Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 987 --

224 Quisque in tabernacula sua o Israel, 2. Paralip. 10 pro, quisque abeat. O Israel abi in tentoria tua. Et cognovi, et ecce Deus non miserat eum, Nehem. 6. pro, dedi operam ut cognoscerem, et deprehendi quod Deus, etc. Quaerant regi puellas virgines, Esther 2, subaudi, ii, quibus id muneris impositum fuerit id est, quaerantur puellae. Iecit pur, hoc est, sortem, Esther 3. subaudi, aliquis e famulis Haman. Nisi illusores mecum essent, etc. Iob. 17. sub. istud non dicerem: vel, dispeream si haec dicerem, nisi illusores, etc. Locus sappir lapides eius, Iob. 28. pro, eius regio, cuius lapides sunt locus, ubi inveniuntur sappiri. Usque quo gloriam meam in ignominiam? Psal. 4. sub. vertetis? aut conamini deducere? Mane praeparabo tibi, Psal. 5. sub. orationem. pro, precabor te. Et tu Iehova usquequo? Psal. 6, sub. conteres me, vel differes auxilium tuum? Exaltatio in temporibus in angustia, Psal. 9 et 11. pro, in temporibus, in quibus erit in angustia. Dicit in corde suo, Non requires, Psalm. 10. sub. peccata eorum. Tibi relinquit pauper, Psal. 10. sub. causam suam. Quaeres improbitatem eius, non invenies, Psal. 10. sub. improbum illum. pro, non comparebit, impietatis suae conscius. Impius prae altitudine naris suae non requirit, Psal. 11. sub. Deum. Corruperunt, abominabile fecerunt opus, Psal. 14. sub. viam suam. Omnes declinaverunt, sive recesserunt, Psal. 14. subaudi, a via recta. Bonum meum non ad te, sed ad sanctos, etc. Psalm. 16. Visitasti nocte (sub. animum meum) conflasti me, non invenisti, sub. in me iniquitatem. Psal. 17. Adipe suo clauserunt, Psal. 17, sub. os suum et fauces. Oculos suos ponunt ad expandendum (subaudi, rete) in terram, Psal. 17. Hi in curribus, et hi in equis, Psal. 20. sub. fidunt. Cogitaverunt cogitationem, non poterunt, Psal. 21. pro, quam non poterunt perficere. In funibus tuis praeparabis in faciem eorum, Psal. 21. sub. sagittas. Euge euge vidit oculus noster, sub. quae optavimus videre. Et, Vidisti Iehova, ne taceas, Psal. 35. sub. iniurias, quibus me afficiunt. Emittunt per labium. Psal. 22. sub. subsannatoria verba. Secretum Iehovae timentibus ipsum, Psal. 25. sub. revelatur, vel revelari solet. Nisi credidissem me visurum bonitatem Iehovae, etc. Psal. 27. deest, defecissem, nisi credidissem, etc. Ne taceas a me, Psal. 28. pro, ne ita taceas, ut non respondeas mihi. Quis vir ille, qui vult vitam? (sub. longaevam.) diligit dies? sub. multos, Psal. 34. Idem bis dicit. Et inclinavit ad me, Psal 40. sub. aurem suam. Et nomini tuo in seculum confitebimur, etiam repulisti, Psal. 44. pro, nunc autem non solum audis preces nostras, sed etiam repellis nos a conspectu tuo. Et odio habentes nos diripuerunt sibi, Psal. 44. sub. opes nostras. Omnes gentes circumsederunt me, in nomine Iehovae, quod succidam eos, Psal. 118. Ut quid mihi (sub. offertis) multitudinem victimarum vestrarum, etc. Isa. 1. Quod convocetis convocationem, non possum (sub, ferre) iniquitatem cum coetu, Isa. 1. Addidisti o Iehova, addidisti genti: glorificatus es: sub. ob beneficia, Isa. 26. Et ego quoque: non parcet oculus meus, neque miserebor, Ezech. 9. Ecce ego ad pugillos, etc. Ezech. 13. submissurus sum iram meam. Quomodo gaudebimus? tribum filii mei sprevit omne lignum, Ezech. 21. pro, quomodo gauderemus, cum tribum filii mei caedat et exterminet et spernet omne lignum? Haec, non ista, humilem sublevabo, Ezech. 21. pro, haec dignitas regia quae nunc est, non erit semper eadem: hoc est, regnum transferetur a te et tuis ad alios. Et ut visitet Iaacob iuxta vias eius, Oseae 12. pro, disceptatio est etiam cum Iaacob ut visitet vias eius vel cum Iaacob, ut visitet eum.

PLEONASMUS.

Pleonasmus quoque aut redundantia est multiplex, non tamen ociosa, sed suum fructum utilitatemque habens. Alias vero abundant singulae voces, alias plures, alias etiam integrae sententiae, una aut plures. Dico autem abundare, non quod ociosae plane aut inutiles sint: sed quod etiam sine illis nihilominus videretur necessarius sensus constitutus. Abundantes vero illae voces alias rem plenius exponunt, alias emphasin addunt, alias evidentiam faciunt.

Abundanter saepe et verba et nomina quaedam ponuntur, cum tamen ea in aliis adiunctis inclusa sint, neque tamen carent sua emphasi et fructu: ut, Et aperuit os suum, et locutus est. Item: Voce mea clamabo ad Dominum. Item Gen. 13, Et levavit Loth oculos suos, et vidit planiciem circa Iordanem. Item aliquoties in Psalmis, Vocem precationis exaudivit. Exod. 15, Reduxit super eos aquas maris. Psal. 54. Auribus percipe verba oris mei. Item Gen. 23, In auribus alicuius loqui. Sic Ezech. 4, Auribus audire, oculis videre. Saepe tamen talia nomina sunt verbo adiuncto cognata: ut Ioel. 3. Senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes visiones videbunt. Solent hoc genus aliqui Archaismum vocare: ut est, Dona dare, Vitam vivere. Sunt et illi Pleonasmi usitati. Baptista adfuit praedicans, surgens abiit: Levans pedes Iacob abiit in terram orientalem, respondit dicens.

Huc referri potest, quod congerie verborum plurimum utuntur Hebraei, qua vel rem eandem, vel etiam totam sententiam paulum variatis verbis, rei inculcandae gratia saepius repetunt. Exod. 14, Et dixit: Si audiendo audieris vocem Dei tui, et quod rectum est in oculis ipsius feceris, et auscultaveris praeceptis eius, et custodieris omnia statuta eius: omnem infirmitatem, quam posui in Aegypto, non ponam in te. Deut. 13, Post Deum vestrum ibitis, ipsum timebitis, praecepta eius observabitis, voci eius obedietis, ipsum coletis, et ei adhaerebitis. Neque tamen haec congeries aut inculcatio inutilis est, quin potius humanae ruditati ac stupori rerumque magnitudini ac necessitati prorsus necessaria.

Ad Pleonasmum etiam referri posset, quod crebro in Prophetis, crebrius vero in Psalmis eadem sententia bis, aliquando etiam ter, iam affirmative, mox negative inculcatur. Saepe enim Hebraei non solum per alteram contrariam aliquid asseverant, sed etiam per alteram in sensu contrariam destructam illud idem, sive confirmandi, sive declarandi gratia repetunt. Gen. 42, Emite nobis frumenta, ut vivamus, et non moriamur, Exod. 9, Quae deprehendentur in agro, nec erunt collecta sub tectum. Isa. 3, Peccatum suum indicarunt, et non celarunt. Iohan. 1, Confessus est, et non negavit, et confessus est. Exod. 12. Omne fermentum non comedetis in omnibus habitaculis vestris, infermentatum comedetis. Gal. 5, In libertate igitur, qua Christus vos redemit, state, et ne rursus iugo servitutis implicemini. Ibidem: Spiritu ambulate, et carnis concupiscentiam ne perficiatis. Iud. 11, Et tantum illa unica, non erat ei filius

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.