Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1033 --

270 atque doctorum: ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipse eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem: sed invitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat veritate, hoc in promptis quod in reconditis habens: sed ne aperte fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodammodo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et prava coniunguntur, et parva nutriuntur, et magna delectantur ingenia. Ille huic doctrinae inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse saluberrimam, vel odit aegrotando medicinam. Haec ibi.

Verum simplicitas sacri sermonis potissimum in historicis conspicitur, cuius exemplum potest esse vel Moyses vel Matthaeus. Ipsa enim narrationis eius historiaeve exaedificatio, sive structura, posita est in rebus et verbis. Res ipsae sunt IESU Christi, filii Dei dicta et facta, suis illustrata circumstantiis: ipsa denique beata vita, quae in Christo per fidem gratuito confertur credentibus, et per Evangelium promittitur: sed et vere pia vita, quam omnia Christi tum dicta tum facta docent ac inculcant: id quod et totius huius operis Matthaei argumentum est. Traduntur autem res duplici ordine, naturali videlicet, quo res eo ordine quo gestae sunt, describuntur: et artificiali, quo non per omnia naturae ordo servatur, sed prout scriptori visum fuerit, et auditorum utilitas postularit, res gestae explicantur.

Utroque usus est Matthaeus. Verbis utitur, quibus in historia uti convenit, simplicibus, planis, propriis, et minime obscuris, cumque lenitate quadam aequabili profluentibus. Ut enim in rerum tractatione operosas rerum, personarum, temporum locorumque descriptiones, causarum item discussiones elaboratas, et alia his similia historiae ornamenta in profanis historiis sparsim magno cum splendore adhibita, nihil moratur Matthaeus: ita in verborum compositione phaleras et exornationes Rhetoricas, picturata verba et splendida non adhibet. Spiritui Christi sese praebuit organum, et quod ille revelavit et suggessit, ipse calamo suo profudit. Est autem spiritus Christi modestus, simplex, integer, incoinquinatus et apertus: idcirco dictio quoque eius, qua usus est Matthaeus, pura est, et ab omni inflatione sive affectione humanae superbiae alienissima. Intellexit scriptor divinissimus, non linguam expolitam fore docte strepentem: sed Spiritum sanctum intus efficaciter agentem, operari salutem. Unde vero et religiosissime in omni disciplinarum genere eruditissimus et exercitatissimus Caesareae Palaestinae episcopus Eusebius: Venerabiles, inquit, et vere Deo digni Apostoli Christi, cum essent in omnibus puritate vitae et animi virtutibus clari, non magni pendebant sermonis ornatum, quippe in quibus anima erat divinis ornata virtutibus, simul et signorum gratia, quae eis a Domino nostro IESU Christo concessa fuerat, confidentes, non in suasoriis humanae sapientiae verbis summam praedicationis Dominicae collocabant: sed in ostensione Spiritus et virtute, per quam mirabilibus consummatis, et verborum suorum fide facta, universo orbi regni caelorum scientiam tradiderunt: parvi ducentes plures libros condere, quod huiusce modi praedicationis assertio non argumento humani sermonis, sed adstipulatione divinae virtutis indigeat. Haec Eusebius. Eusebio autem maior et sanctior eruditiorque doctor gentium Paulus, similiter de elocutione sive dictione Apostolica sermonem contexens: Cum venirem ad vos, inquit, in Graeciam, non veniebam cum eminentia sermonis aut sapientiae, annuncians vobis verbum Dei. Nam praedicatio mea non erat in persuasoriis humanae sapientiae verbis, sed in ostentatione spiritus et potentiae: ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in potentia Dei.

Aliam praeterea simplicis et illaborati Apostolici styli rationem indicans, superiore nihil inferiorem Cyrensis episcopus S. Theodoritus libro de Evangelicae veritatis cognitione contra Graecos 8, piissime et doctissime scribens: Non sunt vobis, ait, sacrae Literae contemnendae, ô viri Graeci: quoniam superfluo sermonis apparatu minus utantur: sed nudam pulchritudinem veritatis, et tamen emicantem vobis proponant. pronum siquidem fuit et quam facillimum sapientiae fonti, qui profanis impiisque hominibus eam qua tantopere gloriantur, eloquentiam dedit, vel Platone facundiores, vel acriores Demosthene, vel rotundiores Thucydide vel Aristotele, et Chrysippo cudendis insolubilibus syllogismis a cutiores efficere veritatis praecones. Caeterum locuples illa liberalissimaque divinitas noluit quinque solum, decemve aut quindecim, centumve aut ducentos homines aquis salutaribus recreari, sed cunctas affatim tum Graecas tum Barbaras nationes: neque solum homines literarum studiis innutritos, sed sutores iuxta textoresque, fabros item ferrarios, caeterosque manuales artifices, praeterque hos ipsos etiam mendicos, agricolas, lignatores: feminas quoque tum divitiis affluentes, tum manuum suarum studio parce ac duriter victitantes. Eamque ob rem piscatorum publicanorumque ac sutoris (nimirum Pauli, de quo Act. 18 scribitur, quod aulaea consuerit sive contexuerit) ministerio usus protulit hominibus salutarem divinamque doctrinam, nequaquam linguis immutatis, quibus verbi sui praecones ab initio usi fuerunt: sed per eas tamen praenitentis sapientiae rivos effundens, non aliter quam si quis odoris vinum, saporisque suavissimi convivis suis apponat, quod tamen phialis poculisque infundat, minus eleganter affabreque insculptis. nihilo enim secius qui sitientes accumbunt, vino se imbuunt, neque poculorum materiam artificiumve inspiciunt: sed valde potius admirantur, quod eloquentiae sacris minus initiati, horumque alii vel a pueris solam piscationem edocti, alii vero publicanorum trapezis assisteri consueti (sicut hic noster Matthaeus) illico prodierint ministri divinarum rerum, super caelestiumque bonorum dispensatores, praesidia in adversis rebus, claraque luminaria: quae non unam modo gentem lumine illustrarunt, sed quodcunque sol hic quem cernimus iubare suae lucis illustrat. Haec hactenus ex Theodorito.

ΔΕΙΝΩΣΙΣ AUT VIS SEU EFFICACIA SERMONIS SACRARUM LITERARUM.

Efficacia δεινότης aut δείνωρις sermonis alicuius, est vis quaedem (ut Scaliger definit) repraesentans rem subiectam excellenti modo: seu, est sermo qui auditorem vehementer movet afficitque, quae vis est crebro etiam grandi sermoni coniuncta. De hac virtute Horatius inquit:

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.