Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1064 --

301 qui plus caeteris honoretur, nisi ex virtute et splendore Epistolarum suarum? per quas non solum eos qui tunc crediderunt, sed etiam ab illo tempore usque nunc, et usque ad adventum Christi credituros informat et erudit: nec unquam hoc facere cessabit, donec humanum genus fuerit super terram. Nam sicut murus quidam adamante construitur, ita et in universo orbe Christi Ecclesias eius scripta communiunt. Ac sicut aliquis vir fortis consistit in medio, omnia argumenta captivans, et adducens in obedientiam Christi, et cogitationes universas, et omnem exaltationem extollentem se adversum scientiam Dei, quae cuncta efficit per eas epistolas, quas scriptas nobis reliquit, admirabiles plane, et sapientia reverenda plenas. Quae quidem nobis non solum contra adulterina dogmata, et ad eorum custodiam, quae sunt vera, conducunt: sed etiam ad bene vivendum plurimum tribuunt adiumenti. His quippe utentes praepositi Ecclesiarum, castam virginem quam despondit Christo, moderantur, et ad spiritualem perducunt decorem. His etiam supervenientes ei infirmitates repellunt, et reductam custodiunt sanitatem. Talia nobis imperitus ille medicamina comparavit, et tanta virtute nobilia: quorum quidem experimenta bene norunt, qui his utuntur assidue: et quantum eius circa haec studium fuerit, ex his quidem quae diximus, potest esse manifestum, etc.

Verum quando quidem hactenus satis multa de sermone ac tota ratione disserendi Paulina, partim ex aliorum scriptis, partim etiam ex nostra observatione iudicioque adscripsimus: tempus est, nos hanc tractationem etiam finire, ac de Paulina eloquentia alterius cuiusdam verbis concludere: qui utinam ea quae tanta re nimium breviter dixit, prolixius sigillatim explicuisset, multisque aptis exemplis omnia illustrasset, nobis quidem ad finiendam hanc dissertionem, epilogi vicem abunde praestare poterunt. Quid igitur, inquit ille, an imperitus loquendi Paulus et elinguis, ut Hieronymus existimat? Imo vero Chrysostomum potius, et doctissimos quosque ex Graecis, ipsam denique rationem secutus. quamvis nativa illa et germana masculae facundiae ornamenta ei non defuerint: fateortamen illum fucatae illius Rhetorices pigmentis uti noluisse: nempe ut vi spiritus, hominum animos ad Christum raperet, non autem sermonis blanditiis, adulatorum more, alliceret. Sed cum orationis ipsius totam et indolem, χαρακτῆρα propius considero, nullam ego in ipso Platone similem grandiloquentiam, quoties illi libuit Dei mysteria detonare: nullam in Demosthene parem δεινότητα comperisse me fateor, quoties animos vel metu divini iudicii perterrefacere vel commonefacere, vel ad contemplandam Dei bonitatem attrahere, vel ad pietatis ac misericordiae officia constituit adhortari: nullam denique vel in ipso Aristotele et Galeno, praestantissimis alioquin harum rerum artificibus, magis exactam methodum invenio.

DE STYLO IOANNIS.

Ioannis sermo omnino grandis est, non minus quam Pauli: tametsi aliquando etiam quasi blanda demissaque voce ut pater, domi cum dulcissimis filiolis colloquatur, rariusque Paulinam gravitatem et austeritatem adhibeat. Sunt vero haec sequentia valde huic Apostolo usitata.

Epexegeses multae.

Primum multas habet explicationes, et quidem iteratas eorum, quae aliquanto obscurius interdum dixit. Ioan. 1, primum est propositio: Ioannes venit in testimonium, deinde addit explicationem: Ut testaretur de luce, ut omnes crederent per ipsum. Tertio sequitur etiam altera ac uberior explicatio ibidem protinus. Non erat ille lux illa, sed ut testaretur de illa luce. Verbum erat vera lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sic ibidem mox: Quicunque autem acceperunt eum, dedit eis potestatem, ut filii Dei fierent. Exponit qui sint accipientes Iesum: Ii qui credunt in nomen eius. Exponit etiam plenius, quinam sint accipientes Meschiam, aut credentes: Qui non ex sanguinibus, nec ex voluntate carnis, non ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Sic in prima Epistola secundus versiculus declarat primum, praesertim quidnam sit sermo vitae, et quomodo viderint eum, quod scilicet Servator caelitus venerit, seque patefecerit. Sic ibidem primum dicit, Si in luce ambulamus, sanguis Christi nos mundat ab omni peccato. Mox plene exponit, quid sit in luce ambulare, et quomodo sanguis Christi nos purificet. De hoc genere explicationum aut expolitionum, multa superius dixi in capite de Ordine sententiarum.

Antitheses multae.

Secundo crebrae sunt Antitheses, tum contrariorum, tum diversorum, tum sententiarum, tum verborum, affirmative et negative: ut Ioan. 1, opponuntur tenebrae luci: nati ex Deo, natis ex hominibus: credentes in Christum, incredulis: filius Dei, Baptistae et Moysi. Sic in prima epistola opponuntur ambulantes in tenebris, ambulantibus in luce: mendacibus, veraces: incredulis, agnoscentes veritatem: filiis diaboli, filii Dei: diligentes, odio habentibus fratrem: audientes verbum Dei, non audientibus: dilectio Dei, dilectioni mundi.

Crebro etiam mox in eodem membro quasi quandam antithesin adhibet. Ioan. 15, Si de mundo essetis, quia vero de mundo non estis. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Si opera non fecissem, etc. peccatum non haberent. Nunc autem et viderunt et oderunt. Si non venissem, peccatum non haberent: nunc non habent, quod praetexant. Pauluum non videbitis me, et iterum videbitis: vos flebitis, mundus ridebit. Ioan. 2, Non scripsi haec vobis `quia veritatem ignoretis, sed quia nostis eam. Ex nobis exiverunt, sed non fuerunt ex nobis. 3 Ioan. Dilecte, ne imiteris quod malum est, sed quod bonum est. Qui bona facit, ex Deo est: qui mala agit, non vidit Deum. Verum de usu Antithesis paulo post plura.

Tertio, crebro idem affirmative et negative confirmat, ut Ioan. 1, Confessus est, non negavit, et confessus est: ubi tertio idem asserit: Omnia peripsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. 1 Ioan. 1, Mentimur, et veritatem non facimus. et mox: Nosmet decipimus, et non est veritas in nobis. Et sequenti: Mendax est, et in eo veritas non est. Non raro tertio iteratur adsertio, ut in praecedenti exemplo, Confessus est. 1 Ioan. 1, Si dixerimus quod peccatum non habeamus, etc. Si confessi fuerimus peccata nostra, etc. Si dixerimus, non peccavimus, etc. Et sequenti: Qui odit fratrem suum, in tenebris est: Qui diligit

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.