Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1054 --

291 Sic cap. 2, multa simul agit recitando exemplum lapsi et obiurgati Petri. nam et suam authoritatem contra (ut ita dicam) Petrinos pseudapostolos adserit, et exemplum aut potius iudicatum sententiâmve illustrem damnatae operum necesssitatis profert, ut pote ubi ipsemet in hac ipsa controversia coram tota Ecclesia, idque tandem etiam cedente et consentiente ipso quoque Petro, obtinuerit eviceritque, non esse necessariam legis observationem ad iustificationem et salutem.

Mox addit: Nos natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores, scientes non iustificari hominem ex operibus legis, sed tantum per fidem IESU CHRISTI, et nos in Christum credidimus. Ubi a suo aliorumque apostolorum exemplo et etiam sententia argumentatur, quod et ipsi deserto Moyse ac omni fiducia operum ad Christum confugerant. Addit autem mira brevitate illustrem amplificationem a genere: Nos, inquit, sumus Iudaei. Igitur merito nostrum Moysen exosculari, et non deserere debuissemus, si fuisset in eo spes vitae. Certe non debemus esse suspecti, quod innato quodam Moysis odio ad Christum solum nos contulerimus. quis enim non suorum maiorum gloriae gentisque suae institutis favet? Tum porro sumus vita non turpes aut profani, ut illi qui ex gentilismi impurissima sententia ad Christianismum veniebant: sed homines iusti, ut meritô prae aliis de iustitia operaria confidere potuissemus. Sod tamen abiecta hac tanta iustitiae, et etiam gentis nostrae praerogativa, tanquam rebus inutilibus ad solum Christum convolavimus: sicut ille Phil. 3, hoc suum exemplum copiosius exponit. Singula ergo verba ei suam vitam ac operositatem habent.

Omnia vero ista fiunt Paulo tanto vividiora et potentiora, quôd ea in illustribus exemplis ac veluti in motu vitaque proponit. quasi dicat: Controversia ista iam saepe coram Ecclesia vivis ac vehementibus actionibus agitata, et luculenter decisa est: primum, quod nosmet Iudaei ac Pharisaei operarii sanctissimi et summi cultores Mosis, eo deserto confugimus ad solum Christum, coepim usque neglecto Iudaismo uti libertate gentilium vitae. Deinde, quod denuo quasi relabente Petro et aliis ad Iudaismum, et operum necessitatem: ego eos coram tota Ecclesia libere redargui, et potenter convici, quod Evangelium nihil prorsus observationibus et adminiculis operum Mosaicorum indigeat, ipsique omnes comprobante tota Ecclesia obedienter mihi cesserunt. En igitur habetis quasi duo quaedam celebria concilia. Quid ergo isti errones volunt iam decisam controversiam denuo in dubium revocare?

Methodi porro fuit hic Apostolus solertissimus artifex, sedulusque sectator. Cuius artis primarium caput est, ut (secundum eius proprium praeceptum) doctrina recte secetur ac proponatur: quod ipse summa diligentia facit ad imitationem sui unici praeceptoris Christi, nempe ut primum proponat contritionem aut legis doctrinam: deinde Evangelii aut gratiae, Fides tua salvum te fecit: ac postremo novae obedientiae, seu, Vade et noli amplius peccare.

Ad Rom. primum habet in subscriptione et salutatione artificiosissimam insinuationem: mox artificiosissimum exordium, a quo latenter et inobservatus delabitur ad propositionem. In eo exordio ac propositione, quia commendaverat gratuitam Evangelii iustitiam, quae omnibus offeratur, veluti per antithesin delabitur ad praedicationem contritionis per legis praedicationem. Quasi dicat: non sine causa magnifacio Evangelium, vobisque id praedicare cupio, quia in eo prompta parataque iustitia ac salus omnibus offertur: qua omnes extreme indigent, quia et gentiles et Iudaei sunt peccatores: ut mox usque ad dimidium tertii capitis prolixe ostendit, dum primum gentes quidem ex crassis eorum peccatis, Iudaeos vero ex interna hypocrisi coarguit: qui licet externa disciplina aliquo modo fulgeant, intus tamen in corde sunt spurcissimi. Convictis utrisque iniustitiae, initio tertii capitis indicat ipsum fontem iniustitiae to tius generis humani, nempe originale peccatum.

Ita videmus aptissima analysi hanc praedicationem legis institutam esse: nempe enim ab ultimis extremisque effectibus ad primarios fontes regreditur, a crassissimis et foedissimis peccatis externae idololatriae et turpitudinum ratiocinando retrograditur ad internam hypocrisin: ab ea denique ad ipsum primarium fontem mali, nempe originalem corruptionem. Ubi tamen veluti epilogo quodam, prolatisque Scripturae testimoniis omnes simul homines, omniaque eorum flagitia simul complectitur, omnesque condemnat, et omnem iustitiam operum ac legis penitus tollit.

Possis etiam dicere hanc partem esse veluti quandam confutationem iustitiariorum. Qua finita, repetit propositionem de gratuita Evangelii iustitia, eamque mirabili methodo per omnes causas circumductam et explicatam declarat. Quae est veluti cratoria propositionis expositio.

Ea absoluta, progreditur ad confirmationem toto quarto capite comprehensam: ubi tum exemplo Abrahae prolixe evoluto ac illustrato, tum et aliis rationib ac testimoniis demonstrat, nos sola imputativa Christi iustitia per fidem illustrari. Ea peracta, progreditur ad Analysin, seu singularum rerum in hac principali propositione contentarum, aut ad eam spectantium explicationem, videlicet peccati, iustitiae ac gratiae, legis ac renovationis. Verum non licet prolixius in illustranda methodo Paulina, et praesertim huius epistolae commorari, quae a multis est hactenus eruditissime exposita.

Augustinus contra Cresconium asserit, Paulum fuisse dialecticum. Id sane abundê non solum ratio aptissima disserendi, qua utitur, ostendit: sed etiam praecepta quae proponit de definiendi, dividendi argumentandi ac refutandi peritia: quae omnia supra initio tractationis de Modo legendi sacras Literas subindicavi.

Hîc obiiciet forte aliquis: Si Paulus est adeo eloquens, ut tu eum praedicas: cur igitur adversarii ei obiecerunt spermologiam, sermonemque contemptum: cur etiam ipsemet confitetur se imperitum esse sermonis, sed rerum gnarum? cur denique testatur se missum esse ad concionandum, non in sapientia sermonis, ut evacuetur crux Christi? Ex hisce enim omnibus liquido aiunt patêre, eum nequaquam adeo eloquentem fuisse, ut a me praedicetur.

Respondeo: Non simpliciter ille affirmat 2. Cor. 11, se esse imperitum sermonis: sed tantum veluti per concessionem quandam, teste Augustino: inquit enim: Quod si etiam sim rudis sermone, sed certê non cognitione. quasi dicat: Etsi maxime verum esset, quod isti calumniantur, me esse imperitum sermonis:

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.