Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1043 --

280 ac pietate, cum tamen interim revera sint plane impii: et cap. 3, dum totum genus humanum ex Psalmis suae perditissimae malitiae convincit, de quibus exemplis separatim paulo ante dixi.

Similis plenitudo sermonis cum maxima vehementia coniuncti, est etiam initio Isaiae in descriptione degenerationis Iudaeorum: et multo magis ibidem in descriptione tristissimarum poenarum extremaeque vastitatis, qua Iudaei eorumque regio tunc extreme afflicta, et tantum non abolita fuit: maxime autem in mox sequente reiectione omnium cultuum illorum, in quibus sunt commemorationes, inculcationes ac distributiones poenarum ac cultuum, in suas species. Verba eius sunt haec:

Audite caeli, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem praevaricati sunt contra me. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui: Israel non cognovit, populus meus non intellexit. Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini malorum, filiis corruptoribus: dereliquerunt Iehovam: irasci fecerunt sanctum Israel, alienaverunt se retrorsum.

Qua percutiemini porro, si addideritis perversitatem: omne caput dispositum est ad infirmitatem, et omne cor infirmum. A planta pedis usque ad verticem non est in eo integritas: sed vulnus, et livor, et plaga recens, non sunt constricta, neque alligata, neque emollita oleo. Terra vestra desolatio, civitates vestrae succensae igni. Terram vestram coram vobis alieni comedunt: desolatio, inquam, erit sicut subversio alienorum. Et derelinquetur filia Syon sicut umbraculum in vinea, velut tugurium in cucumerario, et ut civitas desolata. Nisi Iehova exercituum reliquisset nobis superstites paucos, sicut Sodom fuissemus, ipsi Gomorrhae similes fuissemus.

Audite verbum Iehovae principes Sodomae, auribus percipite legem Dei nostri, populus Amorach, ut quid mihi offertis multitudinem victimarum vestrarum, dicit Iehova? Satur sum: holocausta arietum, et adipem taurorum, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui. Cum veniretis ut conspiceremini coram me, ne addatis offerre sacrificium vanitatis: suffimentum, abominatio est mihi: Calendas et sabbatum quod convocetis convocationem, non possum ferre iniquitatem cum coetu: Calendas vestras et solennitates vestras odio habuit anima mea, sunt mihi oneri, fugatus sum sustinendo. Et cum extendetis manus vestras, occultabo oculos meos a vobis: etiam cum multiplicabitis orationem, non audiam. nam manus vestrae sanguine plenae sunt.

Eadem repletio accidit etiam, cum clare studet elo qui optimarum rerum divites cogitationes: ut cum Romanorum primo , in primo initio vult indicare suum nomen et functionem, abripit eum rei bonitas ac magnitudo in copiam verborum acrerum: et cum Romanorum tertio , cupit plene describere illam Dei iustitiam, qua iustificemur: et cûm Rom. 4, praestantem ac praepotentem fidem Abrahae, vivis coloribus depingere, et ante oculos Lectori proponere conatur.

Tenuius quoddam exemplum plenitudinis et illud esse potest, versus decimisexti, capitis sexti Rom. An nescitis, quod cui sistitis vos ipsos servos ad obediendum, eius servi estis cui obeditis, vel peccati ad mortem, vel obedientiae ad iustitiam. nam hîc copia est verborum, dum dixit, Sistitis vos servos: et addidit, Ad obediendum. praeterea addit expositionem, Eius servi estis, cui obeditis: adhaec subdividit illud quasi genus dominii in species, Aut peccati, aut obedientiae: denique addit et causam finalem utrique speciei, Ad mortem aut ad iustitiam.

Sic decimotertio capite ad Corinthios , plenus et copiosus sermo est: Charitas est talis ac talis: et mox, interitus donorum, item descriptio puerilis aetatis. Ut infans loquebar, ut infans cogitabam, ut infans sentiebam.

Sic tum ad plenitudinem sermonis, tum etiam ad amplitudinem ac splendorem possit referri ille pulcherrimus Pauli locus in fine 1 Ephes. ubi splendidis verbis copiose subdividitur et enum eratur multiplex cognitio rerum divinarum, et simul multiplex gloria Christi, qua a patre exaltatus exornatusque est.

Sic mox initio secundi capitis est in eo styli plenitudo, quod statim post verba, Et vos existentes mortuos peccatis, ante absolutam orationem inseritur ἐπεμβολὴ , iniectum quid, aut emblema, exponens illam multiplicem mortem et varia peccata: qua finita per Epanalepsin resumit illud initium orationis, eamque perficit, Vos mortuos peccatis, Deus pro sua misericordia convivificavit cum Christo. Sequens quoque oratio simili plenitudine conferta est. Tale emblema aut evagatio est etiam sequenti capite inde ab initio secundi versus usque ad finem decimitertii : decimoquarto autem resumitur initium. Tali vero schemate, dicit Hermogenes, fieri peribolas et mestotita aut densitatem sermonis.

Caput ad Col. 1 ferme totum constat hac dicendi ratione. nam primum prolixe exponit, additis subdivisionibus ac commoratione, quam multiplicem pietatem illis a Deo precetur: deinde simili sermonis plenitudine ostendit, quam multis beneficiis sint a Christo affecti: tertio, quanta gloria ac dignitate sit ornatus filius Dei: quarto, quomodo voluerit, Deus per eum reconciliare totum genus humanum, et per ipsius Evangelion omnes ad se vocare ac servare. Sic mox sequenti capite, per commorationem exponit copiose, quomodo simus redempti per Christum condonatis peccatis, deleto et cruci affixo chirographo, et spoliatis ac triumphatis principatibus inferorum.

In 1 Thessal. 5, est etiam plenus sermo inde ab initio secundi versus usque ad finem, ubi per antithesin illustrat ac inculcat securitatem ac exitium impiorum, et naturam piorum, qui sint filii lucis, non tenebrarum: qui debeant vigilare, et non stertere: et denique quorum exitus sit salus aeterna, non exitium.

Sic Marci quinto , in brevi oratione magna est plenitudo: Homo obsessus a spiritu immundo habebat suum domicilium in monumentis, quem nemo poterat catenis vincire, propterea quod saepe suerat vinctus catenis et pedicis: sed discerpserat catenas, et contriverat pedicas, neque quisquam valuerat eum domare: et per omne tempus die ac nocte erat in montibus et sepulchris, clamans et contundens seipsum. Hîc plene describitur istius ferocia, praesertim quod bis inculcatur eum tantum in sepulchris

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.