Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 994 --

231

DE VARIIS PROPHETIARUM FORMIS.

Prophetiae de Christo ac omnino de rebus futuris, ut et rei ipsius natura postulat, et consuetudo Graeci Latinique sermonis obtinuit, deberent proponi per futurum indicativi, idque oratione propalam, et non dissimulanter id agente: ut fit Genes. 49, Non discedet sceptrum de Iuda, nec legislator, etc. Deut. 18, Prophetam de medio tui deque fratribus tuis, sicuti me, excitabit tibi Dominus, etc. Et Isa. 2, Et erit in postremis diebus mons domus Domini, etc. Sic Matth. 24, 25. Act. 21. 2 Thessal. 2. 2 Timoth. 3, 4.

Verum apud prophetas multum in praeterito proponuntur. Isa. 51, Quoniam consolatus est Dominus Sion, etc. Eiusdem 60, Surge, exciteris, quoniam venit lux tua, et gloria Domini super te orta est. Causam dicunt esse, quia prophetis tam certa ea fuere, ac si iam facta fuissent, eoque praeterito illas expresserunt. Phalereus dicit praeteritum esse vehementius praesenti aut futuro. Sic Terent. Periisti, pro, peribis.

Praeterea prophetant prophetae in alia atque alia forma orationis, saepe non prae se ferentes, tanquam aliquid sint de futuro praedicturi, ac quasi aliquid aliud agentes. Ut Psal. 2, tanquam si obiurget quosdam impios, qui olim verae religioni restiterunt, praedicit in posterum fore tales; qui Christo repugnent, et ab eo puniantur.

Saepe in forma consolationis aut adhortationis. ut Isa. 52, Exciteris, exciteris, et induere fortitudine tua Sion. Et 54, Iubila sterilis, quae non peperisti. Eiusdem 55, O vos sitientes venite omnes ad aquas.

Aliquando in forma poenae. Ponam inimicitias inter te et mulierem, inter semem tuum et semen eius; et ipsum conteret caput tuum.

Aliquando in forma precationis. Psal. 22, Deus meus, Deus meus; quare me dereliquisti? Psal. 79; 68, 69. Item, Gratiarum actionis: ut Psal. 95, 97, 98.

Observandum quoque in prophetiis res diversissimas simul aut de diversissimis temporibus praedici. Isa. 7. Matth. 24. exempla mox sequentur.

Saepe dum de alia re praesenti loqui videtur, τυπικῶς veluti per typum de futuris aliquid significat: ut Exod. 12, Nec os confringetur in eo: dum videtur eos docere modum edendi agni paschalis, praedicit formam passionis Christi. Sic Exod. 25, Vide ut facias omnia secundum exemplar, quod ostensum est tibi. Dum videtur Deus instruere Mosen, qua ratione debeat fabricare tabernaculum, praedicit eum cultum esse umbram caelestis tabernaculi et futurorum bonorum. Sic Oseae 11, Ex Aegypto vocavi filium meum. In typo Israelis praedicit, Christum filium Dei ex Aegypto revocandum. Isa. 7, Ecce virgo concipiet et pariet: dum videtur promittere aliquod miraculum, quo praesentis liberationis promissionem confirmet, aliud longe maius agit: praedicit enim Christum nasciturum ex virgine. Sic proponitur serpens aeneus, Num. 21. Sic sub specie promissionis terrae Canaan, promittitur regnum caelorum: sub promissione posteritatis, praesertim nascituri Isaaci, praedicit benedicti seminis aut Meschiae adventum. Promiscue igitur interdum de utroque Christi adventu prophetae praedicunt, et quae promiscue praedicuntur, successive, suoque tempore ac loco implentur.

Aliquando aliqua praedici videntur, per quae tamen alia proprie denotantur. Apprehendent septem mulieres virum unum: id est, erunt bella, et magna paucitas virorum. Coquent septem mulieres panem in uno furno: id est, erit magna penuria. Vae praegnantibus et lactantibus: id est, erit tristis et periculosa calamitas, quam tales non bene evadere poterunt.

Aliquando in prophetiis non habetur ratio temporis eventuum. In Isaia praedicitur destructio Babylonis, antequam captivitas Babyl. praedicatur: quod forte tunc multos contra Ieremiae praedictiones ac minas armavit, qui putaverunt cito secuturam Babylonis eversionem.

Adhortationes, praecepta ac consolationes saepe prophetizant. Adhortatio ad luctum, praedicit calamitates: adhortatio ad laeticiam, res laetas. Mich. 1, Decalva teipsam, et tonde comam super filios deliciarum tuarum. quasi dicat, habebis iustam causam lugendi. Isa. 47. Descende, et sede in pulvere virgo filia Babel, sede in terra, etc. Sic Isaias saepissime hortatur ad laetitiam, praedicens adventum regni Meschiae. Sic cap. 54, Exulta sterilis, quae non paris, prorumpe, et iubila. Sic 60 cap. Surge et illuminare, etc. Sic exponunt aliqui illud dictum Christi Luc. 22, Nunc qui habet sacculum, tollat et peram, et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium: ut sit prophetia multiplicium difficultatum. Adhortatio ad paranda remedia praeindicat futuras necessitates: sic, Orate, ne fiat fuga vestra hyeme.

Aliquando per formam admirationis ac percontationis tanquam in re praesente. Isaiae 63, Quis est iste, qui venit de Edom rubens vestibus?

Huc referatur quod interdum ad confirmandas promissiones aut affirmationes praesentium aut mox secuturarum rerum Deus dat futura signa, quae postid tempus, imo et aliquando post mortem eorum accidunt, quibus dantur: ut Achaziae de partu virginis: mors duorum filiorum Eli, de aliis poenis: resurrectio Christi, de veritate eius doctrinae. Causa est, quia non ipsis singulis hominibus, sed toti posteritati illa signa dantur. Propter nos enim, teste Paulo et Petro, non propter illos tantum ea scripta sunt.

Adventus Meschiae primus alias valde humilis, simul et laetus, ac hominibus blandus et salutaris describitur. Zach. 9, Dicite filiae Sion: Ecce venit Rex tuus iustus et servator, equitans super pullum. Isa. 61. et Luc. 4, Spiritus Domini super me, quia inunxit me, ut Evangelizem afflictis; etc. In qua ipsa tam iucunda et amoena descriptione personae adventus et officii Christi, inseritur admodum austera vox: Ad praedicandum diem ultionis Dei nostri. Talibus amoenis et salutaribus descriptionibus adventus Meschiae plena est Scriptura.

Alias contra idem adventus pingitur gloriosus, potens ac terribilis. Malach. 3. Veniet repente ad templum suum Dominus, quem vos quaeritis, et angelus foederis, quem vos desideratis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum. Et quis potest sustinere diem adventus eius? et quis stare poterit, cum ille apparuerit? Est enim veluti ignis exco quens, et veluti lixivium lavantium. Sic Ioel 2, Sed et super servos et ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo. Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnas

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.