Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1047 --

284 Decimoquarto, aliquando una sententia servit tum praecedentibus, tum se quentibus, et utrisque iungenda est, habita ratione magis sensus quam compositionis verborum. Rom. 6, Christus excitatus ex mortuis, non amplius moritur, mors ei non amplius dominatur. Nam quod mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Sic et vos concludite, mortuos quidem vos esse peccato, vivere autem Deo in Christo. Ubi media sententia, Nam quod mortuus est peccato, mortuus est semel, etc. est tum ratio praecedentis, tum etiam antecedens collationis sequentis sententiae. Debuisset enim repeti, Sicut igitur Christus ipse mortuus quidem est peccato, vivit autem Deo: ita et vos statuite, vos esse mortuos peccato, vivere autem Christo. Sed illud antecedens in antecedente sententia continetur: quae cum sit perspicua, et in recenti memoria Lectori, non est necesse eam iterari, facileque addita modo applicatione illa antecedens sententia potest subintelligi a Lectore non somnolento. Simile prorsus exemplum est 1 Thessal. 4, Nolite dolere de mortuis, sicut qui spem non habent. nam si credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit: sic Deus etiam mortuos in Iesu adducet cum eo. Sententia: Nam si credimus, servit utrique praecedenti et sequenti: potuisset autem suppleri sermo sic: Nam si credimus quod Iesus est mortuus, quodque resurrexit: credamus etiam, quod, sicut illum mortuum resuscitavit Deus, sic et nostros pie mortuos suscitabit.

Decimoquinto, in eo quoque non raro foecunda felixque brevitas est, quod duplicatum sensum idem textus exhibere potest, quo omnia typica et allegorica pertinent: ut, licet sacrificia illa et ceremonias peragere opus fuerit, tamen illa Christi sacrificium ante oculos pitixerint. Sic multi Psalmi, licet de Davide et aliis piis crucem ferentibus agant, tamen praecipue Christum respiciunt. Sic parabola Samaritani legalis est, dum pingit quis sit proximus: multo vero magis Evangelica, dum ostendit, quis sit ille verus ac unicus proximus, qui solus generi humano longe afflictissimo succurrere queat. Hac ratione omnes promissiones ac minae, omnia beneficia ac poenae temporariae corporalesue, simul spiritualia mala bonaque indicant. Sic tota moralis lex, quatenus quidem velata prodit, disciplinam quandam flagitare videtur: quatenus autem detracto velo consideratur, arguit et coarguit damnatque extremam et tristissimam hominis corruptionem. Verum de multiplici copiosoque fructu ex uno Scripturae loco percipiendo, in capite de Ratione legendi sacras Literas, dictum est prolixissime.

Decimosexto. Quod Scriptura duas aut etiam plures sententias aliquando in unam coarctet, dictum est alibi clarius. Eadem facit, quod uni verbo aliquando duplicatur significatio, ut in capite de Verbo dixi.

Decimoseptimo. De Thucydide scribit Cicero, eum adeo esse rebus plenum refertumque, ut prope verborum numerum rerum numero consequatur. Suetonius quoque et Valerius Max. multas res paucis verbis exprimere solent: sed Scriptura hac virtute dicendi facile omnes alios scriptores superat, cuius non raro singula verba singulas aut etiam plures sententias complectuntur.

Quinetiam non raro singula verba plures sensus aut res continent, ut expendenti initium totius sacri volum inis facile patet: In principio creavit Deus caelum et terram. Vox Principii, indicat tunc et temporis et rerum initium factum esse: antea plane nihil fuisse, praeter ipsum creatorem, qui ad nullum principium, medium aut finem temporis alligatus sit, ut qui fuerit aeternus, cuique sint mille anni ut dies unus. Sic verbum Creavit, significat non tantum fecit, sed et ex nihilo fecit, perfecte fecit, simulque omnipotentiam suam in eo opere ostendit. Vox Deus, unam essentiam, tres personas ac eius proprietates complectitur: caelum et terra complectuntur omnia adiuncta, quae licet prima die non sunt plane effecta, in materia tamen ac potentia aderant.

Saepe quoque singulae sententiae aliis aut verbo aut participio, aut nomine aliquo inseruntur, ac veluti infarciuntur. Statim initio Roman. 1, in sola subscriptione singula verba integras prolixasque sententias continent: Paulus servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, separatus ad Evangelion Dei. Singulae enim hae voces multa complectuntur, prolixaque expositione indigent. de qua re alibi actum est.

Decimooctavo. Summa, Scripturae verba non sunt ociosa, non dormitantia aut superflua, sed singula aut necessario aut certe utiliter adhibita. Singula ibi, non aliter ac operae in officina seduli artificis, aliquid agunt, laborant, et aliquem singularem eximiumque fructum ferunt, ut supra ex testimoniis patrum cognovimus. Non raro singula argumenta in singulis vocibus continentur, ut in praedicto exemplo: Paulus est servus Iesu Christi, igitur non malus aut improbus, non levis aut nihili, eoque non est contemnendus. Est etiam vocatus Apostolus, et ad Evangelium segregatus: igitur studiose ac in timore Dei audiendus est, plenaque ei fides est habenda, non ut aliquis alius communis doctor, quantumvis alioqui bonus ac doctus. Est igitur Scriptura verbis quidem sermoneque brevis, rebus autem prolixissima.

Utitur autem Scriptura brevitate cum propter eas causas et commoditates brevitatis, quas supra exposui: tum etiam, sicut Ioannes subindicat, ne pusilli Christi in infinita volumina detrahantur. Ob quam causam etiam Ius civile (quod solis doctis scriptum est) ob ingentem prolixitatem olim Iustinianus abbreviare coactus est. Ingens igitur utilitas est, quod in brevi volumine, certoque loco, omnia ad religionem scitu necessaria, quae incidunt, aut omnino incidere possunt, reperiri copiosissime queant.

Facit etiam illa artificiosa brevitas mirifice ad memoriae subsidium. nam (sicut Galenus de Historica aut definitiva methodo dicit) pauca illa primaria capita ob ipsam paucitatem facile memoria tenentur: ea porro quia mox, si intelligantur, suas partes, species, causas aut circumstantias monstrant, facile eas memoriae nostrae subiiciunt ac exhibent.

Fuit proculdubio et illud Dei consilium in proponenda tanta tum brevitate sermonis, tum plenitudine rerum, sacra doctrina: quod ipse voluit perpetuo eam per suos varios ministros, quos semper donat ad aedificationem Ecclesiae suae, Eph. 4, dilatare ac illustrare: praeterea etiam Spiritum S. piis dare, qui eam illis suggereret ac exponeret. Denique voluit Deus pios eam perpetuo scrutari, volvendo eam, ac meditando in ea die ac nocte, quo exercitio esset eam illis abunde aucturus ac dilataturus.

Postremo illae quoque duae graves causae brevitatis in sacro volumine sunt: prima, quod sermo ipse

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.