Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1055 --

292 hoc tamen non adeo magnum quid apud vos esse deberet, ut a vobis contemnerer, cum alioqui rerum bonarum veritatem pernoverim, vobisque fideliter tradam. quod praecipuum est in praedicatione Evangelii. Doctrinae enim veritas illud praecipuum est, quod in doctore spectatur non sermonis lepor, volubilitas aut lenocinium.

Non ergo id simpliciter affirmat, sed veluti conditionem ponit, quôd etiamsi destitueretur vi quadam gratiaque et arte dicendi singulari, nihilominus propter rerum verarum fidelem perspicuamque traditionem pro Aposto lo agnoscendus et colendus esset.

Porro quôd dicit 1 Cor. 1, se non esse missum ad praedicandum Evangelion in sapientia sermonis: significat non tam necessariam facultatem res bonas perspicue ac cum fructu docendi, quam illam superfluam et ostentatoriam garrulitatem, tum in concinnitate numerorum aliisque superfluis et quasi meretriciis ornamentis sese nimium iactantem, tum etiam alio qui aliam omnem multiplicemque eruditionem ambitiose ostentantem. In quorum priore omnem modum excessit Isocrates: in posteriore vero Plutarchus in Philosophicis, Lucianus, Porphyrius, et inter Christianos Clemens: quales et hoc tempore plurimi sunt, qui nihil non eruditionis in quacunque materia ostentant, omniaque scire videri volunt: nec admittunt esse eruditum scriptum, quod non habet multa Graeca, multa poetarum dicta, multasque ac raras historias insertas.

Tales ostentatores eruditionis, et superfluo quodam sermonis ornatu sese pavonum, aut potius meretricum instar iactantes et ostentantes, tunc mirabantur et magni faciebant Graeculi, ac praesertim Corinthii. eoque simplex, sincerum ac sanum, omnique ostentatione carens dicendi genus D. Pauli, ut rude ac indoctum contemnebant: quod sane facile videri potest indoctum iis, qui nec rerum bonitate curant, nec id diligentissime considerant ac examinant.

Forte etiam revera aliquod discrimen fuit inter Pauli facundiam, oris et calami, ut ab hac magis valuerit, sicut ei adversarii obiiciebant: 2 Cor. 10. Sunt quidem diversa dona, sed plerunque calami quam oris maioruis est, quantumvis vox viva magis afficere dicatur auditorem.

Caruit ergo Paulus humana eloquentia, at non divina, quam ex munere spiritus S. habuit. Caruit illa ambitiosa, fucata et ostentatrice loquacitate, instar meretricis, se superflue ornante ac iactante: at non caruit ista gravi et seria facultate dicendi, qua res caelestes perspicue ac commode explicare potuit. quaeque proprie Apostolum Christi decuit.

Videmus etiam inter profanos multo magis floridam, aut etiam putide sese ostentantem loquacitatem, decere aliquem Rhetorculum aut sophistam, aut scholasticum, quam gravem aliquem senatorem, magistratum aut regem. Aristoteles videri posset aliquibus ineptis Mydis et prurientibus auribus (cuiusmodi tunc Graeculorum erant) mutus aut infans, collatus ad Isocratem, aut etiam Platonem.

Verisimile quoque est, vel potius verissimum, illam excellentem eloquentiam, quae passim in Epistolis Pauli elucescit, non tam ipsius fuisse quam Spiritus S. per os eius loquentis: sicut Christus pollicetur suis Apostolis et omnibus credentibus, Matth. 10 et Luc. undecimo, se illis daturum, cum opus erit, eam facundiam, cui adversarii resistere nequeant. Quare et ipse Paulus Ephes. 6 iubet pro se fieri preces, ut detur sibi sermo in apertione oris, et libertas ad praedicationem Evanglii. Ubi duo dona petit, sermonis copiam, animi confidentiam, ut et possit et ausit prompte liberrimeque Evangelion filii Dei annunciare. Suppeditavit igitur ei spiritus uberiorem sermonis vim, cum voluit, sicut Ezechiel dicit, alias se fuisse mutum, cap. 3. alias facundum, cap. 24. et David inquit, Dñe labia mea aperies.

Fieri etiam potest, ut ea comparatione quadam dicantur, quod adversarii eius multo erant ipso loquaciores: non quod ipse necessaria facundia destitueretur: sicut ipse minatur, se reversum velle cognoscere non garrulitatem, sed virtutem eorum.

Tribuit alioqui ipsemet Apostolus seductoribus Rom. 16. χριστολογίας et εὐλογίας : et Petrus cap. 2 secundae , praetumidam vanitatem sermonis: cum tamen interim, teste Paulo, nesciant neque quid, neque de quo blaterent. qualis est noster ille obseus venter, et Pelagianae synergiae patronus, Suvencfeldius, et multi fanatici grandia quaedam plenis buccis efflantes ac iactantes: quae si probe examines, quavis vesica aut bulla vaniora depraehendes inanioraque.

Multas virtutes sermonis Paulini sigillatim exposui in praecedentibus capitibus, quas hic denuo repetere nihil attinet. Habuit igitur Paulus quandam spiritualem, sinceram, sanam, simplicem, rebusque et auditoribus veri cupidis convenientem facundiam, qua res veras ac bonas perspicue et neruose explicuit: qualis est nativa forma, ornatusque honestarum et modestarum virginum ac matronarum, non qualis meretricum pigmentis ac fucis faciem picturantium, et calamistris cincinnos suos inurentium ac colorantium: quali tunc superbissimi Sophistae Graeculorum sese iactabant, qui ex musca aut culice elephantum, et contra faciebant: gloriabanturque se de quavis re, a quocunque demum sibi subito proposita plene disserere posse, atque adeo etiam deteriorem causam meliorem, et contra efficere: et denique quidvis auditori persuadere, quae necessario multiplici impostura rariorum sophismatum et malarum fraudum fuit refertissima: qua si Apostoli usi fuissent, merito suspecti fuissent, quod non rerum bonitate evidentique veritate ac Spiritus S. efficacia, sed verborum tantum praestigiis ac imposturis homines dementent, ac veluti incantent. Sicque etiam ipsi conversi, de sua fide dubitare coacti fuissent, ut Paulus dicit, et efficacia crucis ac meriti Christi tam fuissent viliter habita, quasi non ille exaltatus auditores ad se ac patrem potenter trahat intus eos docens, sed tantum eius ministri rude vulgus simplicesque homines sua quadam praestigiosa garrulitate excantent. Nunc quaedam magis specialia Pauli percurramus. Illud quidem non vulgare est, et ad efficaciam sermonis referri posset, quod mirificis quibusdam ac plusquam maternis blandimentis auditores ad se alliciat, tametsi id non solus faciat. nam et Ioannes sic suavissime filiolos suos tractat. Praeclarum autem huius generis suavissimorum blandimentorum illud exemplum est, Gal. 4. Filioli mei, quos iterum parturio, usque quo formetur Christus in vobis.

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.