Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 984 --

221 Orate, ne intretis in tentationem, scilicet valde ita ut succumbatis. Matth. 11, Venit Iohannes neque bibens neque comedens: id est, non multum comedens, seu tenuissime victitans. Venit filius hominis bibens et comedens: id est, satis liberaliter vivens, et perinde ut alii honesti homines communiter. Luc. 10, Nolite portare sacculum, et neminem in via salutaveritis: id est, ne patiamini vos aliis negotiis a vestro officio abduci. 2. Iohan. 1, Qui dixerit ei, Ave, communicat operibus eius malis. Ad hanc Regulam pertinent et locutiones, aliquem aliquid esse, aut nihil esse, Gal. 1. 1 Cor. 7. id est, aliquid eximium. 1. Cor. 1, Elegit ea quae non sunt, ut ea quae sunt, confundat: id est, ea quae non valde sunt, et ea quae valde sunt. Nolo vos ignorare, 1. Cor. [10,] pro, cupio hoc vos valde considerare.

Aliqua praedictorum exemplorum etiam hac Regula complecti possemus, quod verba dehortandi aut deprecandi saepe completive accipienda sint. Exod. 13, Ne timeas, pro, ne patiaris te opprimi timore. Ne nos inducas in tentationem, pro, ne patiaris nos opprimi tentationibus: alioqui Deus vult pios tentari, idque eis utile est, tum exercitii ac Orationis causa, ne ociosi, ac sine omni spirituali certamine marcescant, divinaeque opis implorationem negligant: tum etiam, ut per talia certamina Deus glorificetur, et pii ipsi coronentur.

Nec multum diversa sunt ab his illa: Nolite soliciti esse de crastino: Nolite timere, etc. Videtur enim haec posterior Regula aliquanto amplior esse, ac posse utramque priorem in se continere.

Contra quoque aliqua hyperbolica dicta in tenuiori significatione accipienda sunt: ut Iohan. ult. Totus mundus non caperet libros de rebus gestis Christi, pro, ingens librorum moles esset. Terra Canaan fluit lacte et melle. Sic terra, cuius lapides sunt ferrum.

Nec tantum hyperbolica, sed et alia dicta locutionesque non raro restringendae et tenuiori quadam notione quam sonent accipienda sunt. Gen. 4, Tunc coeptum est invocari in nomine Domini, pro, tunc cultus Dei instauratus est, et magis quam antea florere coepit: quando quidem antea ob parricidium Cain valde imminutus et obscuratus fuerat.

Est et aliud quoddam genus nimium aut parum dicendi, quod licet sit moderatius Hyperbole, tamen ei recte subiungi potest. De quo haec observentur.

Vehementiora pro levioribus, et contra.

Vicinum igitur quiddam Hyperbolae est, et tamen diversum, quod in loquendo, praesertim in contradicendo, usitatum est in omnibus linguis ac negotiis, ut aliquid nimium aut certe plus quam res habet dicatur, sive id dicentis affectuum vehementia, sive studium movendi auditoris, cuius tarditati aut etiam negligentiae ac ruditati nihil satis in arduis rebus dici potest, iuxta illam communem Rhetorum regulam: iniquum esse petendum, ut aequum obtineatur.

Hoc etiam in sacris Literis interdum, praesertim in contentione accidit. Gal. 2, Quod si quaerentes iustificari in Christo, invenimur et ipsi peccatores. Num igitur Christus minister peccati est? pro, Si per solum Christum vere ac plene iustificari non possumus, sed oportet etiam Moysen aut bona opera ei opem ferre, eaque prorsus necessaria sunt ad salutem, sicut vestri pseudo apostoli docent: sequetur profecto eum non esse plenum ac perfectum destructorem peccati, nec posse ad plenum quenquam salvare: imo sequetur ferme eum esse potius promotorem et ministrum peccati, quam expiatorem aut abolitorem.

Hoc idem multo magis in Similitudinibus fit, quae studio amplificandi aliquando etiam vehementiores sunt. ut Rom. 9, An non habet figulus potestatem ex eodem luto facere aliud vas in honorem, aliud in ignominiam? Non mox sequitur: Igitur eodem modo Deus statim intio alios in exitium, alios in gloriam condit ac ordinat. Sed sensus est: Etiam si plane ita faceret Deus, tamen non posset iniustitiae accusari, utpote omnium Dominus. Observa hic simul, quod qui potentiam vel iuris vel virium affirmat non mox ipsum factum aut opus asserit, ut alibi dicetur.

Huc etiam illud genus referri potest: Quid si volo eum hic manere. Et omnino cum aliquid violentius dicitur, quod tamen non simpliciter putatur aut asseritur.

Posses dicere esse Auxesim, quia potentioribus aut vehementioribus pro lenioribus abutuntur: ut, Per mortem aboleat diabolum, Hebr. 2. i. imperium ac regnum eius debellarit, et corpus peccati. Rom. 6. pro, debilitet, vincat, expugnet. Sic conterere caput eius. Diabolus iubetur custodire animam Iobi: id est, non attingere aut laedere vitam eius. Sic verbum Repellere reperitur, pro, negligere. Quorum patres sprevissem ponere cum canibus meis, Iob 30: i. quorum patres fuerunt contemptissimi.

Contrarium prorsus huic est, quod Hebraei et aliae gentes non raro lenioribus utuntur pro vehementioribus vocabulis per Liptoten. Mortuus est pro imbecillibus, Rom. 5. i. pro prorsus mortuis aut impiis. Si Deus permiserit, Hebr. 6: pro, Si Deus potenter hoc operatus fuerit. Ne ponant nomen viro meo: i. ut extinguant plane, 2. Sam. 14. Sic Psal. 78, Non pepercit a morte animae eorum. Sic confirmare promissionem, pro, implere, Rom. 15, quod maius est. Exaudire, pro, facto ipso praestare. Scire me fecisti vias vitae, pro, re ipsa in vitam perduxisti. Sic accipi potest, quod interdum signum, forma, imago, similitudo pro re ipsa ponitur. Sic verba noticiae et affectuum pro opere ipso ponuntur.

Verba tenuiora et quasi noticiae pro realissimis: ut Maiora hisce ostendet pater filio: id est, dabit facienda, aut per cum faciet, opereque ipso patrabit. Sic et Iohan. 8, Quod ego vidi apud patrem meum, id loquor: et vos quod vidistis apud patrem vestrum, facitis. Ubi Videre in multo potentiore ac efficatiore significatione accipiendum est, quam communiter sonat. Nam impii non oculis viderunt, vel etiam animo cognoverunt satanae desideria ac malitiam, sed per originalem lapsum aut corruptionem toto pectore hauserunt diabolicum venenum aut imaginem: aut, sicut Iohannes dicit, Semen eius in se habent: seu sicut in hoc ipso capite Christus dicit: Ex patre diabolo sunt. Sic contra Iohan. 6 dicitur: Omnis qui audierit et didicerit a patre, venit ad me: ubi non disciplina, aut externa institutio, ut Synergistae somniant, sed ipsius cordis refictio indicatur. Sic Ierem. 13. de originali peccato propheta loquens dicit: Si potuerit Aethiops mutare pellem aut nigredinem suam, et pardus maculas suas, poteritis et

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.