Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1038 --

275 Sic Christus per effectus magnitudinem calamitatum indicat, dum multipliciter summam necessitatem celeris fugae denotat, dicens: neminem tunc debere ullam moram trahere, ut vel ex agro domum recurrat, vel etiam solum ex tecto in eam descendat aliquid necessarii inde secum accepturus: eoque fore etiam tunc tristem conditionem praegnantium et lactantium, quae minus sunt expeditae ad fugam, sicut et eorum quos necesse erit vel hieme vel in sabbato inde fugere.

Sic Paulus 2 Cor. 1, per suam desperationem tanquam effectum, magnitudinem crucis depingit. Sic saepe prophetae amplificant cladium magnitudinem, quod eis qui eas modo audierint, ambae aures tinnient, quodque videntes sibilabunt, et caput movebunt, et quod tantum auditus talium tremorem incutiet: item quod fient attoniti, quod prae metu ac moerore contabescent: item quod erunt veluti ebrii et veluti parturientes, ac denique quod petent a montibus et rupibus ut se obruant: cum Psalm. 42 et 80 lachrymae dicuntur afflicto panis fuisse, aut lectum suum illis rigasse. Psal. 6, tum vehemens sermo est, ostendens ingens malum ex effectu, tum etiam ante oculos rem proponit. Usitatissima igitur est ista orationis acrimonia in sacro volumine, ut res bonas vel malas in actu motuve proponat, vel etiam eas per suos potentissimos effectus depingat.

Ad acrimoniam aut efficacitatem orationis, illud quoque vel in primis eruditi referunt, ut sit potentibus argumentis referta. argumenta enim arma neruosque orationis esse, recte Rhetores dicunt: praesertim vero Epicheremata huc referunt, quae dicunt esse syllogismos habentes maiorem ac minorem confirmatas. Hoc vero genere laudis excellit Scriptura, praesertim novi Testamenti, ac in primis Pauli, qui non solum refertus est manifestis rationibus aut probationibus, sed saepe etiam singula eius verba, sua eaque praevalida Enthymemata habent, si modo recte expendantur. Quare si quis sacrum sermonem diligenter expenderit, nihil profecto reperiet eo nervosius.

Illud quoque admodum illustre exemplum efficaciae sermonis sacri est, quod aliquando speciem aut partem vehementer in oculos incurrentem et moventem pro toto genere ponunt: ut cum Christus Matth. 5, vult ostendere Deum extreme flagitare, ut omnis generis offensiones ac inimicitiae quam primum deponantur, et laesus frater protinus placetur, duos speciales casus proponit: alterum, quod cum iamiam vis offerre sacrificium tuum ad altare, tamen Deus iubet te illud sacrosanctum opus differre, et prius adire ac placare laesum fratrem: alterum, quod sicut experientia doceat, nihil esse utilius, quam quamprimum convenire cum adversario: sic nihil sit utilius, quam protinus reconciliari cum fratre, et deponere omnes inimicitias. Hi duo quasi speciales causas multo rem efficacius proponunt, quam si in genere Dominus disservisset de deponendis inimicitiis. Tale quid est, quod non raro animam, caput ac cor pro homine ponunt.

Περὶ τοῦ πρὸ ὀμμάτων ποιεῖν : SEU De evidentia aut subiectione sacrarum Literarum.

Verissime ab Horatio dicitur: Segnius irritant animos demissa per aures, Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae Ipse sibi tradit spectator, etc. Quare cum omnis oratio in hunc finem sumatur, ut audientem legentemve et instruat et promoveat: solet magis laudari is sermo, qui res quasi ante oculos spectandas proponit, quam qui veluti procul remotas tantum audiri facit. Neque tamen talis sermo solum animum movet, sed etiam res ipsas feliciter illustrat, dum eas veluti coram spectandas contemplandasque proponit, atque ita veluti intuitivam quandam noticiam (ut scholae loquuntur) efficit. De hoc genere sermonis disserit Aristot. Rhet. 3. cap. 14, idque uti fiat docet, et Homerum huius virtutis nomine laudat.

Sane sacrae Literae in hoc genere multos alios scriptores superant: praestant vero hunc effectum multis modis, quorum aliquos recensebimus, ut eo melius hoc genus sermonis etiam ab imperitis agnoscatur.

Primum igitur res abditas in lucem cognitionemque hominum proferunt, cum internas animi qualitates, habitus aut motus externorum effectuum aut gestuum vocibus exprimunt: ut cum amare aut curare aliquem aliquid, per respicere, intueri, accedere, amplecti, ante se habere, fulcire, manuducere significant. Illuminare vultum suum super aliquem, est laeta facie eum intueri: quo declaratur amor ac favor eius erga illum.

Contra iram exprimunt per Avertere faciem, nolle respicere. Aliquando tamen et per intueri, ut cum vultus Domini contra facientes malum, Psal. 34.

Sic laetum animum, per laetum serenumque vultum: ac erectum caput et faciem, per exultare, iubilare, ridere, gloriari, canere, psallere, tripudiare, quin et festum agere, convivari, splendide indui, coronari et iungi exprimere solent. Contrariis vocibus moeror animi depingitur: ut est indui sacco, incurruum incedere, et similibus. de quibus in capite de ieiunio et Synecdochicis poenitentiae descriptionibus, plenius disseretur.

Confusus animus rebus adversis per erubescentiam, per non audere homines respicere, eisque non respondere, indicatur. Hinc illae locutiones: Qui crediderit, non confundetur: Spes non confundit: Pudefiant hostes mei, non ego. Sperantibus enim inse, Deus dat successum, felices exitus, et liberationes. Unde est laetus tranquillusque animus, unde etiam hilaris et gravis vultus.

Sic admodum significanti evidentia dicit Ioabus iratus ad Davidem lugentem mortem Absolonis: Confudisti hodie vultum omnium servorum tuorum, etc. Sic spes ac expectatio animi per externos gestus indicatur: ut, Sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, sic oculi nostri ad te, donec miserearis nostri. Alius dixisset: Sicut ancillae servae pensum et demensum, victum et amictum expectant tantum a sua domina: sic nos a te Deus omnia bona nobisque necessaria et salutaria, a te solo expectamus. sed altera locutio motum solicitudinemque animi coram spectandam proponit. Hoc modo per illum

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.