Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1009 --

246 narrationem Apostolicorum actorum cum Christi gestis. Dicit igitur primum quidem librum, nec tamen addit Antapodoton: secundum autem vel alterum, hunc vero, etc.

Cum praecedit altera pars collationis, non semper sequens seu applicativa correspondet. Aliquando contra prior deest, praesertim cum facile ex praecedentibus subintelligi potest, De quo in Similitudinibus, et capite de Laconismo plenius dicetur.

Multae intermediae sententiae facile subintelligendae ac supplendae desunt. De qua re in capite de Eclipsi plenius actum est.

Multae Parentheses interiiciuntur tum verae, tum illis vicinae.

Saepe omisso instituto fit digressio ad aliud, quo explicato, reditur ad illud prius, intermissumque: ut Ephes. 3 fit digressio ad explicationem functionis Paulinae, sed sub finem eius reditur ad institutum. Sic toto 9 capite 1 Cor. videtur digredi ad suum exemplum, qui moderate sit sua libertate usus.

Cupide a personalibus et ignobilioribus ad realia, nobiliora et magis utilia ac generalia transit. Sic 2 Cor. 1 de suorum consiliorum ac profectionum ratione agendo, subito transit ad celebrandam veritatem ac certitudinem promissionum divinarum.

In institutoriis digressiones, admonitiones, praecepta et moralia, crebro fiunt, ut initio capitis fecundi Hebraeor. Sic mox totum tertium et 4 caput, et finis quinti, ac initium sexti eiusdem, sunt admonitiones de constantia et pia vita, cum quidem ex professo instituerit tractare sacerdotium Christi.

Explicationes variae rebus aut dictis obscurioribus adhibentur, idque vel per Parenthesin, vel addendo in fine sententiam integram, vel per Appositionem aut Epexegesin. Appositiones igitur sunt crebrae apud eos. Quod dixi de expositionibus insertis per Parenthesin, potest declarari multis exemplis: ut Rom. 1. Invisibilia Dei ex creationis operibus considerata perspiciuntur (nempe aeterna eius potentia ac divinitas) ad hoc, ut sint inexcusabiles. Dolendum vero est illas epexegeticas Parentheses interdum non plane suo loco, ut nos optaremus, poni. si enim dictum fuisset, Invisibilia Dei (nempe eius aeterna potentia ac divinitas,) dum ex creationis operibus considerantur, perspiciuntur, ad hoc, ut sint inexcusabiles: multo esset magis perspicuus sermo, sicut Germanica ibi eam Parenthesin ponit.

Copia rerum in uno aliquo necessario aut utiliter dicendorum, auditoris necessitas, aut alioqui aliquis pius affectus, aut etiam motus spiritus, vel zelus quoque, et denique adversariorum importunitas ita nonnunquam vel detinet in uno aliquo, vel ad vicina etiam abripit dicentem, ut non mox adiungat, quae necessario ei statim adiungenda essent, sed serius ponat, vel etiam ea prorsus omittat, neglecta occasione bene adiungendi reliquis. Sic Rom. 5 tamdiu immoratur in priore parte aut membro collationis, Sicut per unum hominem intravit peccatum et mors: ut non possit commode alterum adiungere. Quare id tantum duabus vocibus subindicat, Qui est typus futuri: ac mox festinat ad correctionem collationis. Verum illud relictum collationis membum facile potest ab attento auditore colligi ex illis pauculis vocibus, et ex praecedentibus ac sequentibus.

Post breves sententias sequi Exegeses et Epexegeses, hoc est, explicationes, easque aliquando iteratas, postea in hoc capite, et in stylo Ioannis prolixius ostendetur ac exponetur.

Quomodo in similitudinibus ac collationibus alias antecedens, alias consequens vel plane desit, vel mutilum tantum supplendumque sit, in capite de Similitudinibus dictum est prolixius.

Prolepsis et Anacephalaeosis, quarum priore quidem aliquid ante suum tempus aut locum dicitur, posteriore vero iam semel dictum serius ac non suo loco repetitur, alibi in hac parte exponuntur.

In eo capite cui est titulus, quod una sententia aut etiam res, ut plures, et contra tractentur, plura sunt, quae ad sententiarum ordinem recte referri queant: sicut et in capite De brevitate adhuc plura.

Cohaerentia membra ac sententiae, quae ob similitudinem quandam connexionemque sensuum deberent secundum Latinam consuetudinem simili quadam forma temporum, modorum, et aliarum etiam proprietatum efferri, aliquando mire a sese mutuo variant, ut supra in constructione Verbi exposui, ut propemodum earum connexionem agnoscere nequeas.

Sententia sequens, non semper simpliciter dependet ex antecedente, sed ab aliqua subintellecta: ut Philip. 2, Implete meum gaudium, ut idem sentiatis. Idem sentire, non effectus, sed causa gaudii est: pendet autem posterius colon ex subintellecta sententia, Oro ac obsecro vos, ut idem sentiatis.

Etsi autem sermo omnino ex diversis constet, et plerunque illae partes, aut etiam multi sensus a sese in vicem ita diversi sint, ut non ex sese mutuo pendeant, utque non raro sit quasi novum initium sermonis faciendum: artis tamen non vulgaris habetur, si molli quadam et ferme latente transitione ex alia iam absoluta materia aut tractatione in aliam transeas.

Hoc vero artificio dicendique virtute valde excellit Paulus, qui ita molliter et quasi latenter ab alio ad aliud transit, ut auditori, antequam animadvertat, sensa irrepant insinuenturve. Sic ostendimus eum statim in salutatione miro artificio ex alio in aliud labi. Sic maxima pars Epistolae ad Rom. inter se cohaeret. Primum in exordio dicit se cupere Romanos docere. Adfert rationem a praestantia Evangelii et eius iustitiae, quam ut ostendat omnibus esse necessariam, omnes coarguit peccati, primum Ethnicos, postea Iudaeos. Ostensa vero necessitate huius iustitiae, circumscribit ac explicat eam primum breviter, ac praesertim illud demonstrat evincitque, quod ea non veniat ex operibus, aut merito cuiusquam, sed ex sola gratia nobis contingat. Denique ut tanto magis haec iustitia agnoscatur, veluti per Analysin quandam totam hanc materiam resolvit, exponendo quid sit peccatum aut iniustitia, et unde veniat, quid efficiat, quove modo regnet: tum etiam quid lex, gratia ac iustitia sint aut agant: ac denique qui fiat, ut Iudaei eam non consequantur, gentiles vero ea potiantur. Quae rerum sententiarumque perpetua connexio mirabili artificio per integra 11 capita cohaeret.

Solet igitur hic Apostolus singulari quadam dexteritate ent ibi connexionem rerum aut sensuum reperire, ubi alioqui sua natura non habent alioquam cohaerentiam. Sed de hac re agitur plenius in lapsu styli et oratione pendente.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.