Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1021 --

258 periphrasi aliqua notantur provinciae ac populi peregrini, quibus Deus quippiam minatur aut promittit: quinam autem ii sint, solent Prophetae aliquanto post aliis verbis clarius interdum; et nomina propria adferentes explicare. Isa. 18, Sermo fit ad terram considentem sub umbra alarum, sitam trans flumina Aethyopiae et trans mare, utentem vasis iunceis in superficie aquarum. His autem verbis describi Aegyptum, ex sequentibus, praesertim initio capitis deciminoni, ubi Misraim sive Aegyptus diserte nominatur, perspicuum fit. Sic Apostolus mox initio cap. 2 incipit accusare Iudaeos, quod in progressu demum elucescit, ubi etiam nominantur.

Ad Rhetoricas repetitiones pertinet, quod aliquando plura commata, aut etiam cola, vel versus, aut incipiunt ab eadem voce, aut in quam prior desinit, ab ea sequens incipit: de quibus in tropis dictum est. Psal. 67, Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes. Benedicite Deum, Deum nostrum: Benedicite Deum, et timeant eum omnes fines terrae. Psal. 145, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, invocantibus eum in veritate. Tales repetitiones etiam apud prophanos poetas et usitatae et gratae habentur.

Haec nunc dixi distributim de triplicibus repetitionibus Etymologicis, Syntacticis et Rhetoricis. Verum quoniam mira est repetitionum varietas ac multitudo, addam adhuc plures regulas et exempla, quae ipsa quoque aliquo modo ad superiores species accommodari poterunt.

Variis epexegesibus aut explicationibus obscurius aut brevius dictorum, tum declarationis, tum etiam quasi inculcationis eviusdam gratia utuntur, idque vel per appositionem in eodem membro, adiecta una aut altera voce, aut etiam in diversis membris. In diverso membro, Ezech. 23, Ignominia perpetua, quae nunquam oblivioni tradetur: id est, foedus perpetuum, quod nunquam oblivioni tradetur.

In eodem membro, ut Ioan. 1, Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomen eius. Ubi per Credentibus, exponit, quidnam sit Christum accipere, nempe credere in eum. Sic ibidem, per (Plenum gratia et veritate) exponit illa antecedentia (Gloriam ut unigeniti a Patre.) Tale et illud videri posset, quod ibidem Ioannem Baptistam affirmat venisse in testimonium: et mox explicat, Venit in testimonium, ut testetur de luce. 2 Cor. 4, Quod si velatum est Evangelium nostrum, in pereuntibus velatum est: in quibus Deus excaecavit mentes incredulorum. Per vocem (Incredulorum) exponit praecedentia, quinam sint pereuntes, aut in quibus diabolus excaecaverit mentes: pereuntes, excaecati mente, et increduli idem sunt. 2 Cor. 13, Hoc autem etiam optamus, vestram integritatem. Gal. 1, Deo visum est revelare filium suum per me, ut praedicem eum inter gentes. Idem bis dicit diversis membris. Ibidem, Tantum audiebant, quod qui olim nos persequebatur, nunc Evangelizet fidem, quam olim vastabat. Idem est, vastare fidem, et persequi pios. Rom. 5, Cum adhuc imbecilli essemus, pro impiis mortuus est. Idem ibi Paulo est, imbecillum et impium esse. Rom. 2, Persistentibus in bono opere gloriam et honorem et immortalitatem, quaerentibus vitam aeternam. Idem est, persistere in bono opere, et quaerere vitam aeternam. Sic mox, Contentiosis et inobedientibus veritati, obedientibus autem iniustitiae, etc. operantibus malum. Rom. 6, An nescitis, quod cui vos sistitis servos ad obediendum, eius servi estis, cui obeditis. Repetit denuo illud Cui obeditis. 1 Cor. 6, Corpora vestra sunt templa spiritus, qui est in vobis. Idem est, esse templum spiritus, et habere spiritum Dei in se.

Aliquando etiam idem vocabulum in eodem membro repetunt. 1 Cor. 7, Existimo igitur hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quod bonum sit homini ita esse. et mox 10, Si ego cum gratiarum actione participo, cur blasphemor, de quo ego gratias ago? bis inculcatur id quod praecipue expendi volebat obiiciens. Col. 1, Nam per eum omnia condita sunt quae in caelis et quae in terris, visibilia et invisibilia, etc. omnia per eum et in eum condita sunt. 2 Corinth. duodecimo: Et ne excellentia revelationum ultra modum efferrer, datus est mihi carnis palus, angelus satanae ut me colaphizet, ne ultra modum efferrer: ita in uno membro orationis bis repetitur, Ne supra modum efferrer, initio et in fine. 2 Corinth. 3, Num egemus (ut nonnulli) commendatitiis epistolis apud vos, aut a vobis commendatitiis. 2 Timoth. 3, Persecutiones et afflictiones, quae mihi acciderunt Antiochiae, Listris et Iconii, quas persecutiones passus sum. Sic Ephes. 2. 13. initio versus dicit, In Christo Iesu: mox in fine Per sanguinem Iesu. Et mox u. 15, Solvens inimicitias, repetit in fine sequentis versus.

Fit autem talis repetitio vel energiae, vel vehementioris cuiusdam significationis gratia, ut in priori exemplo: vel etiam perspicuitatis, ut in posteriori, ubi iteratur Commendatitiis, ne dubium sit, quid sibi velit illud A vobis. Sic perspicuitatis gratia fiunt illae explicatiunculae, quae in praecedenti regula sunt diversis verbis factae. Qui vult diligere dies bonos. Vult, voluntas Dei, 1 Pet. 3. De talibus repetitionibus aut appendicibus dicetur in capite de stylo Ioan.

Aliquando eadem res duplicatur, vel certe valdevicinae, sive duobus nominibus, sive verbo et nomine: ut Act. 8, Video te esse in felle amaritudinis: id est, amarissimo. 2 Pet. 2, Quibus caligo tenebrarum in aeternum servata est: id est, densissimae tenebrae. Et Proverb. 20, Lucerna eius extinguetur in obscuritate tenebrarum. pro, in densissimis tenebris. Sic, Terra pulveris, coenum luti. 2 Cor. 2, Ideo scripsi, ut cognoscerem probationem vestri: id est, cognoscerem et probarem vos. Sprevissem ponere cum canibus, Iob. 30. Idem est spernere et ponere cum canibus. Sic forte illud Rom. 1, Mutaverunt gloriam Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: id est, in similitudinem aut imaginem. Tale forte est et illud, Faciamus hominem in imagine nostra secundum similitudinem nostram: sed melius, ad imaginem similimam nobis. Iugum oneris eius tu confregisti, Isa. 9. Iugum et onus idem sunt. Posses tamen vertere iugum onerosum. Si terrestris haec domus tabernaculi dissoluta fuerit, 2 Corin. 5. Idem est domus et tabernaculum.

Appositione (quae etiam aliquo modo ad repetitionem referri potest) multum utitur Scriptura, praesertim veteris Testamenti, declarationis gratia, idque triplici constructionis forma. Primum simpliciter apponendo nomen aut verbum notius vel certe specialius, causa declarandi aut restringendi priora.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.