causa instrumentali, alias merito ac passione Christi expiari, ut causa proxima efficiente, alias gratia et misericordia salvari dicimur, ut a causa efficiente remotiore, una causa nequaquam excludente alias ex suis locis. Sic Ecclesia iam fundata est super Christum, iam super Apostolos.

Cum uni causae tribuitur particula sola, non excludit prorsus alias causas, nisi tantum ex suo loco, ubi ea sola regnat. Sic sola fides iustificat, in causa nostra instrumentali: solus Deus est iustus et iustificans, in causa efficienti: solus Christus aut eius sanguis, in causa meritoria, etc. Verum de causis iustificationis in libello de Iustitia prolixius disserui.

Coniunguntur ergo interdum ut causa et effectus ea, quae naturaliter et revera non sunt sibi invicem causae, sed tantum qualiacunque signa sunt: ut capillo Samsonis illud mirabile robur tribuitur, cum id tantum voluerit Deus notam quandam esse suae praesentiae eum corroborantis, Iud. 16 . Sic Elisaeus irascitur regi Ioas, quod non saepius percusserit terram sagitta, quia si quin quies aut sexies percussisset, tum plane delevisset regnum Syriacum, quasi illud fuerit causa tanti boni, cum tantum signum quoddam divinitus datum fuerit.

Cum quid alicuius actionem secutum est, illo nihil tale cogitante aut moliente, aut etiam sciente, tribuitur ei nonnunquam perinde ac si secisset. Ut Moses imponebat velum faciei, ne intenderent filii Israel in finem eius quod abolebatur, 2 Cor. 3. Certum est ipsum id pravi consilii non habuisse, sed solummodo ideo imposuisse, quia fulgorem eius faciei ferre nequiverint. Quod fiet non imposuisset velamen, non tamen ideo

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.