Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 997 --

234

DE TROPIS ET SCHEMATIBUS S. SERMO SECUNDUM SPECIEM AUT HOMINUM OPINIONEM, NON SECUNDUM REI EXISTENTIAM.

Testatur Plato in Cratylo, et Aristoteles in Metaphysicis, et Cicero in finibus, fuisse Philosophos, qui dicerent nihil rerum per sese suave natura esse, sed prout homini videantur, tale etiam existere. Hominem enim esse mensuram omnium rerum: inter quos illi potissimum nominant ac redarguunt Protagoram. Fuit autem sane teter furor potius quam error: sed tamen in communi sermone multae sunt tales locutiones in omnibus linguis ac gentibus. Certe sermo Hebraeus saepe admodum secundum cognitionem, iudicium aut opinionem praesentium hominum de rebus magis loquitur, quam secundum ipsius rei existentiam, sive rei veritas conveniat cum illa hominum cognitione, sive non. Loquor autem non de articulis aut dogmatibus religionis, sed de communibus phrasibus: ut Reg. 1, Ego vero et Salomon filius tuus erimus peccatores: id est, habebimur scelerati et digni morte, ac interficiemur. Isa. 44, Narra tu ut sis iustus: id est, habearis iustus. Psal. 51, Ut sis mundus et iustus, cum iudicaris: id est, ut agnoscaris iustus. Ioan 9, Si caeci essetis, peccatum non haberetis: nunc autem dicitis, videmus, ideo peccatum vestrum vobis manet: id est, iam non estis caeci vestro iudicio, caeterum si vestram caecitatem agnosceretis, tolleretur peccatum vestrum. Item Rom. 7, Ego sine lege vivebam: id est, non vere agnoscebam vim legis. Ibidem, Ut peccatum esset vehementer peccatum: id est, vere agnosceretur peccati foeditas et magnitudo. Rom. 3, Veritas per meum mendacium exuberavit: id est, exuberans esse cognita est, vel quam sit excellens. Item: Sit vero Deus verax, omnis autem homo mendax: id est, sic se rem habere agnoscatur. Sic Ananias seductor vocatur apud Ieremiam propheta: et Iesus vocatur filius Ioseph, ille autem eius pater. Sic dicit Hieronymus, Herodem doluisse de iuramento facto filiae: quia id convivae putarunt. Augustinus de mirabilibus Scripturae in quit: Saepe imaginariis rebus verarum nomina in Scriptura tribuuntur. Sic Act. 1. 10. duo angeli vocantur viri in vestitu albo, quia talis erat eorum species. Et Abrahamus tres viros excepit convivio. Iacobus luctatus est cum viro.

Multae omnino tales locutiones sunt in Paulo. Sic Rom. 4, Lex iram operatur: id est, manifestat iram Dei. Nam Lex non operatur iram, quae etiam ante praedicationem legis est, sed tantum eam ostendit: et ita cum eam in lucem protrahat, et hominibus ostendat, videtur eam effecisse. Operatur alioqui vere iram hominum contra Deum, indignationem et fremitum. Sic ubi non est lex, non est transgressio. Luc. 15, Amen dico vobis, quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore resipiscente magis, quam de nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia. Item: Non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam: id est, qui putant se iustos esse, etc.

Talia sunt multa apud poetas, tum apud prophanos, tum et apud sacros, Sic Debora canit, Stellas pugnasse cum Sisera: scilicet, quia talis quaedam species visa est, dum Deus grandinem immisit super eius exercitum. Sic Aeneid. 1, Mirantur Iulum, id est, cupidinem, quem putabant esse Iulum. et, Magnis exterrita monstris: id est, quae putabat Andromacha esse monstra et spectra. Sic, Serpentes illis micant trisulcis linguis, et capellae pendent de rupe: quia non stare ibi posse, sed tantum alligatae aut suspensae esse videntur. Talia forte sunt et illa Scripturae dicta. Gen. 3, Comedes pulverem terrae: et Isaiae 49, Reges lingent pulverem pedum Ecclesiae: id est, ita proni adorabunt, ut videantur lingere. Sic, Serpens humi repens forte dicitur terram comedere. Ponitur res pro specie, quae apparet.

Huc referre posses illas semipoeticas picturas caeli et terrae, in secundis laetas, in adversis tristes: quales saepissime in sacris Literis proponuntur. Sicut et in tragoediis Ethnicorum, quas aliqui etiam inter hyperbolas numerant. Sicut enim esurienti omnis cibus belle sapit, saturo autem et nauseanti omnis cibus, quantumvis per se lautus, insipidus est, et febricitantibus vinum videtur esse amarum: sic laeto omnia videntur laeta et secunda, tristi vero moestoque sunt omnia molesta, omniaque sibi inimica et infesta esse putat. Huc illud Horatii: Format nos natura intus ad omnem motum. Sic Germani dicunt: Felici omnia arridere, das ihn alles anlache: id est, quod omnia videantur eum blande excipere eive blandiri. Quin et in communi sermone valde tristes dicunt, videri sibi omnia adversa esse, et infesta. Sic desperabunda conscientia putat caelum et terram adversus se pugnare: contra tranquilla conscientia, non tantum internam, sed etiam externam pacem sentit, omniaque, etiam ipsam crucem, placide excipit. Sic Ioel. 2 capite, videmus in descriptione vastationis Ierosolymorum, ac Iudaeae per Chaldaeos factae initio et in fine adscribi horrendam speciem caeli, cum nihil tale factum legatur.

Cum talibus Scripturae descriptionibus convenit Seneca, qui sic inquit in Oedipo:
—Fecimus caelum nocens
Non aura gelido lenis adflatu fovet
Anhela flammis corda: non Zephyri leves
Spirant: sed ignes auget aestiferi Canis
Titan, Leonis terga Nemeaei premens.
Deseruit amnes humor, atque herbas color,
Aretque Dirce, tenuis Ismenos fluit,
Et tingit ipsa nuda vix unda vada.
Obscura caelo labitur Phoebi soror,
Tristisque mundus nubilo pallet novo.
Nullum serenis noctibus sidus micat,
Sed gravis et ater incubat terris vapor:
Obtexit arces caelitum ac summas domos
Inferna facies:

Nec iam loquor de phrasibus, quae vulgi errore, primum in consuetudinem linguae, deinde etiam in sacras Literas pervenerunt: ut cum Deo tribuitur corpus, membra corporis, aliaeque hominis circumstantiae: ut sedere, stare, surgere, etc. quae Deo non conveniunt. Item, cum fines caelorum nominantur et columnae terrae. Sed de eo genere, cuius exempla superius ostendi.

Causa huius consuetudinis sermonis forte haec est, quod ea demum esse videntur, quae ex tenebris in hominum noticiam ac quasi vitae huius lucem protracta sunt, quorumque aliquis in hac vita usus est. Quae vero adhuc in tenebris latent, et penitus ignorantur, quasi non videntur esse. Sicut thesaurus absconditus: et, Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter. Sicut etiam aliqui antiqui esse senserunt, ut ex 4 Metaphysicorum animadverti potest. Ad hanc opinionem Hebraea nomina Schachar et Boker, id est,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.