Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous page

Next page

-- 1081 --

318 illam nobis Deus nostra peccata remittat. Sic cum legunt illas novem beatitudines Matthaei quinto, quibus Christus suos varie afflictos consolatur, mox indubitanter statuunt, illas miserias piorum vere mereri illa sequentia bona, et proprie propter illa ipsa nobis ea Deum, veluti praemia quaedam exhibere. Porro quia varia opera cum Dei beneficiis connexa reperiuntur, et non in omnibus descriptionibus eadem aut omnia simul: ideo etiam plurima media ac vias esse consequendae salutis aeternae somniarunt, et etiam nunc contendunt. Iesuitas (ut superius indicavi) in suo Catechismo non puduit ponere sex expiationes peccatorum, nempe hasce: Sacramentum poenitentiae aut absolutionum sacerdotis, eleemosynam, condonationem offensae, correctionem fratris, abundantiam charitatis, et magnam contritionem. Praeter hosce sex dicunt etiam multos alios modos autuias esse expiandi peccata: inter quas rationes nusquam ponunt, quôd solus Christi sanguis nos mundet ab omnibus peccatis. Quid autem hoc aliud est, quam totum Christum cum sua passione sepelire. Ubi manebit doctrina de unico agno Dei, peccata mundi tollente? ubi de unico expiatorio sacrificio? ubi quod non sit aliud nomen sub caelo datum, per quod nos oporteat mundari et salvari? Et similia innumera dicta, quibus omnes Prophetae, patriarchae et Apostoli testimonium perhibent. Hic foedissimus et pestilentissimus error tantum ex inscitia sacri sermonis oritur.

35 Verum in multis Scripturae locis ideô tales res coniunguntur, quia primum per illa opera describitur vera poenitentia aut conversio: postea promittitur conversis reconciliatio cum Deo, non propter illud eorum opus, sed propter Christum. de qua tota expiationis ratione alia plenioraque Scripturae loca consulenda sunt. Talis praedicatio poenitentiae est illa Isa. 1, de qua prius dixi: Desinite malefacere, etc. Si fuerint peccata vestra veluti coccinum, tanquam nix candescent.

39 Aliquando tantum consolatio afflictionibus proponitur, ut in illis beatitudinibus Matth. 5. Sic per factam aut non factam condonationem, erga proximum indicatur vera conversio ac fides, aut etiam perseveratio in ea: aut contra. Non tamen clare dicitur, illam ipsam condonationem offensae, esse veram ac propriam causam condonationis divinae. Verum de varia praedicatione bonorum operum, vide supra. Vide etiam de tota hac materia Synecdochicam praedicationem poenitentiae.

37 Quaedam etiam falso inter bona opera numerantur, et alioqui multa dicta Scripturae cum detrimento gloriae Christi a gratia ad legem et bona opera trahuntur: cum illa gratuitam gratiam, non bona opera, multoque minus nostra merita celebrent. Nam bona opera, sunt proprie nostrae quaedam qualitates et actiones externae, aut etiam internae, quas Deo veluti Eucharistica quaedam sacrificia studio obediendi ei, et eum glorificandi offerimus: fides autem aliaeque virtutes et tota renovatio, cum primum a Deo donantur, non sunt nostrae actiones aut oblationes erga Deum: sed pura ac mera Dei dona, et ineffabilia ipsius beneficia erga nos. Sicut nec sors data ministro ad foenerandum, eius bonum opus erga mercatorem dici potest: verum cum haec bona ac dona Dei retinemus, et recte exercemus, tunc demum possunt aliquatenus etiam nostra bona opera nominari.

Recte etiam dicitur, Fides non iustificat, quatenus est bonum opus: sed quatenus Christum apprehendit: seu, ut clarius dicamus, non suae essentiae praestantia, sed ingenti thesauro precario acquisito, nempe merito Christi, quod nobis a Deo per promissionem oblatum ipsa sola accipit.

Preces quatenus sunt supplex mendicatio remissionis peccatorum, nequaquam sunt proprie bonum opus: aliud est, de gratiarum actione loqui. Quis egenus hîc in terris ausit suam mendicationem stipis apud divitem, dicere esse suum bonum opus erga divitem? Impie igitur fecerunt Papistae, quod vim huius mendicationis non intelligentes, inter bona opera eam numerarunt: quin et numerum globulis consignarunt, ut scilicet scirent isti belli sanctuli, quantum istarum preciosissimarum mercium Deo dederint: eoque rectius iustam mercedem, aut remunerationem exigere ab illo possent.

Sic et spes vicinum quid fidei, et valde mendicum est. Alienis enim tantum bonis famelica inhiat, non nostra Deo offert.

Vocem Thamim in Sacris verterunt alas perfectum, alias immaculatum. Beati immaculati, accipitur a multis de summa quadam virtutum aut bonorum operum perfectione, aut carentia prorsus omnis maculae vel reprehensionis, cum proprie significet integrum aut sincerum: id est, vere conversum, aut post contritionem vera fide confugientem ad Christum.

Sic charitas dicitur vinculum perfectionis, Coloss. 3. Unde Papistarum nimia charitatis praedicatio oritur, tanquam demum ea iustificet, ac perfectum reddat hominem, cum proprie sit eo loci in originali sermone vinculum integritatis: id est, Charitas non facile sinit fieri distractionem inter coniunctos aut colligatos ea, ut cum doctores Ecclesiae sese invicem diligant. Expendatur Metaphora Vinculi, et Hebraismus Integritatis.

Sic Custodire sermonem Psal. 119, et Iohan. 14, ac saepe alias non significat praestare perfectam obedientiam: sed veram doctrinam ac religionem amplecti, et vera fide Deo adhaerere. Sic Christus dicit Iohan. 17, Apostolos sermonem Dei servasse: qui tamen saepe peccarunt. Est igitur magis Evangelicum dictum, quam ad bonorum operum meritum pertinens.

Mandare et mandatum saepe significat promissionem, ut Psal. 133, ibi Dominus mandavit benedictionem: id est, promisit, atque adeo dedit largitus ve est. Non ergo semper verbum legale, sed saepe etiam Evangelicum est.

Humilitas nonnunquam pro vilitate aut abiecta sorte, quin et pro afflictione et calamitoso statu ponitur: ut in Cantico divae Virginis, Respexit ad humilitatem ancillae suae. Ubi diva Virgo, non aliquam suam modestiam aut ex imiam virtutem praedicat: sed Dei eximiam beneficentiam, qui se in hoc mundo abiectam et despectam respexerit. Sic vox Mansuetus aut mitis, plerunque in Hebraeo significat afflictum.

Lucae 18, de publicano orante legitur: Dico vobis, descendit iste in domum iustificatus, magisque ille:

Previous page

Next page


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.