Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 787 --

24 9 Tertio, Antecedentia ac sequentia dicta, totusque contextus, probe in utroque loco consideratus, plurima dicta facilime conciliabit. Ea enim ostendunt, vel sermonis non esse eum sensum, quem externa species praese ferebat, aut nos pro nostra imperitia putabamus: vel res non esse easdem utrobique, seu subiectum, cui contraria tribuuntur, seu res aut quasi praedicata quae toti attribuuntur. Huc facit, quod Quintilianus monet, quod si diligenter legem consideraverimus, reperturi simus in ipsis verbis aliquid, quod antinomiam dissolvat, et mentem fuisse authoris aliam ostendat.

10 Quarto, circumstantiae de quibus supra diximus, multa loca conciliabunt: ut, tempus conciliabit praecepta mandantia circumcisionem, ac alios ritus Mosaicos cum praeceptis prohibentibus, aut dictis libertatem Christianam et abrogationem legis urgentibus. Quibus conciliationibus aderit arbiter et confirmator Christus, pronuncians, Lex et prophetae usque ad Ioannem. Sic Paulus ad Galatas conciliat antinomias, dum ostendit, quamdiu haeres debuerit esse sub tutoribus et servitute elementorum Mosaicorum, et quando ab illis liberari: cum quidem ei severissime praecipitur, ut in libertate stet, nec semet ullo modo amplius sub iugum pristinae servitutis dedat.

11 Quinto videndum est, an utrunque dictum perinde loquatur simpliciter, generaliter, specialiter aut conditionaliter, parigradu, aut comparatione quadam et relatione, aut respectu quodam ad aliud: ut praecepta mandantia venerationem aut dilectionem parentum, et uxoris, liberorum ac proprii corporis, simpliciter ac in genere accipienda sunt, quibus aliquando exceptio adhiberi potest. At quae mandant odium eorum, conditionem habent adnexam, nempe si illi ita te impediant in vero Dei cultu, ut ipsis illaesis ei vacare non possis. Simpliciter debemus tueri ac fovere corpus nostrum: at si manus, pes vel oculus, impedirent nos, ne in vitam aeternam intraremus, excindendi essent.

12 Regula vera est, Specialiter dicta derogant generalibus: ut, praeceptum de tollendis sontibus, derogat aut excipit ex generali praecepto, Non occidas. Sic spoliatio Aegyptiorum, et deletio Cananaeorum Amalekitarumque et sacrificatio Isaac. Vehementius flagitatur obedientia erga Deum, quam erga magistratum. Conciliant ergo antinomiam Apostoli (obedias Deo praedicando Iesum, obedias pontificibus non praedicando eum) dicentes: Obedire oportet magis Deo quam hominibus. Dilectio praecipit omni tempore iuvare fratrem: contra sabbatismus vetat, ne septima die operemur. conciliat Scriptura et Christus, dicendo: Misericordiam volo, non sacrificium: id est, potius volo, seu praefero. Quo facit Regula: Moralia praeferuntur ceremonialibus. Et contra: Ceremonialia in casu confessionis praeferuntur moralibus secundae Tabulae.

13 Alibi praedicatur fides, tanquam qua sola iustificemur, salvemur, ac nihil non a Deo impetremus, efficiamusque: alibi charitas dicitur esse maxima virtutum, nempe si communia officia erga proximum ac aedificationis opera spectes, ubi charitas maxime elucet. Relative ergo omnia ista dicuntur: Fides est maxima virtutum erga Deum, dilectio autem officiosissima erga proximum. Fides item est mendica apud Deum, at dilectio dives et benefica erga proximum.

14 Crebrum valde hoc est, ut alterum contrariorum alius ratione dicatur quam alterum. De libello repudii videtur contrarietas inter Evangelistas. Nam apud Matth. cum Christus doceret non esse relinquendam uxorem, Pharisaei leguntur eum interrogasse: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? Quibus Christus non ait Moysen mandasse, sed ad duriciam cordis permisisse, ut uxores dimitterent. Apud Marcum autem Pharisaeis dicentibus, Moysen permisisse libellum repudii, respondet Christus: Ad duriciam cordis permisit Moyses praeceptum hoc. Sed diligenter verba Christi ponderantes, videbimus nullam esse contrarietatem. Nam aliud est dimittere uxorem, aliud dare libellum repudii. Dimittere uxorem, non praeceptum, sed ad duriciam cordis erat permissum: et hoc voluit Christus apud Matth. de dimissione uxoris respondens. Dare autem libellum repudii, praeceptum erat his qui volebant uxores dimittere: et hoc voluit Christus apud Marcum, de libello repudii dando explicans praeceptum. Ita hic videmus eandem repudii legem ratione quidem repudii esse permissionem, ratione vero libelli dandi esse praeceptum.

15 Et quoque nonnunquam, ut aliqua in genere dicantur in utraque contradictoria propositione: ac in altera illud genus ad aliam speciem restringendum sit. ut, Responde stulto secundum stulticiam suam, ne sibi videatur sapiens. Et, Noli respondere stulto secundum stulticiam suam, ne similis ei fias. Quorum prius generale dictum, respondere secundum stulticiam, restringendum est ad gravem et maturam refutationem, quae stulto suam vanissimam opinionem ac sermonem liquido ante oculos depingat, eumque extremae stulticiae redarguat: posterius vero accipiendum est de verborum sermonisque acerbitate ac contumeliis, quibus quidem merito exagitandus esset stultus, sed virum gravem ac prudentem parum deceret.

Sic, quia nunc homo pius habet duos in se homines, veterem ac novum: ideo modo dicitur servire peccato ac carni, et peccator esse: modo contra, sanctus, iustus ac Deo serviens, quod quatenus renatus est, accipi de eo debet. Sic multa quae de uno Christo dicuntur, videntur contradictoria: ut, eum nesci re horam iudicii, etc. nisi iam ad humanam, iam ad divinam naturam referantur. Huc referri posset torum caput Tit. 1. In una re plura sunt aut respici debent.

16 Aliquando aliquid negatur, aut contra, in alio gradu, quod in alio affirmatur, aut contra: ut Homines dicuntur boni aut sapientes, et in summo gradu negantur. In actis cadente Paulo audierunt et non. Iacob vidit et non potuit videre exacte, Gen. 48.

17 Sexto, ambiguitas sermonis valde multas contradictiones parit, ubi in altera contradictoriarum eaedem voces aliter accipiuntur quam in altera: quarum innumera sunt exempla: ut Marci 12, divites dicuntur misisse in Gazophylacium magna munera, vidua autem parvum: et mox contra dicit Christus, illam misisse plus omnibus illis. Ubi prius quidem accipitur Multum et Parum simpliciter, posterius vero correlative ad dantium vires aut opes. Sic Iudaei contra Christum, Apostolos et Paulum argumentabantur:

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.