Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1079 --

316 16 Cum Deus bona opera remunerat, sua in nobis dona coronat, teste Augustino, aliisque patribus. Quod observandum est, ne quis nobis nostrisque meritis id impie adscribat, quod gratuitae Dei misericordiae proprium est.

17 Bona opera sequuntur iustificatum, non praecedunt iustificandum, inquit Augustinus, et Scriptura saepe idem docet. Quae sententia tollit non tantum meritum, sed et omnem praesentiam necessitatemque bonorum operum ad salutem.

18 Deus ut longe benignissimus pater, etiam minimas nostras opellas aut officiola habet acceptissima, et magnifice praedicat et ornat: sicut in hac vita videmus parentes magis laudare, si dilectissimus filiolus minimum lignunculum adignem afferat, quam si servus praegrandem fascem. Qua eius benignissima gratia ad iactationem nostrorum operum ac meritorum, et extenuationem gratiae ac meriti Christi nequaquam abuti deberemus, nisi longe ingratissimi filii esse ac videri volumus.

19 Bona opera, etiamsi perfectissima essent, atque adeo plena obedientia, nihil merentur, secundum Christi regulam: Cum omnia feceritis, dicite, Servi inutiles sumus: quae debuimus, fecimus: et secundum parabolam, quod herus non agit gratias servo vesperi ex agro reverso, iamque lasso et esurienti, si sibi coenam ministret.

20 Bona opera sunt flos caducus et pannus menstruatus, atque adeo scybala seu reiectamenta, teste Isaia et Paulo. quare nunc non bonum, sed malum praemium merentur. Quod igitur ea Deus celebrat aut remunerat, id ex mera gratia et merito Christi facit.

21 Bona opera adeo personam non iustificant aut mundant, ut ipsamet plane sint immunda, indigeantque mundatione et imputatione per vel ob Christi meritum aut obedientiam, ut pro mundis purisque habeantur et acceptentur. Quid ergo tam impudenter contra Christi meritum, eiusque gratuitam gratiam ac iustificationem peccatoris ostentantur et amplificantur?

22 Bona opera remunerat Deus, ut benignus pater officia filii haereditate: quae etiamsi ei proprie ratione (ut ita dicam) filiationis contingat, tamen simul abusive merces officiorum nominari interdum solet, sicut supra ostendi, vitam aeternam proprie ac per se esse dicique haereditatem, sed per accidens praemium.

23 Deus unievique praeter communem vocationem ac officium, etiam propriam ac privatam quandam functionem attribuit, in qua debet Deo servire, et sua quadam ratione in ea salvari, aut in ea legitime certando coronam consequi. Sic mulier servabitur per liberorum procreationem: sed adest correctio, quod ea salus ex fide contingat, ideo dicitur: Si permanserit in fide. Pietas habet promissionem praesentis et futurae vitae: Synecdocha est. Pietas enim ibi ad suum fontem aut radicem respicit, nempe fidem ac Christum.

24 Vera cordis contritio et fides saepe etiam per folia ac flores indicantur, nedum per fructus. Unde probatur Synecdoche, quam supra attigi. Quis enim tribueret iustitiam ac vitam illis externis gestibus ac speciei publicani in templo orantis, aut peccatricis pedes Domini abluentis, vel etiam aliis similibus, quae in aliorum descriptionibus reperiuntur?

25 Nisi quis sciat duas esse plane diversas doctrinas in sacris Literis, nempe legem et Evangelion, et hanc esse interpretem, moderatricem et correctricem illius, nunquam perveniet ad veritatis agnitionem. Legens enim passim in scriptura duplicia et quasi contradictoria dicta, quorum altera totam iustitiam ac salutem ad sola opera, altera vero ad solum Christum et misericordiam Dei trahunt: iudicabit illa esse quoquo modo ac quasi violenter in unum sensum cogenda et redigenda, ut sit summa Christianae doctrinae, quod partim per opera, partim per gratiam aut Christum salvemur. quae est Papistarum sententia, et fermae omnium haereticorum. Sed sciat Lector, Mosen ipsum ablegare auditores ad alium quendam meliorem prophetam aut praeceptorem, qui sit modis omnibus audiendus. Discrimen ergo legis et Evangelii, vera et omnibus modis necessaria clavis Scripturae est. Agnoscamus igitur legalem morem in praedicatione bonorum operum.

26 Nisi quis duas facies Moysis agnoscat, non perveniet usque ad veritatem. Haerebit enim perpetuo in velo praetenso faciei Mosis, ac sic putabit, deierabitque illam ipsam esse veram ac nativam eius faciem, et primum ac maxime obvium sensum verborum legis putabit esse eius intimum, verum ac finalem scopum aut sententiam: sicque in putamine haerens, et illud rodens, nunquam omnino ad salutarem nucleum penetrabit.

27 Correlativa, necessarioque coniungenda, sunt, idoneus auditor et utilis doctrina. Alterutro deficiente, alterum ociosum, ac plane inutile est. Quare Moyses ostendens extremam corruptionem auditoris in eius intimis viribus, simul necessario fatetur, eum per suam doctrinam non posse iustificari, ac salvari. Monstrat autem talem hominis corruptionem docendo primum lapsum, imaginem Adami, quae loco imaginis Dei successerit. cap. 5, tetra facinora Caini, primi mundi et Chami mox ante et post diluvium, testando cor ipsum esse corruptum, Gen. 6 et 8, aliisque modis ac rationibus, de quibus alias dictum est. Quare simul etiam inutilitatem ac impossibilitatem iustitiae suae doctrinae fatetur, auditoremque desperabundum a se ad alium doctorem, praeceptorem aut medicum, qui ipsum cor sanare, aut potius refingere queat, ablegat. Omnis docens impossibilia, omnisque magister monstrans extremam ineptitudinem auditoris, adducit eum in desperationem, et a sua arte scholaque ad aliam eum ablegat. Quod et Moyses facit. Agnoscatur igitur haec Moysis consuetudo.

28 Nisi cognoscas, quomodo lex sit paedagogus ad Christum, tanquam unicum suum finem, ad quem nos, impossibilia exigendo, et sub peccatum concludendo, ac de sua iustitia ac vita desperare faciendo, ablegat, nunquam ad veritatis cognitionem pervenies. observanda ergo haec legis natura est.

29 Scriptura aliter docet bona opera, quam Philosophi, Pharisaei et Papistae: quod valde observandum est. Ea enim plerunque exaggerat Legis severitatem, et maximam quandam perfectionem iniustitia operum flagitat: contra autem vires hominis nobilissimas valde extenuat, atque adeo ut

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.