Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 982 --

219 Quinetiam non raro sententia quae videtur esse particularis, generaliter accipienda est, praesertim ubi aliqua notabilia ponuntur. Non relinquam mingentem ad parietem, 1. Sam. [25.] pro, omnes contrucidabo. Psal. 30, Ego iacui, dormivi et evigilavi: Dominus autem suscepit me: quasi dicat, quicquid ago, Dominus semper mihi adest. Iustus miseretur et commodat, Psal. 21. pro, omni beneficentia alios iuvat. Sic praecepta Decalogi sunt Synecdochica.

Denique crebro etiam individua ponuntur pro universalibus: quia Scriptura multum cum individuis agit, totum genus inelligens, ut fit in Apostrophis. Rom. 2, Ecce tu es Iudaeus, etc. Rom. 9, Tu quis es qui responsas? Gal. Itaque non es servus, sed filius. Hoc faciunt et exempla. Hunc tropum ponentem individuum pro universali exposuit, cum dixit: Quae vobis dico, omnibus dico. Similis enim est ratio unius et omnium hominum in religione. De hac re in vehementia styli prolixius disserui.

DE HYPERBOLE, MIOSI ET AUXESI.

Frequens est in unoquoque idiomate usus Hyperboles, quod interpretantur eminentiam seu excessum. Et est figura, secundum quam dictio vel oratio excedens fidem, ponitur vel augendi, vel minuendi gratia. Augendi, ut, Nive candidior: id est, multum candidus. Minuendi, ut, Volantis folii te sonitus terrebit. Huiuscemodi locutiones Hyperbolicae sunt in Scripturis frequentes, veluti quod dicitur Deut. 9, Ut possideas civitates ingentes, et in caelum usque muratas. Num. 13, Vidimus civitates pertingentes usque ad caelos, vidimus viros, et eramus sicut locustae coram eis. Iiem in Psal. 107, Ascencuntusque ad caelos, et descendunt usque ad abissos: ubi vehementem fluctuationem intelligi voluit propheta. Sic enim absque mendacio profertur oratio, ut vehementior sit atque ardentior. Facilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum caelorum: nihil aliud intelligi voluit, quam esse difficile, ut dives obtemperet Evangelicae doctrinae. Ubi Christus prohibet Apostolis, ne quem salutent in via: hortari vult, ut nihil committant, quod ob humanos affectus Evangelicum negotium ullis dispendiis remoretur: ubi iubet praeberi alteram maxillam, vult tantum in illatis iniuriis haberi uberantiam, ut pro illa custodienda etiam pro tempore et loco altera maxilla sit offerenda, et nunquam retaliandam esse iniuriam. Sic, si Cyrillo et Chrisostomo credimus, per Hyperbolen Iohannis ultimo dicitur: Multa quidem alia fecit IESUS, quae si scribantur per singula, ipsum arbitror mundum non posse capere eos qui scribendi sunt, libros. Huius generis locutiones sunt: Multiplicabitur semen tuum sicut arena in littore maris. Et item ea, quae dicuntur Isaiae 13 et 14. et Ioel. 2, et Sophon. 1. de obtenebratione et concussione caeli. Quibus in locis historicus sensus, quem intendit Spiritus sanctus, est de captivitatibus, desolationibus, et devastationibus regnorum et provinciarum. Sic Apocal. 6, et Matth. 24, legimus stellas de caelo cadere in terram: quod accipiendum est, non quod caelestia sydera sint lapsura de caelo, quippe cuius magnitudini unius ex eis non sufficiat terra tota: sed intelligendum est, quod aut videbuntur igneae impressiones tanquam stellae cadentes, aut ipsae stellae non dabunt lumen suum, Deo impediente. Bifariam etiam possumus accipere lunam, solem et stellas, obtenebrari aut cadere: vel ut in illis intelligantur homines in hoc mundo illustres, qui cadere et obscurari dicuntur, dum tribulationibus et angustiis et morte perit gloria eorum in hoc mundo, Antichristo et eius satellitibus supra modum contra Ecclesiam saevientibus. Homines etiam illustres deficient a pristina sua charitate: vel ut in illis intelligantur corpora illa caelestia, quae obscurabuntur non in se, sed quia hominibus non fulgebunt ad ultimam consolationem. Si quis percusserit te in maxillam tuam, praebe ei et alteram. Hyperbolica locutio, in praecepto patientiae propter nomen Christi, quemadmodum iam patuit. Unde Hyperbolae figura, qua explicatur historicus sensus, plerunque adeo est alta, tanquam magnificis tropis et metaphoris expressa, ut cuique planum esse possit, Spiritum sanctum sublimiorem atque grandiorem, quam historialem, intendisse sententiam.

Usitatum est Hebraeis, ut alias quidem aliquid nimium, et quasi hyperbolice dicant, quod cum quadam lenitione ac moderatione accipiendum est: alias vero contra aliquid tenuiter dicant, et minus quam sensus aut res postulat, quod cum quadam intensione accipiendum est. De quibus duabus Regulis ordine dicam: ac primum de priore.

Nimis igitur absolute et ample multa saepe in sacris Literis, praesertim in praeceptis, regulis et adhortationibus dicuntur, quae tamen non absolute ac simpliciter, sed ratione habita alicuius adiuncti, seu cum quadam conditione ac restrictione intelligenda sunt. Iuxta regulam: Simpliciter dictum nonnunquam secundum quid intelligitur. 1. Sam. 2, Samuel non norat Deum, scilicet ea circumstantia revelationis et vocationis. Matth. 8, Nisi facti fueritis sicut parvuli isti, non intrabitis in regnum caelorum. Ierem. 7, Non praecepi de sacrificiis. sed audi, Doctrina mea non est mea. id est principaliter, Iohan. 7, Si ego testimonium de me praebeo, testimonium meum non est verum. Tale et illud est, Nunquid curat Deus boves? 1. Cor. 9, id est, praecipue, potissimum, ut propter eos leges condat. Neque hic peccavit, neque parentes eius, Iohan. 9. Phil. 4, Nihil soliciti sitis: non omnem, sed nimiam diffidentemque solicitudinem improbat. Haec aliquomodo etiam ad generalitatem pertinent.

In praeceptis et adhortationibus est in primis hoc genus Hyperboles usitatum. Ubi cum homines sint nimium proni ac praecipites in aliquod genus vitiorum, aut in aliquod extremum, monitores non contenti mediocritatis praecepto, alterum extremum eis proponunt, ut sic eos ad mediocritatem retrahant. Sic Christus Matth. 6, contra hypocritarum ostentationem eleemosynae et praecum iubet nimium occultare utrunque, adeo, ut pios velit in cubiculo clauso orare, et adeo clam dare eleemosynam, ut etiam sinistra nostra ignoret, quid dextra largita sit: adeo etiam non ostentare ieiunium, ut contra ostentent delicatam vitam lotione faciei et unctione capitis. Ubi manifestae Hyperbolae sunt, eoque ad mediocritatem necessario reduci debent. Sic Luc. 14, Cum facis prandium, noli vocare fratres tuos consanguineos, neque vicinos tuos divites: sed voca pauperes, mutilos, claudos et caecos. Videtur Dominus simpliciter

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.