Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1032 --

269 Dies, inquit, observatis, et menses, et annos, et tempora. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Estote sicut et ego: quoniam et ego sicut vos. Fratres, precor vos, nihil me laesistis. Scitis quia per infirmitatem carnis iampridem Evangelizavi vobis, et tentationes vestras in carne mea non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum IESUM. Quae ergo fuit beatitudo vestra? Testimonium vobis perhibeo, quoniam si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Ergo inimicus factus sum vobis vera praedicans? Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt ut eos aemulemini. Bonum est autem in bono aemulari semper, et non solum cum praesens sum apud vos. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.

Vellem autem nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, quia confundor in vobis.

Numquid hîc aut contraria contrariis verba sunt reddita, aut aliqua gradatione sibi subnexa sunt, aut caesa et membra circuitusve sonuerunt? Et tamen non ideo tepuit grandis affectus, quod eloquium fervere sentimus: sed Apostolica ista sic clara sunt, ut et profunda sint: atque ita conscripta, memoriaeque mandata, ut non solum lectore vel auditore, verum etiam expositore opus habeant, si quis in eis non superficie contentus altitudinem quaerat.

Quapropter videamus ista genera dicendi, in eis qui istorum lectione ad rerum divinarum atque salubrium scientiam profecerunt, eademque Ecclesiae ministrarunt.

Idem paulo post:

Plerunque autem dictio ipsa submissa, dissalvit difficillimas quaestiones, et inopinata manife statione demonstrat: dum sententias acutissimas de nescio quibus cavernis, unde non sperabatur, eruit et ostendit, dum adversarii convincit errorem, et docet falsum esse, quod ab illo dici videbatur invictum: maxime quando adest ei quoddam decus non appetitum, sed quodammodo naturale: et quando nonnulla non iactatiuncula, sed quasi necessaria, atque (ut ita dicam) ipsis rebus extorta numerositas clausularum, tantas acclamationes excitat, ut vix intelligatur esse submissa. Non enim quia neque incedit ornata, neque armata, sed tanquam nuda congreditur, ideo non adversarium nervis lacertisque collidit, et obsistentem subruit, ac destruit membris fortissimis falsitatem. Unum autem crebro et multum acclamatur ita dicentibus, nisi quia veritas sic demonstrata, sic defensa, sic invicta delectat. Hactenus Augustini sententia de Sacro stylo.

DE SIMPLICITATE SERMONIS SACRI

Multi dicunt sermonem sacrum esse simplicem, nec tamen declarant, quid simplicitatem eam vocent. Quare nos aliquid de ea re annotabimus. Simplex igitur sermo alias rudis, rusticus et ferme ineptus dicitur, quali homines prorsus imperiti, ut sunt rustici ac pastores, utuntur. Alias non admodum copiosus aut ornatus: alias pro rei natura factus, et quasi ex ipsismet rebus nascens, non exingenio aut industria scriptoris: alias apertus et propalam id agens, quod agit: alias minime malitiosus, fucatus aut fraudulentus: alias communis ac proprius aptusque, et non figuratus. Hermogenes dicit simplices sententias esse communes, ac omnibus usitatas, nihilque admodum profundi et astute cogitati habentes, aut etiam aliud quid celantes. Scaliger dicit, simplicem sermonem opponi amplificato.

Sermo igitur Scripturae, non ita est simplex, ut sit rudis rusticusve, aut etiam de vulgaribus levibusque rebus, non etiam ut omni ornatu careat: sed ut sit sincerus ac sanus, veritatem simpliciter aperteque profitens, nihilque dolo malo agens. Sic et Euripides dicit veritatis sermonem esse simplicem et apertum, nec variis indigere explicationibus et ambagibus: sed iniustam causam, cum per sese sit morbida, necessario indigere astutis pharmacis. Sic et Lycurgus ait: Simplex est iusta causa. Haec igitur est praecipua simplicitas sacrarum Literarum: cui et illa adiungi potest, quod saepe se mirabiliter attemperat ad quorumvis etiam rudium captum: quo pertinent illae tam blandae compellationes ac invitationes, illa tam perspicua ac prorsus communia verba Metaphorae, a communibus obviisque rebus sumptae, illae tam communes et obviae similitudines, de bove, de asello, de cyconia et hirundine agnoscente suum herum et suum tempus, homine autem non agnoscente: de lupo, leone, ove, agno, cane, gallina: et illae Christi parabolae, quod Evangelium sit idem, quod invitatio ad convivium: nulla ibi affectatio aut ostentatio eruditionis, non citate illis hominibus ignotae historiae, non peregrina ac ignota proverbia, non occultae aliquae aut subtiles disputationes de rebus peregrinis sunt introductae, aut sine omni necessitate insertae, ut plerunque in ostentatoriis Ethnicorum scriptionibus fieri consuevit. Verissime igitur ab Hosea propheta dicitur, quod planae sint viae Domini, et iusti facile ambulent per eas: sed impii corruunt in eis.

Quod autem multa nobis in sacris Literis difficilia et obscura videntur, in causa est primum tum caecitas et negligentia nostra, tum et pravus animus natura alienus a Deo: deinde rerum immensa magnitudo ac sublimitas: postremo etiam sermonis rerumque ac morum, ad quos ille sermo alludit, peregrinitas: quae illis ad quos dicta sunt, nota et communia fuêre.

Aliqua pars huius simplicitatis sermonis forte etiam nostri temporis exemplis declarari posset: ut si diceremus, multo simpliciorem sermonem esse Erasmi quam Budaei, Vivis quam Erasmi, quo etiam simplicior Philippi est.

Sed de Scripturae simplicitate etiam patrum unum aut alterum dictum annotabo. Scribit igitur Hieronymus ad Paulinum: In Scriptura simplicitas et quasi utilitas verborum idcirco apparet, quo rudis et rustica concio facilius instrueretur: et non solum docti, verum etiam indocti pro suo singuli captu proficerent. Ac discere quidem incumbit ex aequo omnibus, docere non itidem. Et Divus Augustinus ad Volusianum ait: Si quidem divinitus visum est, ut sacra oracula simplici et perspicuo exararentur dictionis genere, ne praetendere quisquam possit, nihil a se in illis intelligi.

Modus ipse dicendi, inquit, quo sacra Scriptura contexitur, quamvis omnibus accessibilis, tamen paucissimis penetrabilis: ea quae aperta sunt, quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur indoctorum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.