Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 992 --

229 meae, non scelus meum, et non peccatum meum: pro, nullo meo scelere impulsi, vel potius, cum nullum scelus patraverim. Isa. 44, Operabitur brachio fortitudinis, et non vires: id est, tamdiu strenue laborabit, donec eum vires deficiant. Ierem. 33. Desertus est locus a non homine: id est, ut nulli amplius adsint homines.

Valde usitatum est in sacris Literis, quod vocabula sic usurpantur, ut primo quidem nobis illa ipsa significent, quorum nomina sunt, verum una cum illis ipsis statim aliquid aliud insinuent, quod priori adhaeret, consequens est, aut in eo continetur: et ut plurimum hoc posterius praecipuum est in negotio, cuius maxima ratio habenda est. Ut cum Evangelista dicit, Hic calix est novum testamentum: non tantum calix, verum etiam vinum atque adeo sanguis intelligendus est. Ita et cum Scriptura dicit, Fidem nobis imputari ad iustitiam: non oportet fidem solam intelligi, verum etiam Christum verum Deum et hominem, quem fides in verbo apprehendit, et in sese includit, ita ut Christus per fidem in nobis habitet, etc. Et hic quoque Christus est verum ac praecipuum caput negotii, sine quo fides per se ad iustificationem nihil faceret. Hunc usum vocabulorum, quo aliquid aliud magis necessarium et praestantius, una cum eo, quod native significant, subintelligendum offerunt: eruditi in artibus dicendi Synecdochen vocant.

Hanc eandem Regulam etiam ad Allegoriam et typum referre possis, idque multo rectius, et adiungere ei illa illustria exempla, quod sub promissione numerosi seminis aut posteritatis Abrahami, simul intelligantur omnes credentes: sub promissione terrae illius fertilissimae promittitur vita aeterna: sub descriptione aut indicatione agni paschalis et aliorum expiatoriorum sacrificiorum, intelliguntur primum quidem illi ipsi ritus, sed praecipue tamen ipse per illa figuratus agnus Dei totius mundi peccata tollens. Cum Christus iussit Apostolos primum non sumere secum baculum aut peram, postea contra accipere: omnino voluit aliquid maius per illas notas indicare, nempe doctores debere esse expeditos ad cursum ministerii: et postea indicavit varias difficultates eis obviaturas: sed tamen interim voluit etiam illud ipsum factum ab eis fieri.

Sic tota lex aliud sonat et valet externa cortice, aliud interno nucleo. Quin etiam moralis lex aliud externo velamine, quo facies Mosi tecta fuit, portendit, aliud vera ac detecta Mosis facie. Externo illo velamine videtur vere afferre et offerre iustitiam ac vitam obedientibus, omnesque ad eam apprehendendam excitare: at contra interna facie et quasi vero cordis sui sensu omnes ad desperatiovem de iustitia ac vita impellit, omnesque a se ad quaerendam aliunde iustitiam et salutem abigit. De qua re etiam in velamine Mosis prolixe egi. Verum dixi alibi prolixius, quod saepe unus simplexque textus quasi duplicatum quendam sensum habeat.

ANTICIPATIO, AUT PROLEPSIS.

Anticipatio aut Prolepsis est valde usitata in Sacris: quae est, cum vel nomina postea demum locis imposita in prioribus historiis usurpantur, vel postea gesta prioribus aliqua occasione admiscentur: ut Ioan. 7, narrationi de missis et reversis satellitibus ea admiscentur, quae postea ultima demum festi die gesta sunt: in ultimo autem die magno clamavit Iesus dicens, etc. Contra aliquando etiam posterioribus gestis aliqua antecedentia, seu dudum gesta admiscentur. Quod vero attinet ad nominum anticipationem, exemplo sit illud Gen. 1, In principio creavit Deus caelum et terram: ubi per anticipationem illa rudis et informis massa eis nominibus notatur: quia fuit veluti materia quaedam caeli et terrae. Seu fuit, ut ita dicamus, in potentia caelum et terra. Sic Ioann. 11, Erat autem Maria quae unxit Dominum: quod per anticipationem dicitur, quia sequenti capite fit ea unctio. Verum de hac figura plura forte mox in capite de Narrationibus dicentur.

Non raro fit, ut scribentes aut loquentes de rebus priscis aut etiam peregrinis alienisve, aliqua dicant secundum sua tempora, res aut loca, perinde facientes, ac si veteres historias pingendo, novas species praesentemque vestitum et arma pictor illis personis tribuat. Sic Petrus dicit, Evangelium esse praedicatum mortuis: id est, qui eius tempore iam erant mortui, non tunc, cum primum Evangelium eis est per prophetas praedicatum. Sic dicit idem Petrus, Christum praedicasse spiritibus in carcere olim incredulis: id est, qui eius tempore erant in carcere. Cave ergo, ne putes omnia dici respectu illius temporis ac loci, de quo proprie narratio aut sermo instituitur, ne actu ipso mortuis putes Evangelium praedicari. Sic Moses saepe narrat vetera sui temporis nominibus, aut veteribus rebus sui temporis nomina per Prolepsin tribuit: quale forte et Iehova est veteribus ignotum, ut Exodus testatur. Sic Zoar oppidulum per anticipationem nominatur. Sic Moses et alii scriptores aliquando loquuntur de plagis caeli, Oriente, Meridie aut Occidente, habito sui respectu, non illius, de quo loquuntur. Ut initio Genes. 13, Abrahamum cum Lotho esse profectum ex Aegypto ad Meridiem, scilicet Mosi scribenti ad Meridiem, sed sibi aut Aegypto ad Septentrionem. Alioqui fuissent in Aethiopiam profecti, quae est Aegypto Meridiana. Plurima sunt huius generis, quae diligenter observanda sunt.

Praesentes et etiam futurae res, ut poenae et promissiones, saepe describuntur idea aut specie praeteritarum, ut per illud vetus individuum aliquid simile in genere tantum intelligendum sit: seu in exprimendis novis rebus pictorum aut etiam poetarum instar, vetera illa exempla imitentur. Sic multae passim descriptiones poenarum divinarum alludunt ad formam diluvii et submersionis Sodomorum ac Pharaonis, ut sic praesentes poenas describant, aut minentur prorsus, sicut aut quales illae olim acciderunt, cum praesentes plurimum ab illis differant. Fit autem hoc ob plures causas. Primum, ut poenas illas tanto magis ante oculos ponat, quia res factae magis nobis ante oculos versantur, tanquam certissimae, quam futurae, quae sunt minus certae. Praeterea tacite continent argumentum, quod quandoquidem Deus antea sic puniverit, etiam nunc dubitare non debeamus, quin sit puniturus. Efficacius denique maioremque terrorem tales minae incutiunt. Eadem ratio etiam promissionum ac rerum bonarum est. Sed iam propius ad exempla accedamus. Psalm. 11, Pluet Dominus super impios laqueos,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.