Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1040 --

277 oculos versantium vocabula sunt, ostendere, opus, aliquid scriptum esse: quae in oculos incurrunt.

Decimo, fit evidentia, cum similitudines elegantes, ac in oculos incurrentes adhibentur: ut colligere aliquos sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et cum pius confertur cum arbore irrigua et virente ac fructificante, Psal. 1, et Ierem. 17. Contra impius cum stramine a vento propulso, et cum myrica in locis arentibus. Tale est illud Isaiae: Omnes iustitiae nostrae sunt sicut pannus menstruatae: quod rem foedam et abominandam profertante oculos. Sic impiorum cogitationes et opera sunt aut telae aranearum, aut ova basilisci, cum tota explicatione, Is. 59. Sic cum Christus pingitur per germen de veteri trunco Iesse erumpens, et intermortuam illam radicem populum ac totum genus humanum instaurans, et ad pristinum vigorem revocans. Sic cum eius regnum pingitur per felicem rerum externarum politiaeque statum, per pacem, per opulentiam, per abundantiam omnium rerum utilium ac suavium: omnia quoque dicuntur virere ac florere, omnia esse irrigua, omnia plana: colles deprimi, valles elevari, omniaque noxia animalia esse placida.

Similitudine floris aut etiam graminis primum elegantis, mox subito evanescentis, pingitur hominum fragilitas, Psal. 103. et impiorum superba potentia mox funditus interiens, confertur cum lauro virente, et mox penitus succidenda, Psal. 37. Ita hypocritae conferuntur cum sepulchris dealbatis, aut cum parietibus dealbatis: et inanis impiorum securitas, cum ruinoso pariete incrustato.

Sic peccatorum remissio evidenter pingitur nubis aut nebulae abolitione, proiectione aliquarum rerum in profundum maris, aut post tergum, aut tam longinqua remotione, ut est Occidens ab Oriente. Talibus Metaphoris aut Similitudinibus ita coram sistitur Isa. 53, persona Christi in sua humiliatione ac passione, ut spectare te eum tuis oculis putes. Tales illustres ac evidentes similitudines sunt innumerae in Sacris literis. Summa, totum caput de Simili huc referre possis.

Hisc vicina sunt valde nota proverbia, ac eandem vim orationis praestant: ut sunt, Canis redit ad suum vomitum: Sus ad volutabrum: Qua mensura mensi fueritis: Modicum fermenti inquinat totam massam: Si sal infatuatum fuerit, etc. Si caecus caecum ducat, uterque in foveam cadit: Ante caecum pone rescandalum: Caeco esse oculum: Habentem in oculo trabem, alteri obiicere festucam: Qui parce seminat, parce metet: Qua mensura mensi fueritis, eâdem metientur vobis: concutient eam, in sinum vestrum infundent eam: Medice cura teipsum: Sepulchra dealbata: Paries inclinatus: Baculus harundineus: Ruinosum murum calce linire aut incrustare.

Duplicatur evidentia, Psal. 114, Quod non tantum vivae animalesque actiones tribuuntur mari rubro fugienti, et Iordani retrocedenti, ac montibus et collibus exilientibus: sed etiam eis additur notissima et elegantissima similitudo: quod sicut praepingues arietes, agnique et hoedi solent cursitare et saltitare prae nimia lascivia ac pinguedine: ita illi quoque subsilierint exeunte Israele de Aegypto, et Domino terribili specie omnia concutiente.

Undecimo, Dialogissmus valde coram rem actionemve exhibet, ut Isa. 63: Quis est iste qui venit de Aedom, rubricatis vestibus, etc. Ego loquor in iustitia, et potens sum ad salvandum. Quare rubrum est vestimentum tuum, etc. Torcular calcavi solus: ubi cum Dialogismo etiam est Prosopopoeia et Hypotyposis elegantissima. Sic, Quare ieiunavimus, et non aspexisti? Et in Psalmo: Quis est iste rex gloriae? Sic subinde in Evangelicis et propheticis narrationibus sermo Christi et prophetarum, Apostolorum et adversariorum ita recensetur, ac si iam coram colloqui audirentur: ut colloquium Christi cum Nicodemo, Samaritana, cum matre in nuptiis Canae, cum Cananea, et aliis innumeris adductis coram ipsis personis recensetur. Sic et Paulus suum certamen cum Petro veluti coram depingit, dicens: In FACIEM ei restiti CORAM OMNIBUS, ET DIXI: SI TV cum sis Iudaeus, ethnice vivis, etc.

Huc recte ille Hebraismus referri potest, quod narrantes aliorum sermones aut colloquia, non oblique, ac in tertia persona ea recenseant: ut plerunque Latini, sed directe, ac in prima aut secunda. Sic Moyses Gen. 20, colloquium Dei cum Abimelecho recenset: et ipse Abimelechus porro Abrahami dicta ad se: Annon ipse mihi dixit, Soror mea est: et ipsa quoque dixit, Frater meus est: ut in historia introducatur colloquium in colloquio, sitque duplicatus Hebraismus. Latinus dixisset: Annon ipse mihi dixit, quod Sara esset sua soror. Et ipsa quoque affirmavit, Abraamum esse suum fratrem. Verum magis incurrit sermo in oculos, cum ipsimet coram loquentes producuntur. Sic Genes. vicesimosecundo , in simplicissima narratione Abraami volentis offerre filium, res ipsa ante oculos proponitur rum colloquio Dei ac angeli cum Abraamo, tum Abraami cum servis et filio, tum exprimendo singulas actiones: Surrexit mane, instravit asinum, concîdit ligna, accepit famulos, profectus est, vidit montem, accessit propius, iussit ibi manere servos, ascendit, locutus est cum filio, perveniens in locum, aedificavit altare.

Duodecimo, ante oculos rem proponit etiam plenior rei expositio, cum causae omnes, item variae circumstantiae eius accurate exponuntur: cum item antecedentia et sequentia simul recensentur, et ipsa quoque cognoscenda res, aut totius negocii pars clarius evolvitur, et apertis significantibusque verbis copiose illustratur et depingitur, ut modo in narratione Abraami sacrificaturi filium audivimus, omnes actiones minute connumerari. Sic Psal. 7 singula accuratius enum erantur, evaginare et acuere gladium, intendere arcum, superimponere sagittas, fabricare tela, etc. ut Deus puniens plane ante oculos ponatur. De qua sermonis figura μεστώσει aut plenitudine locutionis dicetur.

Sic saepe in Evangelistis locus, tempus, personae et occasiones indicantur.

Matth. 5 plena subiectio sub oculos hisce verbis exprimitur: Cum vidisset autem turbam, ascendit in montem: et cum ipse consedisset, adierunt eum discipuli eius: tunc aperiens os suum docebat eos, dicens. Omnia illa faciunt evidentiam, videre turbam, ascendere in montem, sequente nimirum pene tota turba, ut veluti quaesita forma theatri, de superiore loco auditoribus concionaretur: discipuli autem ut familiariores

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.