Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 998 --

235 aurora et mane, quae nomina ab inquisitione et discretione rerum veniunt: et Aereb, id est, vespere, quod nomen a commiscendis seu confundendis rerum discriminibus deducitur, alludere videntur. Ac omnino pleraque practica magis secundum iudicium vulgi ac maioris hominum partis aguntur et tractantur, quam secundum exactam rei veritatem.

Talis est illa Thomae regula super Iacobum, quod res tunc fieri dicuntur, cum agnoscuntur: secundum quam ille exponit Iacobi dictum: Ex operibus iustificari hominem: id est, agnosci iustum esse, non autem revera fieri. Habet eandem regulam etiam M. Sententiar. lib. 3. dist. 18. Unde apparet vetustiorem esse:

Posset huius generis latior quaedam regula in hunc modum fieri. Utuntur Hebraei crebro tali quodam tropo, ut (sicut Linacer in fine secundi loquitur) factum pro dicto ponant, seu vocibus realibus pro verbalibus abutantur. Nam verba quae alias esse aut fieri quippiam significant, saepe non essentiam aut actum, sed illius essentiae actusve alias indicationem, vel (ut sic dicam) notificationem, alias opinionem, alias cognitionem denotant. Iudico autem Metaphoram esse. Nam cum, teste Aristotele, cogitatio et sermo sint rerum ὁμοιώματα , vocabula per similitudinem a rebus ad eorum cognitionem et de eis sermonem transferuntur.

Exempla indicationis. Ier. 1, Praefeci te hodie super gentes et regna, ut evellas, extirpes, diruas, plantes, aedifices: id est, ut annuncies evellenda, extirpanda, perdenda, diruenda, plantanda et aedificanda esse. Sic Levit. 13, Immundabit et mundabit sacerdos: id est, pronunciabit immundum et mundum. Esa. 6, Impingua cor populi huius. Rom. 4, Lex iram operatur; id est, indicat, revelat, annunciat. Act. 10, Μή κοινοῦ ne prophanes: exponit ipse Petrus paulo post, ne dixeris esse prophanum. Rom. 7, Peccatum per legem me decepit et interfecit, pro, ostendit esse deceptum et interfectum. Rom. 11, Scriptura conclusit omnes sub peccato: id est, docuit aut convicit esse peccatores. Sic Virgilius in Bucolicis inquit:

Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci: pro, canit (ut sic dicam) consolatam. Et Phaethontiadas musco circundat amarae Corticis, et proceras erigit alnos: id est, canit ita factum esse.

Exempla opinionis. 1 Reg. 3, Ego et filius tuus Salomon erimus peccatores: id est, habebimur pro reis. Psal. 143, Non erit iustus coram te omnis vivens: id est, nemo iudicabitur coram te iustus. Luc. 15, Plus quam de nonagintanovem iustis. Item: Non veni vocare iustos: id est, qui sibi videntur esse iusti. Proverb. 3, Ne sis sapiens in oculis tuis: id est, ne tibi videaris sapiens. 1. Cor. 1, Per stulticiam Evangelii salvos facere credentes. Ibidem, Quod stultum est Dei, et quod imbecillum est Dei. Eodem pertinere videntur illa Io. 6, Si ego de me testificabor, testimonium meum non est verum. et Io. 8, In lege vestra scriptum est, quod testimonium duorum virorum sit verum: id est, iudicio et opinione hominum, mei solius testimonium, idque de meipso non haberetur pro vero: sed duorum testium testimonium debet et solet haberi pro vero, etiam secundum vestrae propriae legis decreta.

Exempla cognitionis. Psal. 51, ut sis iustus cum loqueris, mundus cum iudicas: id est, ut agnoscatur Dei accusantis et iudicantis munda innocentia et iustitia, Isa. 44, Narra tu ut sis iustus: id est, ut tua iustitia agnoscatur. Ioan. 9, Si caeci essetis, peccatum non haberetis: id est, Si caecitatem vestram et errores agnosceretis, remitterentur vobis peccata. Rom. 7, Ego sine lege vivebam: id est, non vere agnoscebam vim legis, sive vera legis noticia. Item: Ut peccatum esset vehementer peccatum. Rom. 3, Veritas Dei per meum mendacium exuberavit, ut fiat totus mundus reus Deo: id est, agnoscatur esse reus. Item: Sit Deus verax. Rom. 5, Lex subintravit ut abundet peccatum: id est, ut magnitudo ac foeditas peccati agnoscatur. Sic delinquere, Ose. 5, et Levit. 5, ponitur pro agnitione et confessione delicti. Stultus fiat, ut reddatur sapiens: id est, suam stulticiam agnoscat, 1 Cor. 3. 2 Cor. 7, Gloriatio nostra de Tito veritas facta est: id est, agnita est esse verax. Et 1 Thessal. 1, Fides vestra exiit in omnem locum: id est, agnita est ubique. Sic Iliad. 3, Solvat poenam, quae maneat apud posteros: id est, sciatur, memoria teneatur.

Est et contrarius huic Hebraismus satis usitatus, ut verba verbalia pro realibus ponantur, seu dictum pro facto. Ut cum dicimus Deum alicui benedicere aut maledicere, pro, benefacere et malefacere. Item; verbum Gaar, increpare, pro punire, Psal. 9. Item, Deus vocat ea quae non sunt, Rom. 4. id est, cum vult, statim ea effecta exhibet, adeo est omnipotens. Item Isa. 7, Vocabitur nomen eius Emanuel: id est, revera est Deus protector noster. Item: Nomem saepe invenitur pro re positum. Psal. 8, Protegat te nome Dei Iacob. Act. 4, Non est aliud nomen sub caelo datum, etc. Philipp. 2, Dedit ei nomen quod est super omne nomen, 1 Cor. 5, Qualis scortatio nec inter Ethnicos nominatur: id est, in usu non est, non existit.

Sic saepe Clamare, pro aliquid tumultuosius agere ponitur. Gen. 19, Quoniam crevit clamor eorum coram Domino. Et Silere pro requiescere. Psal. 28, Ne taceas a me, ne si forte silveris: id est, quiescas, ne omittas, quo minus opem feras. 1 Ioan. 3, Videte qualem charitatem nobis dedit Deus, ut filii Dei vocemur: id est, simus. Sic Iliad. 4, Eo quod tua coniunx κέκλημαι vocor, pro, sum. Sanguis Abel clamat, pro, reipsa ac indignitate tanti facinoris accusat. Abel per fidem loquitur, Hebr. 11. pro, Deum reipsa celebrat, et nos docet. Christus praedicavit animabus incredulis in carcere: pro. reipsa ac praesentia sua eos redarguit de eo, quod sui exhibitionem credere noluerant olim. Hebr. 11, Per arcam damnavit Noah mundum: id est, ostendit esse damnandum.

Similitudo rem et contra notat. Signum filii hominis. Similis factus est vanitati, Psal. 144. Sic tanquam similitudo filiorum hominis tetigit me, Daniel. 10. cum vere esset imago quaedam aut species hominis.

Similitudo aliquando pro re, aut tanquam pars propriis verbis dictae sententiae ponitur. Fuit mihi lachryma panis die aut nocte, Psal. 42 et 80. id est, Perinde voluerunt se per faciem meam, ac in os influxerunt, ut eas devorarem sicut cibum ac potum. ut Luc. 9, Nemo qui mittit manum suam ad aratrum, et retro respicit, idoneus est ad regnum caelorum: id est, Nemo qui amplectitur quidem Christum, sed tamen simul ad terrena aut etiam peccata respicit, quibus omnibus prorsus valedixisse et abrenunciasse statim initio debebat, satis est idoneus ad regnum caelorum: quia nemo potest duobus dominis servire: et cura illarum terrenarum rerum aut impedietur, ut non recte tractet regnum caelorum, aut etiam prorsus ab eo abstrahetur. Sicut si quis vult recte arare, eum oportet non tantum manum stivae admovere,

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.