Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1041 --

278 propius accedunt. Considens igitur ipse, compositaque tota multitudine aperit os, ac docet eos, dicens. Rem totam actionemque illam simplicissima et simul aptissima pictura tibi ante oculos exprimit.

Non parum etiam ad exprimendam repraesentandamque rem aut actionem facit, quod crebro Participiis aut verbis Praesentibus utuntur pro Futuris aut Praeteritis. ut 1 Corinth. 5, Scimus quod filius Dei ἥκει , venit, in praesenti: pro, iam advenit. Sic Samaritana ait: Scio quod Meschias ἔξρεται , venit. Sic saepe in Participio praesenti Meschias δ' ἐρχάμενος , veniens: id est, qui debet venire. Sicut Baptista iubet suos discipulos dicere Christo: Tune es ille adveniens, aut alium expectare debemus? Iohann. primo , Impostores negant Christum venientem ἐρχόμενον , in carne, id est venisse. Quae enim in Praesenti dicuntur, quasi ante oculos sistuntur: at quae in Praeterito aut Futuro, ea veluti ex oculis nostris removentur.

Duodecimo, huc referre queas illas notissimas et frequentissimas Scripturae locutiones, quod flagitando veram animi bonitatem ac obedientiam, praestationem externarum actionum potissimum urgeat, dilige proximum, obedias Deo, fac hoc, fac illud.

Sic etiam cum vult pingere internam animi perversitatem ac inobedientiam, externas pravas actiones ei obiectare solet: nimirum, ut ostendat illos pessimos effectus non nisi ex pessimo cordis thesauro provenire. Sic saepissime vera aut falsa animi pietas aut poenitentia non aliter ac bona malaque arboris indoles per externa conspicuaque folia et fructus depingitur. Haec enim sunt cuivis nota, et cerni possunt, illa non item.

Sic Ioannes in sua prima Epistola , depingit vere pium ac impium, per verba actionum, idque praesentis temporis: Qui ex Deo est, non peccat: qui ex diabolo est, peccat.

Multo vero etiam evidentiori nota et magis in oculos incurrente pingit Christus suos, cum ait: Oves meae vocem meam audiunt. Qui ex Deo est, verbum Dei audit: ideo vos non auditis, quia ex Deo non estis. Ubi verbum Audire, non tantum actionem significat, sed et in praesenti ponitur: nec tantum praesens actio proponitur, sed et talis, quae in currat in nostros sensus. cernimus enim, et veluti palpamus hanc notam piorum, et impiorum, qui'nam assidue ac cum oblectatione versentur in verbo Dei, idque discendi et simpliciter illi obediendi causa: qui vero contra et plane abhorreant a sacris Literis, vel eas tantum ideo discant, ut inde ad contentiones instrui, et aliquid excerpere queant, quo male detorto contra veritatem abutantur. Illa quoque in eo Christi dicto evidentia est, quod similitudo ducta est ab ovibus sui pastoris vocem agnoscentibus et sectantibus.

In hoc vero studio evidentiae ac repraesentationis verborum activorum, nihilominus illud sciendum est, quod talia verba non tam active de praesenti actione, quam habitualiter de continuata natura aut proprietate accipienda sint: Qui ex Deo est, non peccat, nempe non tantum iam praesenti ac externa actione, sed etiam interna et simul perpetua proprietate et vita.

Evidentem rem facit, cum externa aliqua opera sermoni adhibentur: ut cum Deus educit Abraamum, et iubet enumerare stellas caeli, postea promittit tam numerosum semen. Hoc est rebus loqui, ut supra dixi. Cum Saul discerpit suos boves, eorumque frusta per totum Israelem circumferri iubet, sicque se discerpturum inobedientes minatur. Sic sunt sacramenta, ut sicut lavaris exterius hac aqua, et sicut reficeris hoc vino et pane: sic et passione Christi interius.

Sic saepe prophetis in visionibus adiicit Deus externas aliquas picturas: ut Ieremiae baculum amygdalinum, et ollam bullientem. Huc referri possunt et illa prodigiosa prophetarum externa opera: ut cum Ieremias gestat catenam, aut cum Ezechiel vel oppugnat aut obsidet sculptam Hierosolymam, vel perfosso pariete simulat nocturnam fugam: illa enim omnia rem significatam quasi ante oculos repraesentant. Huius generis sunt etiam propheticae picturae, ut sunt Apocalypticae: sic Homerus et Vergilius inducunt regem affirmantem, adhibita similitudine rei praesentis ac visibilis, Quam certo hoc sceptrum nunquam revirescet, tam certo istud erit verum quod iam affirmo.

Summa, saepe Scriptura suum sermonem veluti in comicum quendam actum a totius mundi theatro spectandum producit, cuius ipsius consuetudinis est prorsus illustre exemplum Psalm. 2. Ibi enim plane admirabile huius evidentiae specimen profertur: ubi veluti ante oculos res quasi in theatro comoedia repraesentantur: primum enim prodit Psaltes, veluti prologus quidam, et pauca praefatur, ac mox producit aliam personam post aliam, suam sententiam coram omnibus serio et quasi minaciter proponentem.

Primum enim Psaltes summatim rem complectitur, narrans impios, praesertim potentes, atque adeo totum mundum bellare contra Deum et Meschiam, sed id non tantum iniuste, verûm etiam frustra infelicique eventu.

Postea producit ipsos impios satrapas cum suis aulis et turbis, minaciter et scelerate conspirantes, sese invicem hortantes et dicentes, se dissipaturos esse regnum Christi, Disrumpamus vincula eorum, etc. Hinc denuo Psaltes interloquitur, ostendens, quod Deus pater ad illos ipsorum impios furores rideat, eumque respondere dicit, Ego unxi regem meum super Sion, nec patiar ullo modo regnum eius dissipari.

Tertio producit Psaltes ipsum regem Meschiam, Deique filium, dicentem, Narrabo decretum Domini, etc. qui ibi veluti omnibus inspectantibus et audientibus profert, recitat et exponit humano generi totum diploma traditi a patre sibi regni et promissorum successuum tristissimarumque poenarum, quibus omnes inobedientes horribiliter pessundabit, inquiens, Dominus dixit ad me, filius meus es, etc.

Postremo, veluti peracta illa theatrica rei ipsius repraesentatione, amotisque omnibus totius actus personis, Psaltes aut prologus denuo in publicum prodit: concludensque totam actionem, monet omnes homines, quid ipsi ex ea lite, tragoedia aut actione trium illarum personarum discere debeant, et quomodo

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.