Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1012 --

249 Initio Adelphorum quoque Terentii est aptum huius locutionis exemplum: Si usquam abes, satius est ea tibi evenire, quae uxor irata cogitat, quam quae propitii parentes. Nam uxor de absente marito sic cogitat, etc. Ego vero de absente filio haec timeo, etc. Sic Iliados sexto: Qualis est filiorum generatio aut genus, talis et hominum: folia enim alia in autumno decutiuntur vento, alia vere primo crescunt. Sic et homines alii quidem intereunt, alii vero succrescunt.

Tale exemplum et apud Demosthenem Olynth. 1. οὐ μὴν ἀλλ ἐπιεικῶς ὦ ἀνδρες ἀθηναῖοι, τοῦτ ὅπερ δυσμαχώτατόν ἐστι τῶν φιλίππου πραγμάτων, τὸ βέλτιστον ὑμῖν. τὸ γὰρ εἶναι πάντων ἐκεῖνον ἕνα ὄντα κύριον, τὸ ῥητῶν, καὶ ἀποῤῥήτων, τὸ ἀμα στρατηρον τὸ δεσπότην, καὶ ταμίαν καὶ πανταχοῦ αὐτὸν παρεῖναι τῷ στρατεύματι, πρὸς μὲν τὸ τὰ τοῦ πολεμου ταχὺ κατὰ καιρὸν πράττεσθαι, πολλῷ προέχει. πρὸς δὲ τὰς καταλλαγμὰς ἃς ἂν ἐκεῖνος ποιήσηται ἄσμενος πρὸς ὀλυνθίους, ἐναντίως ἔχει. δῆλον γάρ ἐστι τοῖς ὀλυνθίοις ὁτι νῦν οὐ περι δόξης, οὐδ ὑπὲρ μέρους χώρας πολεμοῦσιν, ἀλλ ἀναστάσεως, καὶ ἀνδραποδισμοῦ τῆς πατρίδος . Id est, Verum illud peropportune cadit, Athenienses, ut quod summo Philippi rebus praesidio est, idem vobis vel utilissimum sit. Nam quod is unus omnia et arcana et aperta moderatur, ac simul et dux est et dominus, et quaestor, et ipse ubique adest exercitui, ad res bellicas celeriter et tempestive conficiendas, multum quidem valet: sed pacificationi quam cum Olynthiis facere cupit, adversatur. Neque enim obscurum est Olynthiis, hoc agi bello, non existimationem suam, non agri partem, sed excidium patriae, et servitutem.

Tali igitur expolitione aut expositione plurimum utuntur Hebraei, in qua uti dictum est, primum aliquid paucis verbis dicitur, postea illud idem copiosius dilatatur et explicatur. Differt autem haec figura a μερισμῷ in eo, quod hic non species alicuius generis aut partes totius enumerentur: sed res ipsa latius extenditur, et clarius evoluitur. Exempla. Rom. 1, Quamobrem tradidit eos Deus in cupiditates ignominiosas. Expolitio propositionis: Nam et feminae illorum mutaverunt naturalem usum in eum, qui est praeter naturam: similiterque et masculi relicto, etc. recenset ignominiosas cupiditates.

Ibidem propositio: Et quemadmodum non probaverunt, ut Deum agnoscerent: ita tradidit eos Deus in reprobam mentem, ut facerent, quae non conveniebat. Expolitio: Repletos omni iniustitia, etc. Ro. 2. Propositio: Qui redditurus est unicuique iuxta facta sua. Expolitio propositionis: His quidem, qui perseverantes in benefaciendo gloriam et honorem, etc. his vero qui sunt contentiosi, et qui veritati quidem non obtemperant, sed obtemperant iniustitiae, ventura est indignatio et ira, etc. Galat. 6. Propositio: Quicquid enim seminaverit, hoc et metet. Expolitio: Nam qui seminat in carnem suam, de carne sua metet corruptionem: sed qui seminat in spiritum, de spiritu metet vitam aeternam. 1 Cor. 8. Propositio: Atqui esca nos non commendat Deo. Expolitio: Neque enim si comedamus, abundamus, neque si non comedamus, deficimus.

1. Cor. 3. Propositio: Nonne infatuavit Deus sapientiam huius mundi? Expolitio propositionis: Quoniam enim per sapientiam Dei, non cognovit Deum mundus: visum est Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.

1 Cor. 3. Propositio: Unusquisque propriam mercedem accipiet, secundum proprium laborem. Explicatio: Nam Dei sumus collaboratores, etc. usque ad, Sic tamen tanquam per ignem.

1 Cor. 6. Propositio: Omnes scitis, quod iniusti regnum Dei non possidebunt. Expolitio: Nolite errare, nec scortatores, etc. usque ad, Regnum Dei non possidebunt. 1 Cor. 7. Propositio: Unumquemque ut vocavit Deus, ambulet. Explicatio: Servus vocatus es? ne, etc. usque ad, Non circumcidatur.

Est vero haec ipsa forma sermonis, ut paulo ante dixi, alias eiusmodi, ut statim ab initio res in uno genere vel toto proponatur, cuiusmodi sunt praecedentia exempla: alias vero tam illa propositio, quam eius explicatio sit bimembris, seu duo quaedam potissimum attingat, ut supra ostendi prolixe, et clarias etiam ostendam sequentibus exemplis, in quibus, quo melius cerni possint membra propositionis et expolitionis sibi mutuo correspondentia, similibus ea notulis signabimus.

Proverb. 1. Propositio: α Fili mi, si lactaverint te peccatores, β ne consentias. Explicatio propositionis: α Si dixerint, i nobiscum, insidias struemus sanguini, absconditi latitabimus contra insontem absque causa, devorabimus eos vivos instar inferorum et integros, ut qui descendunt in foveam, omnis generis preciosas opes reperiemus, et implebimus domus nostras praeda. Sortire tu nobiscum, unum erit omnibus nobis marsupium. β Tu autem fili mi, ne abeas cum eis in viam, quin potius arceto pedem tuum ab illorum semita: pedes enim ipsorum ad malum currunt, et festinant ad fundendum sanguinem. Aiunt, quod sicut avibus quae avolare possunt, frustra retia tendantur: ita ipsi quoque latrocinandi gnari sine suo periculo alios invadant. Verum illi suomet sanguini insidiantur, et propriae animae laqueum abscondunt. Ea est ratio omnium iniustum lucrum praedamque quaerentium. Nam sui domini vitam avaritia rapit. Haec ideo prolixius addidi, quia nulla mihi versio in proximis lineis satis facit, tametsi ego aliquid paraphraseos adiecerim.

Talia sunt duo exempla Gen. 2. Primum enim breviter proponit bimembrem propositionem: Plantavit quoque Dominus hortum in Eden ab Oriente, et posuit illuc hominem, quem finxerat. Mox vero exponit, tum quomodo hortum plantaverit. Fecit enim germinare Dominus, etc. tum qua ratione et conditione hominem in hortum collocaverit. Qua expositione finita, mox denuo breviter proponit, et consequenter propositionem bimembrem exponit: inquit enim: Non est bonum esse hominem solum, Faciam ei adiutorium, quod sit coram eo. Mox exponit primum, quomodo Adamus fuerit solus, quia nullum animal aut omnino creatura inter eas quae iam extabant, potuerit ei idonee sociari. Deinde exponit alterum propositionis membrum, quomodo Deus illi fecerit adiutorium aptum, sopiendo eum, et extrahendo costam. Adscribemus vero ipsum totum textum, ut tanto clarius exempla haec cum sua regula intelligi possint.

Propositio: α Plantavit quoque Dominus Deus hortum in Eden ab Oriente, et posuit illuc hominem quem finxerat. Expositio: Fecit etiam germinare Dominus Deus de humo omnem arborem, quae concupiscibilis erat visui, et commoda in cibum: et arbor vitae erat in medio horti, atque arbor scientiae boni

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.