Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1051 --

288 et glorificato, reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum: de qua salute exquisierunt et scrutati sunt prophetae, qui de ventura in vos gratia vaticinati sunt, scrutantes, ad quem aut cuiusmodi temporis articulum significaret, qui in illis erat spiritus Christi: qui priusquam acciderent, testabatur venturas in Christum adflictiones, et quae essent consequuturae glorias: quibus et illud revelatum est, quod haud sibiipsis, imo nobis ministrarent haec, quae nunc annunciata sunt vobis per eos, qui vobis praedicaverunt Evangelium, per Spiritum sanctum emissum e caelo, in quae desiderant angeli prospicere. Tali quadam perpetua connectione etiam primum caput Genesis usquead finem benedictionis aut septimae diei cohaeret, dum omnes versiculi aut membra praecedentibus per coniunctionem copulativam connectuntur: tametsi plerunque Moyses ea coniunctione membra sententiasve suae narrationis longa serie connectat.

Referunt Grammatici inter Syntaxeos schemata etiam Hirmum, quod nomen venit ab εἰρω necto, quo verbo et Aristoteles praedicto loco vocat istam pendentem orationem εἰρομενην : ut non dubitem omnino istam figuram in aliquibus adhuc scriptorum locis haerentem esse quasi vestigium, aut reliquias quasdam illius veterum moris loquendi ac scribendi, quo illi olim tota scripta contexuerunt. Pro exemplo autem praedictae figurae ponunt haec dicta Vergilii, quae sane habent iusto longius et arctius connexam aut pendentem orationem, ut ante eius finem respirare non possis, nisi velis auditorem qui te legentem audit, quasi pendulum expectantemque ferme in medio sententiae non sine offensione relinquere. Sunt autem haec exempla Aeneid. 1:
Est in secessu longo locus, insula portum
Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
Frangitur, inque sinus scindit sese unda reductos:
Hinc atque hinc vastae rupes, geminique minantur
In caelum scopuli, quorum sub vertice late
Aequora tuta silent, tum sylvis scena coruscis
Desuper, horrendique atrum nemus imminet umbra:
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
Intus aquae dulces, vivoque sedilia saxo,
Nympharum domus. hic fessas non vincula naves
Ulla tenent, etc.

Habetur exemplum huius generis sermonis etiam initio Livii, cum inquit: Iam primum omnium satis constat, Troia capta, in caeteros saevitum esse Troianos, duobus Aenea Antenoreque et vetusti iure hospitii: et quia pacis reddendaeque Helenae semper authores fuerant, omne ius belli Achivos abstinuisse: casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem rege Philemone ad Troiam amisso, quaerebant: venisse in intimum maris Adriatici sinum: Euganeisque, qui inter mare alpesque incolebant, pulsis, Henetos Troianosque eas tenuisse terras: et in quem primûm egressi sunt locum, Troia vocatur: pagoque inde Troia nomen est, gens universa Veneti appellata: Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem sedes, delatum: ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse, Troia et huic loco nomen est: ibi egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore, nihil praeter arma et naves superessent, cum praedam ex agris agerent: Latinus rex, Aborigenesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati, ex urbe atque agris concurrunt.

Aliud exemplum ex Sileno Vergilii:
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque animae marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis ut his exordia primis
Omnia et ipse tener mundi concreverit orbis,
Tum durare solum et discludere Nerea ponto
Coeperit. et rerum paulatim sumere formas:
Iamque novum terrae stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant submotis nubibus imbres.
Incipiant syluae cum primum surgere, cumque
Rara per ignotos errent animalia montes:
Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
Caucaseasque refert volucres, furtumque Promethi.

Ex hisce credo non difficulter intelligi posse, quid sit quod pendentem orationem vocemus, quam in multis locis Paulum et Petrum, atque adeo vetus Testamentum exprimere dicimus. Sane vel una Epistola ad Ephesios potest illustre exemplum pendentis orationis suppeditare. Nam et ibi ita omnes sententiae sunt inter se connexae, ut magna eius pars, unica periodus esse videatur. Verum adscribamus sane etiam ex ea epistola exemplum, ut tanto magis haec res illustretur. Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nobis omni benedictione spirituali in caelis, Christo: sicut elegit nos in ipso, ante quam iacerentur fundamenta mundi, ut essemus sancti et inculpati coram ipso, per charitatem, praedestinando nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in sese pro sponte benevolo affectu voluntatis suae ad laudem gloriosae gratiae suae, quae gratos nos reddidit in illo dilecto: in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem, inquam, peccatorum ex divite ipsius gratia, qua redundavit in nos omni sapientia et intelligentia, patefacto nobis mysterio voluntatis suae secundum gratuitam suam benevolentiam, quam proposuerat in sese, nempe ut in pleni temporis dispensatione recolligeret omnia in Christo, tum quae in caelis sunt, tum quae in terra: in ipso, inquam, in quo etiam electi sumus, cum essemus praedestinati secundum propositum eius: qui omnia efficit ex consilio voluntatis suae, ut nos simus laudi gloriae ipsius, qui priores speravimus in Christo, in quo sperastis et vos audito sermone veritatis, id est, Evangelio, salutis vestrae: in quo etiam, postea quam credidistis, obsignati estis Spiritu illo promissionis sancto, qui est arrhabo haereditatis nostrae, dum in libertatem vendicemur ad laudem gloriae ipsius.

Talis forma sermonis est etiam 2 Tim. 1. Ne igitur te pudeat testimonii Domini nostri, neque te pudeat mei, qui sum vinctus ipsius: sed esto particeps afflictionum Evangelii ex potentia Dei, qui servavit nos, et vocavit vocatione sancta, non ex operibus nostris, sed ex suo proposito et gratia: quae data quidem est nobis in Christo IESU ante tempora secularia, sed patefacta est nunc per illustrem illum adventum servatoris nostri IESU Christi, qui et mortem abolevit, et vitam in lucem produxit, ac immortalitatem per Evangelium: cuius constitutus ego sum praeco et Apostolus, ac doctor gentium: quam

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.