Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 786 --

23 In quo tamen genere sciendum est, multo plures esse locos, qui inter se utiliter conferri queant: quos tum plurimus sacrarum literarum usus, ac fidelis memoria, tum praesertim Spiritus sanctus suggerere solet.

DE CONCILIATIONE PUGNANTIUM DICTORUM

1 Post praeceptiones de collatione locorum consequens est, ut dicatur aliquid de contradictionibus dictorum scripturae: quod compendio faciam.

2 Omnis contradictio in universum ad unam quandam Categoricam propositionem reduci potest. Oportet enim unum certum quoddam esse subiectum, cui contraria tribuantur: esse et quaedam praedicata pugnantia, quae ei tribuantur. Ut Deus est personarum acceptor, Deus non est personarum acceptor: Peccator salvatur sua iustitia, peccator servatur aliena iustitia. Dialectici solent docere contradictionem esse unius et eiusdem, non nominis tantum, sed nominis et rei simul, ad idem, secundum idem, similiter et in eodem tempore.

3 Quapropter observandum est, quod omnis contrarietas non tantum dictorum Scripturae, sed et in toto genere ad eam summam reduci posse videtur, quod eidem subiecto contraria, vel inter sese pugnantia, seu certe incompatibilia tribuantur. ut, circumcisio est omnino observanda, Geneseos decimoseptimo: Circumcisio nullo modo est observanda, Galatas quinto. Parentes sunt diligendi, Exod. 20. Parentes sunt odio habendi, Lucae 14.

4 Omnis porro conciliatio locorum in eo potissimum sita est, ut monstretur vel videri tantum, non autem revera esse contraria ea praedicata quae uni tribuantur: vel contraria praedicata diversa ratione eidem tribui: vel certe id fieri tantum quodam respectu. In praecedentibus exemplis, amor et odium parentum observatio et neglectio circumcisionis, sunt contraria: sed diversa ratione eidem tribuuntur, Observatio circumcisioni dum eius tempus fuit, neglectio postea: amor Parentibus simpliciter, odium peraccidens, si arceant liberos a vero cultu: tametsi ibi odium non tam animi affectum, quam solam externam illorum perversorum mandatorum neglectionem significet, ut in capite de Metonymia prolixius ostendi.

5 Nulla omnino usquam est vera contradictio Scripturarum, sicut Quintilianus de Legibus dicit: sed quae pugnare videntur, nostra culpa ac ignorantia talia esse existimantur: quia vel res vel sermonem non intelligimus, vel circumstantias non satis expendimus. Quae igitur in Scripturis inter se videntur esse contraria, non considerantibus causas, personas, tempora, et rationes, haec propter tacitam vel expressam diversitatem, aut causarum, aut rationum, locorum aut temporum, aut personarum, inter se non pugnant.

6 Prima ergo sit praeceptio, ut tum sermonem, tum et res dictorum pugnantium diligenter cognoscamus ac examinemus. Sadducaei putabant pugnare dicta Prophetarum de resurrectione et vita aeterna, cum Mose praecipiente ut frater mortui uxorem ducat, et cum omnibus aliis mandatis de non possidendo alieno, Contradictionis summa haec illis erat: Homines vivent, homines carebunt commodis vitae, ut propriis uxoribus et bonis, quae non poterunt plures habere ac possidere. In causa erat ipsorum propria inscitia Scripturarum, potentiae Dei, et proprietatum novae illius vitae: ubi non nubent, neque edent, ut respondet Christus. Ficta contrarietas est. Vivent enim commutata natura sine bonis accommodis huius vitae.

Iudaei putabant pugnare Prophetas cum Mose et aliis Scripturis, pollicentibus stabilitatem ac protectionem Dei illi Populo et cultui: sed non considerabant illas promissiones esse conditionales. Non etiam intelligebant vocem עולם Olam seculum, saepe Mosaicis promissionibus adiunctam, non semper significare omnem perpetuitatem, sed saepe simpliciter longum tempus.

7 Tota Scriptura videtur interse pugnare Papistis, dum alia dicta bonis operibus iustitiam ac vitam pollicentur, alia soli merito Christi sine operibus. Causa est, quia nesciunt discrimen Legis et Evangelii: item, quia non norunt varias rationes praedicandi bona opera, de quibus sub finem huius operis proprio tractatu agemus. Hinc igitur cernitur, ignorationem rerum ac sermonis in innumeris locis nobis parere speciem contradictionis. Observetur autem in hoc exemplo contradictio et conciliatio Papistarum Opera (inquiunt) salvant, Gratia salvat. Concordemus haec (aiunt illi) ut gratia et opera idem sint, dum ex gratia infusa profluunt nostra bona opera. Item, Christi meritum servat, Nostrum meritum servat. Concilia, Nostrum (aiunt) meritum servat, ut causa efficiens proxima: Christi meritum, ut remota, pariensque nobis infusam gratiam bonarum qualitatum, quae meritorum mater est. Non sunt igitur ista contraria, ac nec in compatibilia quidem: sed in unum confundenda aut commiscenda. At Paulus contra ait: Imo revera meritum nostrum ac Christi, opera et gratia pugnant, Rom. 11, Gal. 2. Pugnat igitur omnino per se Lex et Evangelium: sed in eo conciliantur, quod Lex promittat quidem iustitiam ac salutem, quam vitio culpaque nostra dare potest: at Evangelium gratis promittit, et etiam re ipsa exhibet. Utraque harum doctrinarum vult imperare super hominem: sed Lex non potest Evangelium igitur rapit ad se omnem credentem peccatorem. Pugnant hae doctrinae, sed inferior lex cedit superiori Evangelio: sicque cadente altera contradictoria, altera remanet vera.

8 Secundo, optima ratio concordandi tales litigatores est, si potest reperiri ac dari eis arbiter ex ipsi Scriptura, nempe tertius aliquis Scripturae locus, qui illos pugnantes concordet, aut nostram illorum conciliationem suo testimonio confirmet. Sic Paulus nostram conciliationem legis et promissionis confirmat. Moyses astipulatur conciliationi Christi contra Sadducaeos, asserens et ipse resurrectionem, indicto, Deus est Deus Abraam, Isaac et Iacob: qui cum vivant, nihil tamen vel uxoribus vel aliis adiumentis huius vitae indigent.



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.