Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1078 --

315 Vult enim ibi dicere Christus: Tu corruptissime homuncio putas te optimis viribus liberi arbitrii instructum esse, ac facilime omnem obedientiam Deo praestare posse, eaque ratione aeternam salutem consequi: tantumque illud unum tibi deesse reris, ut a me aut alio quopiam edoceare, quaenam sint praestantissima, Deoque acceptissima bona opera, quibus tu plenissime praestitis, mox iustus esse, ac aeterna vita dignus fieri queas. Verum longissime a vera via aberras. Si vis salvari, agnosce primum, te esse et omnibus bonis viribus spoliatum: deinde scito, te iis lethalibus vulneribus affectum, quorum vis sensusque temporariam simul et aeternam mortem tibi inferet. Agnosce quoque, te ex tam tristi statu ad vitam ac iustitiam nullis legibus, operibus aut sacrificiis perduci posse. Postremo scias, unum tantum Samaritanum esse illum, qui tui curam possit feliciter, et etiam velit suscipere. Illi soli te crede ac commenda, is te in verum hospitium ac vitam transferet: ille ille demum erit sanator, servator, iustitia ac vita tua. En tu ex me sciscitaris, quis sit tuus (ut ita dicam) passivus proximus, cui tu benefacere debeas ac velis. At ego contra tibi monstro illum unicum, verumque activum proximum, qui solus omnibus largissi me benefacere, eosque beare queat, et cupidissime velit. Sic quoque concio Christi Matth. 5 videtur mera legalis esse, et sane est aliquo usque: sed revera id agit ibi Dominus, ut exigendo perfectissimam iustitiam obedientiae, et legis austeritatem severitatemque declarando homines faciat desperare de lege, eiusque iustitia ac salute: et monstret se esse illum verum legis impletorem, apud quem sit illa longe exuberantissima iustitia, ad salutem modis omnibus necessaria, quaerenda. Sic Luc. 7, in disputatione cum Pharisiaeo; operum iustitiam peccatrici detrahente, monstrat Christus esse et aliam iustitiam, in remissione peccatorum consistentem, qua sit illa illa peccatrix iam longe mundior ac iustior facta, quam ipsemet Pharisaeus de opinione iustitiae mirabiliter sibi placens et tumens, et miseram mulierculam contemnens ac damnans. Sic quoque tota ceremonialis lex, dum videtur peccatorem ad suas ceremonias et sacrificia; expiationis gratia invitare, ad ipsum Meschiam proprie (si modo recte intelligatur) eiusque unicum expiatorium sacrificium, cuius illa omnia erant typi ac picturae, ablegat. Sed de hoc genere locutionum et praedicationis operum infra aliquid dicetur plenius.

8 Alias quoque urgentur et flagitantur bona opera, teste Augustino, et reprehenditur vitiositas hominis: ut et sciamus quid a Deo, ut id in nobis operetur, petere debeamus, et ad petendam perpetuam Spiritus sancti gubernationem, opemque excitemur, continuis gemitibus ac suspiriis illud Augustini ingeminantes: Det Deus quod iubet, et iubeat quod velit: sicque virtus Dei perpetuo sit in nostra imbecillitate efficax, illustreturque et perficiatur.

9 Alias disserit Scriptura de bonis operibus aut cruce nostra, quae etiam inter bona opera computatur, consolationis nostrae gratia, non ut merita eorum iactet. Tali ratione novem illae beatitudines aut beatificationes, Matth. 5 proponuntur: ubi etiamsi in fine vocabulum Mercedis ponitur, tamen ea vox non necessario demonstrat, praecedere meritum, ut mox dicetur. Videndum ergo est, ut dixi, qua ratione in unoquoque loco opera urgeantur ac celebrentur, ne lex cum Evangelio commisceatur, et beneficium Christi obscuretur, et conscientiae in desperationem deducantur. Quare adhuc hîc quasdam regulas de praedicatione bonorum operum adiiciam.

10 Scriptura exigendo externa quaepiam ac crassa opera, simul etiam atque adeo in primis causam eorum, nempe perfecte sanum, obediensque cor exigit: exigendo externam lacerationem vestis, ante omnia cordis lacerationem flagitat. Simul vero et illud agit, ut monstret, quia homines crassa illa externa non praestent, nec praestare bene queant: intus esse vitium in ipso fonte obedientiae, corde aut rationali anima.

11 Aliquando tamen tales bonorum operum praedicationes aut exactiones, et malorum accusationes etiam altiûs ascendunt ad ipsum fontem mali, ostendendo disertis verbis ipsammet naturam vitiatam esse, et sanationem eius a medico praepotente quaerendam esse. Illustre huius rei exemplum est Deut. 15, ubi dicitur, quod cum Deus flagitasset obedientiam, populusque eam large promisisset: respondit Deus, Benefecerunt, quod obedientiam promiserunt: sed quis dabit, ut sit eis tale cor, ut me perpetuo timeant, et bene sit illis? Quo dicto Deus et Moyses ostendit, se quidem flagitare ab illis obedientiam: sed simul indicrae, eos non habere cor idoneum ad obediendum.

12 Non omnia opera semper in talibus praedicationibus inculcantur, sed alias alia, et quidem maxime communia, nota, aut eo tempore requisita, seu tunc grassantibus vitiis ac sceleribus contraria. Unde liquido innotescit Synecdoche, quod ibi non plene aut proprie vera iustitiae aut salutis ratio describatur: Sic Baptista militibus tantum prohibet rapacitatem, divitibus iniungit liberalitatem, et aliis alia: cum per illud maxime necessarium illis documentum etiam alia officia pietatis complectatur. Ineptissimus ergo, imo et impientissimus ille sit, qui tales Synecdochas ad verbum urgendo, singulis talibus operibus iustitiam ac vitam adscribere velit: sicut Papistae faciunt, qui ex talibus locutionibus innumeras vias ac media consequendi remissionem peccatorum et vitam aeternam commenti sunt, et etiam nunc Iesuitae docent. de qua re in capite de Synecdoche, et alibi disservi.

13 Sicut in omni temporaria aut corporali promissione et comminatione etiam aeternae aut spirituales continentur: ita etiam in omni praedicatione externae disciplinae aut exactione externorum bonorum operum, et in omni reprehensione externorum male factorum, etiam interna cordis puritas, totius hominis integritas ac iustitia exigitur, et contraria impuritas corruptioque vituperatur:

14 In omni tractatione operum secundae tabulae, ac omnino in novem posteriorum praeceptorum praedicatione, simul includitur prima tabula et primum praeceptum, ex quo alia omnia dependent, ac veluti ex suo vero fonte oriuntur et profluunt.

15 In omni petitione corporalium, includitur petitio spiritualium, et praesertim remissionis peccatorum, quae etiam in aliorum spiritualium petitione subintelligitur. Quid enim daret Deus boni, si non esset propitius ac favens?



Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.